
ptionis necessitate j atque indigentia nos passu ros, vel acturos , sem*
per peccatum est, quamdiu voluuntur isti septem dies , quibus
peragitur tempus. Sed hoc veteris testamenti temporibus in figura
occultatum , a quibusdam sanctis intelligebatur ; tempore autem
noui testamenti in manifestatione reuelatur, populis praedicatur .
Vnde Scriptura ipsa tunc erat praeceptum , nunc testimonium.
9. Quum quaeritur, cur de carne agni christianus pascha non
celebret, si Christus »0« venit legem soluere, sed adimplere ? Respondent
: immo christianus iam sic pascha non célébrât, quia
quod ilia figura prophetabatur , agnus immaculatus sua passione
Christus impleuit. Quum quaeritur, quam ob causam neomenias
in lege mandatas non célébrât christianus, si Christus non venit
legem soluere , sed adimplere 9 Respondetur : immo iam propterea
christianus istas non célébrât, quia propter quod praenunciandum
celebrabantur, Christus impleuit. Celebratio eniin nouae lunae
praenunciabat nouam creaturam,de qua dicit Apostolus : Siqua
igitur in Christo noua creatura, vetera transierunt , et facta sunt
omnia noua .
10. Quum quaeritur, cur ilia singularum quarumque immun-
ditiarum baptismata, quae in lege praecipiuntur , non obseruet christianus,
si legem Christus non venit soluere, sed adimplere 9 Respondetur
: inde potius haec non obseruat christianus, quia futu-
rorum figura erant, quam Christus impleuit . Venit enim conse-
pelire nos sibi per baptismuin in mortem ; vt quemadmodum Christus
resurrexit a mortuis, sic et nos in nouitate vitae ambulemus .
1 1 . Quum quaeritur, qua causa scenopegia non sit solemnitas
christianorum ,si lex a Christo adimpleta est, non soluta? Respondetur
, tabernaculum Dei fideles esse, in quibus charitate sociatis ,
et quodammodo compactis habitare dignatur . Et ideo magis illud
non obseruari a christianis , quia iam Christus in ecclesia sua , quod
ilia figura prophetice promittebat, impleuit. Scenopegiam non celebrate
, aliqusindo peccatum fuit, nunc non est peccatum: tabernaculum
autem Dei, quod est ecclesia, non compaginari, semper
peccatum est: sed quod tunc agebatur sub praecepto figurato,
9. Car de carne etc. Ita ex Origin, figurato . . . alicui v e rita t i. Ita Isidorus .
Isidori. Cod. Alb. cur de sanguine agni Cod. Alb. quemadmodum . . . . propheti-
christianus pascha non célébrât . AREV, ca . . . . figuratur. . , . alicuius ciuitatis.
i l . Quodammodo • . . . prophetice . . . AREV.
nunc legitur in testimonio reuelato . Nam et illud, quod tunc
factum est, non diceretur tabernaculum testimonii, nisi alicui veritati
, quae suo tempore declaranda erat, quamdam congruentiam
attestaretur.
12 . Quum quaeritur , quae causae essent, septimum annum remis-
sionis, siue iubilaeum non obseruari, in quo canebant tubae, et reuer-
tebantur omnes ad antiquara possessionem 9 Respondetur , iubilaei
figuram aeternae beatitudinis requiem significare. Sicut enim dies
septimus feriatus esse praecipitur, vt aeterna per eum requies desi-
gnetur,sic in iubilaeo, qui in annorum curriculo septenario^ nu-
mero septies replicato, et monade addita, in quinquagenarium du-
citur, perpetuae beatitudinis secura requies intimatur,
13 . Quando in voce archangeli nouissima clangente juba re-
surgentibus cunctis, reuertitur ad omnes antiqua possessio carnis,
tunc reuertetur Adam ad antiquam terram carnis suae, in qua in-
habitauit. Tunc Abel ad terram suam, de qua eiectus est per Cain .
Tunc Noe , Abraham, Isaac , et Iacob, sed et omnes animae mor-
talium tunc recipient corpora sua, a quibus exierunt, vt possi-
deant ea in aeternum .
12. In ms. scribitur iobeleum . In edi-
tione Vlloae ad verba, Sicut enim dies
septimus etc.* notatur , haec esse ex S.Gre-
gorio Moral, lib. 35. cap. 8. n. 16. AR.
i j . Scripturam Originalis Isidori express!
. In textu 9 codicis et editionis Vlloae
, reuertitur omnis ad antiquam possessionem
carnis . Tunc reuertitur ad antiquum
. . . eiectus a Cain . Post possi-
deat in aeternum est haec rubrica : E x plicit
liber Leuiticus , Incipit lib . Numeri
. AREV.