
3 3 4 I N G E N E S I N .
subtrahat: recte illic adiungitur, tn'stemque blanditiis delinit.
4. Modo enim facta aliorum grauiora, modo nihil esse , quod
perpetratum est, modo misericordem Deum loquitur, modo adhuc
tempus subsequens ad poenitentiam pollicetur. Vt dum per haec
decepta mens ducitur , ab intentione poenitentiae suspendatur ,
quatenus tunc nulla bona percipiat, quam nunc mala nulla con-
tristant: et tunc plenius obruatur suppliciis , quae nunc gaudet
etiam in delictis.
5. Dehinc loquitur Deus ad Iacob , vt habitaret in Bethel. Ibi
Rachel quum pareret Beniamin, mortua est. Sed quid sibi vult ,
quod quum eundem Beniamin Rachel pareret, vocauic nomen eius,
Filius doloris met, nisi futurum prophetans ex eius tribu Paulum ,
qui affligeret filios ecclesiae persecutionis suae tempore?
6. Aliter per Beniamin terrestris figurabatur Ierusalem , quae
est in tribu eiusdem Beniamin,cuius populus graui matrem dolore
affecit, effundendo sanguinem prophetarum. Insuper etiam in
Matth. 27. ay, necem Christi impiis acclamando vocibus , Sanguis eius super nos,
et super filio s nostros. Interea Ruben concupiscentia motus libidi-
nis, in concubinam patris sui praeceps efferbuit: quod incestus
crimen non scriberetur, nisi futura peruersitas israelitici populi
praenunciaretur.
7. Quamquam et in illo,qui hoc commisit, consideretur esse
flagitium, in Scripturis tarnen prophetia est futurorum . Namque
per Ruben primogenitum populus primogenitus Israel ex circum-
cisione significatur, qui torum concubinae polluit, id est, legem,
veteris testamenti saepe praeuaricando commaculauit.
8. Quod autem in concubina lex veteris testamenti ponatur,
Paulus Apostolus docuit, diccns: Abraham duos filio s habuit • vnum
de a n c illa , et vnum de lib e ra . Haec autem sunt duo testamenta.
In quo Agar, quae concubina fuit, in veteris testamenti ponitur
typo . Vna est enim perfecta columba genitrici suae, quae virgo
casta, regina, sponsa regi ecclesiae pereuangelium iungitur Christo .
s e it , addicitur , id est humiliatur ; quo S. Gregorium legendum addicitur . ARE-
comprobatur Grialii coniectura , apud VALVS .
C A P V T XXIX.
De lu d a , quando dormiuit cum . nuru sua .
I. lam deinde Iudae factum consideremus, qui cum sua nuru
concubuit, quid significauerit futurum . In Thamar ergo nuru Iudae
intelligitur plebs iudaea. Cui de tribu luda reges tamquanj
mariti adhibebantur, merito nomen eius amaritudo interpretatur .
Ipsa enim Domino fellis poculum dedit.
2 . Duo enim genera principum, qui non recte operabantur iu
plebe, vnum eorum, qui obérant, alterum eorum , qui nihil prod-
erant, significabantur in duobus filiis Iudae : quorum vnus erat
saeuus ante Deum: alter in terram fundebat semen, ne semen da-
ret ad fecundandam Thamar.
3 . Nec sunt amplius, quam duo genera hominum inutilia ge-
neii humano : vnum nocentium, alterum praestare nolentium, et,
siquid boni habent in hac terrena vita , perdentium , tamquam in
terra fundentium . Quia in malo prior est,qui nocet, quam ille,
qui non prodest, ideo maior dicitur malignus : ille autem sequens,
qui fundebat in terram .
4. Nomen quoque maioris,qui vocabatur Her , interpretatur
pellicius, qualibus tunicis induti sunt primi homines , in poenam
damnationis suae dimissi ex paradiso. Sequentis autem nomen,
qui vocabatur Onan, interpretatur moeror eorum .
5. Quorum, nisi quibus nihil prodest , quum habeat, vnde prod-
esse possit, atque id perdat in terra? Maius porro malum establa-
tae vitae , quod significat pellis, quam non adiutae, quod signifi-
cat moeror eoium : Deus tarnen ambos occidisse dictus est. Vbi
figuratur regnum talibus hominibus abstuiisse.
6. Tertius vero fiiius Iudae, quod illi mulieri non iungitur,
significat tempus, ex quo reges plebis iudaeorum coeperunt de
tribu luda non fieri .
Cap. XXIX. n. 1. Iam dehinc vsque
fid fatebuntur, verba sunt Aug. lib .2 2 .
tintra Faust, a cap.$$. vsque ad 87. GR.
lb* Dein de . Grial. in not. dehinc . AR.
Saeuus ante Deum: nequam Vu lg.:
•x-ovfipfc tx x . Malignus, vel saeuus apud
Be damx malignus, et saeuus ante Dominum
, Aug. Hebraicae y i . GRIAL .
5. Quam non adiutae, ex Aug. et
impress. Quam non habitae, mss* GR.