
per ornamento muniatur . Et quod superhumerale ex auro,et hya-
cintho , et purpura, et bis tincto cocco , et torta fieri bysso prae-
cipitur, quanta sacerdos clarescere virtutum diuersitate debeat, de-
monstratur . In sacerdotis quippe habitu aurum fulget, dum intel-
lectu sapientiae emicat. Cui hyacinthus, quia aereo colore resplen-
det, adiungitur : scilicet, vt omne,quod tractat, ad amorem cae-
lestium surgat.
n . Huic admiscetur regalis purpura, vt suggestiones vitio-
rum,veluti ex potestate regia, comprimât . Coccus quoque bis
tinctus ipsi superhumerali adiungitur ,v t ante interni iudicis ocu-
los omnia virtutum bona ex charitate decorentur.
12 . Quae charitas, quia in dilectione Dei, et proximi pendet,
quasi ex duplici tinctura refulget. Cui bis tincto cocco torta
byssus adiungitur j de terra énim byssus nitenti specie oritur : per
quod candens nitor,et munditia corporalis castitatis designatur .
Quae videlicet torta pulchritudini superhumeralis innectitur, quia
tunc castimonia ad perfectum munditiae candorem ducitur, quum
per abstinentiam caro affligitur.
13 . Siquidem et baltheo praecingitur, per quod renum incen-
tiua,et luxuriae libidinum restringantur. Tabernaculum autem sacerdos
ingrediens in tunica tintinnabulis ambitur : vt videlicet vsces
praedicationis habeat, ne superni inspectons iudicium ex silentio
offendat. Mala quoque punica tintinnabulis coniunguntur, vt per
eius doctrinam vnitas fidei designetur.
14 . Quod autem in primam partem tabernaculi quotidie sacerdos
ad immolandas hostias introibat, instantia nobis quotidiana
praecipitur, vt ab hoc loco, vbi populus Dei caelestibus vocibus
eruditur, nunquam abscedamus, sed quotidie confessionis, et lau-
dis spirituale sacrificium offeramus, id est, humilitatem animarum
Psalm.50. nostrarum , quae sunt verae hostiae , sicut scriptum est: Sacrificium
Beo Spiritus contribulatus.
15 . Iliad autem quod semel in anno pontifex relicto populo
ingrediebatur in sancta sanctorum, vbi erat propitiatorium, signifi-
cat Dominum nostrum Iesum Pontificem , qui in carne positus,
12. Cod. Flor. 1. per quod candens Signatur , Quae videlicet etc. AREVA-
decore munditiae corporalis castitas de- LVS .
per totum annum erat cum populo , annum Videlicet ilium , de
quo dicit ipse : Euangelizare pauperibus mis it me, et vocare an- Luc.
num Domini ' acceptum, et diem propitiationis . '
1 6 . Iste ergo semel in anno in die propitiationis intrat in
sancta sanctorum : id est, compléta dispensatÎQne, penetrauit cae-
losjintrans ad Patrem, vt eum propitium hmtiano generi faciat,
et exoret pro omnibus in se credentibus.