
S30 I N R E G V M I.
C A P V T X X I .
De morte Saulis, et Ionathae .
i . T gitur exorto proelio, percusserunt philisthaei Israël plaga ma"
gna ,°corrueruntque in proelio Saul, et Ionathas. Quos denique
pius propheta figuraliter deflet. Qui quum poternes essent, et sem»
per hostibus praeualerent , sauciati illico , ac vulnerati in medio
proelio corruerunt. t 1
2. Quomodo , inquit, ceciderunt potentes in medio pugnae ? Hoc
etiam modo pium christianorum genus deflet eos, qui non répugnantes
daemonibus labuntur in seculo, quod est lubricum : Gel-
boe enim montes interpretantur lubrici montes.
Cap. XXI. h i ,. Qui quum potentes .
Inter haec leguntur in Val. plurima Gregor
ii verba e lib. 4. Moral. cap% 4. de
montium maledictione , quae recte absunt
ab aliis libris , et a B ed a . Nam plane
non cohaerent. GRIAL .
lb. Deflet. Cod. Flor, in 4. et alii
haec addunt, quae omissa, voluit Gria-
lius : „ Nam quid est, quod ipse Dauid ,
qui retribuentibus mala non reddidit,
quum S a u le t lonathas bello occumbe-
rent, Gelboe montibus maledicit', di-
cens : Gelboe montes, nec ros, nec pluuia
veniat super vos , nec sint agri primitia-
rum , quia ibi abiectus est clypeus Sa u l,
quasi non esset vnctus oleo • Quid ergo
montes Gelboe, Saul moriente , delique-
runt, quatenus in eis nec ros , nec pluuia
caderet, et ab omni eos viriditatis
germine sententiae sermo siccaret ? Sed
quia Gelboe interpretatur decursus, per
Saul autem vnctum , et mortuum mors
nostri mediatoris exprimitur, non im-
merito per Gelboe montes superba iu-
daeorum corda signantur . Quae dum
in huius mundi desideriis defluunt 9 in
Christi casu, id est, cuncti per mortem
aruerunt . Et quia in eis vnctus rex cor-
poraliter moritur, ipsi ab omni gratiae
rore siccantur. De quibus et bene di-
citur , Neque sint agri pnmitiarum , Primkiae
quippe esse non possunt, quia
superbia hebraeorum . . . primitiuos fru-
ctus non fert , quia in Redemptoris ad-
uentu ex parte maxima in perfidia remanentes
, primordia fidei sequi nolue-
runt. Sancta namque ecclesia primitiis
suis multitudine gentium fecundata , vix
in mundi fine iudaeos, quos inuenerit,
suscipit, et extrema colligentes, quasi re-
liquias frugum ponit . De quibus nimi-
rum reliquiis Isaias dicit : Si Juerit nu-
merus filiorum Israe l, quasi arena maris
, reliquiae saluae fient . Dehinc ite-
rum deflet idem propheta Saul, et Io-
nathan drcens : Quomodo ceciderunt potentes
in medio pugnae} Qui quum potentes
essent, et semper hostibus praeualerent
, sauciati illico , ac vulnerati in
medio proelio corruerunt . Hoc etiam
modo pium christianorum etc. ,, Pro id
e st, cuncti fortasse legendum , id est, v i-
çti : nam obscurum est cuncti, In ms.
inter verbum hebraeorum, et primitiuos
videtur scriptum mente : ac fortasse legendum
superba hebraeorum mens . Haec,
et similia fragmenta, quae in nonnullis
codicibus extant, et a Grialio aliquando
excribuntur , aliquando omittuntur, non
constat quidem esse Isidori : sed neque
demonstrari potest, eius non esse , quum
ab stilo Isidori non abhorreant. AR.
5 3 1
MYSTICORVM EXPOSITIONS S A C R AME N T O R VM
S E V QVA E S T IONE S
IN R E G V M II.
C A P V T I.
Ne Dauid templum aedificet.
1. X ost mortem itaque Saul,vngitur Dauid, et regnat, trans-
fertque arcam testamenti in ciuitatem suatn : qui quum vellet templum
Domini aedificare , admonetur per prophetam a Domino ita :
Non tu aedificabis mihi domum, quia v ir sanguinum es.
2. Quid est igitur ,quod erga exteriora bella laboranti Dauid
interdicitur, ne domus Dei ab eo aedificaretur? Templum quippe
Dei nos sumus, qui ad veram vitam in eius inhabitatione construi-
niur, Paulo attestante, qui ait : Templum enim Dei sanctum est,
quod estis vo s .
3- Sed vir sanguinum templum Deo aedificare prohibetur : quia
qui adhuc actibus carnalibus incubât, necesse est,vt instruere spi-
ritualiter ecclesiam non praesumat, quia nequaquam pure inacu-
lam in membro considérât oculus , quern puluis grauat, et super-
iectas sordes tergere non valet manus, quae lutum tenet.
C A P V T I I .
i.C o r .j.
De peccato Dauid in Bethsabee. XT i. JL ^1 une et peccatum Dauid, quid in prophetia signauerit, quanta
possumus breuitate, perstringamus. Nomina quippe interpretata
Cap. I. n. i . Totum caput e Greg. 7.
Moral, cap. 16. GRIAL .
3. Qui adhuc actibus carnalibus incubât
. Ita lib. 0. Incumbit apud Grego-
rium. GRIAL .
Cap. II. n. i. Totum caput ex August.
X x x 2
I B S — I