
eos, qui in.medüs turbis agendo, ac suadcndo populis praesant;
non vt praesint,sed vt prosirit ; quia dum isti actuosi, et negotio-
si homines, per quos multitudinis administratur vtilitas, et quorum
auctoritas populis charaest, testimonium perhibent, etiam remotio-
ri vitae propter studium conquirendae, et contemplandae veritatfs
otiosae ,quodammodo mala mandragorica per Liam perueniunt ad
Rachel : ad ipsam vero Liam per filium primogenitum, id est, per
honorem fecunditatis eius,inqua est omnis fructus laboriosae, at«
que inter incerta tentationum periclitantis actionis.
22. Quam plerique bono ingenio praediti, studioque flagran-
tes,quamuis idonei regendis populis esse possint, vitant tamen pro*
pter turbulentas occupationes, et in doctrinae otium toto pectore
tamquam in speciosae Rachel feruntur amplexum .
23. Sed quia bonum est, vt etiam haec vitalgtius innotescens
popularem gloriam mereatur : iniustum est autem, vt earn conse-
quatur,si amatorem suum administrandis ecclesiasticis curisaptum,
et idoneum in otio detinet, nec gubernationi communis vtilitatis
impertit : propterea Lia sorori suae dicit : Parum est tibi , quod vi-
rum me urn aecepisti, insuper et mandragoras filii met vis accipere ?
24. Per vnum. virum significans eos omnes, qui quum sint
agendi virtute habiles,et digni,quibus regimen ecclesiae commit-
tatur ad dispensandum fidei sacramentum , illi accensi studio doctrinae
, atque indagandae, et contemplandae sapientiae, se ab omnibus
actionum molestiis remouere, atque in otio discendi, atque do-
cendi volunt considéré. Ita ergo dictum est : Parum est tibi, quod
aecepisti virum meum, însuper et mandragoras filii mei vis accipere
? ac si diceretur: Parum est, quod homines ad laborem rerum
gerendarum necessarios in otio detinet vita studiosorum, insuper
et popularem gloriam requirit.
25. Proinde,vt iuste earn comparer,impertit Rachel virum sorori
suae ilia nocte, vt scilicet qui virtute laboriosa regimini popu-
lorum accommodati sunt, etiamsi scientiae vacate delegerint, sus*
cipiant experientiam tentationum, curarumque sarcinam pro vtili-
tate communi,ne ipsa doctrina sapientiae, cui vacare statuerant,
blasphemetur, neque adipiscatur ab imperitioribus populis existima*
tionem
22. Feruntur amplexum, Ita Aug. Fruuntur amplexibus. P a l., Eucher. GR.
tionem bonam,quod ilia poma significant : et quod necessarium est
ad exhortationem discentium.
2 6. Sed plane, vt hanc curam suscipiant, vi coguntur , satis
et hoc significatum est, quod quum veniret de agro Iacob , occur-
rit ei Lia,eumque detinens, ait: Ad me intrabis, conduxl enim te
pro mandragoris filii mei. Tamquam diceret : Doctrinae, quam di-
lmis,vis conferre bonam opinionem ? noli defugere officiosum laborem.
Haec in ecclesia geri, quisquis aduerterit, cernit;et expe*
rimur in exemplis, quod intelligimus in libris.
27. Quis non videat,hoc geri toto orbe terrarum, venire homines
ab operibus seculi, et ire in otium cognoscendae , et contemplandae
veritatis , tamquam in amplexum Rachel, et excipi de
transuerso ecclesiastica necessitate , atque ordinari in laborem, tamquam
Lia dicente : Ad me intrabis %
28. Quibus caste mysterium Dei dispensantibus, vt in nocte
Indus seculi filios generent fidei, laudatur a populis etiam ilia vita,
cuius amore conuersi spem seculi reliquerunt, et ex cuius pro-
fessione ad ministerium regendae plebis assumpti sunt. Id enim
agunt in omnibus laboribus suis, vt ilia professio , quo se conuerte-
rant (quia tales rectores populis dédit ) latius, et clarius glorifice*
tur, tamquam Iacob non récusante noctem Liae ,v t Rachel pomis
suaue olentibus , et clare nitentibus potiatur.
29. Quae aliquando et ipsa, praestante misericordia Dei, per
se ipsam parit : vix tandem quidem, quia perrarum est, v t , /« prin-
eipio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Ver-
bum : et quidquid de hac re pie, sapienterque dicitur, sine phan-
tasmate carnalis cogitationis, et salubriter vel ex parte capiatur.
30. Alio quoque sensu Liam, et Rachel Victorinus Martyr, et
ceteri in similitudine ecclesiae , vel synagogae interpretati sunt.
Liam enim rnaiorem natu synagogae tenuisse existimant typum,
quia prior Dei genuit populum . Et quidem et oculis legitur gra-
uida, quia lex per Moysen data, cooperta est, atque signata.
26. Defugere officiosum laborem 9 ex
Aug, et impr. Fugere officii laborem ,
mss. non ita eleganter . GRÏAL .
28. Filios generent fidei, August, et
impr. Filios generent Dei, mss. GRLAL .
Ib. A populis » Aug. Ab Apostolis,
Tom.V.
mss. GRIAL .
Ib. Ad ministerium regendae plebis :
ad misericordiam , Aug. et impr. GR.
Ib. Quo se conuert. August, al. qua
se . GRIAL.
T t