
C A P V T XIV.
De insidiatoribus prophetantibus .
1 . uaeritur autem , quomodo et illi, quum missi essent ad
tenendum hominem , et ad necera ducendum , taies spiri-
tu effici merueruntjet Saul ipse,qui miserat, veniens et ipse san-
guinem innocentem quaerens effundere , accipere meruit spiritum
ilium, et prophetare .
2. Quantum enim ad literam attinet, non est mirum , hominem
reprobum ad momentum transitorie prophetasse , dum etiam
2. Petr. 2. multi similes prophetiae donum legantur habuisse , sicut Balaam
ille reprobus , quern non tacet Scriptura iudicio diuino esse da-
mnatum, sed prophetiam habebat.
3. Nec ilia verba parum attestantur huic sententiae, quae in
Matth. 7. euangelio scripta sunt, multos dicturos in ilia die : Domine , Domine
, in tuo nomine manducauimus, et bibimus, et in nomine tuq
prophetauimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus : quibus
» tamen dicturus est : Non noui -vos , dises dite a me operarii ini-
quitatis .
4. Mystice autem exemplum huius Saul, nunciorumque eius
in hac sententia figurât nonnullos haereticos, qui aliqurd boni de
muneribus sancti Spiritus habent, sicut testamenta legis, et euan-
gelii,sicut baptismi sacramentum . Qui quum ad ecclesiam catho-
licam veniunt, non est in eis vllo modo violandum,aut quasi non
habeant, tradendum : sed tamen eos non ideo debere saluti confi-
dere : quia non improbamus, quod illos accepisse credimus.
5. Sed oportet, eos cognoscere vnitatem , et societatem vin-
culi charitatis, sine qua omnino quidquid habere potuerunt, quam-
uis sanctum sit,atque venerandum ,ipsi tamen nihil sunt, tanto in-
digniores effecti praemio vitae aeternae, quanto illis donis non bene
vsi sunt,quae in hac vita, quae transitoria e st, acceperunt.
6. Item exemplum , atque imago huius Saul, nunciorumque
eius in hoc loco iudaeorum non incongrue gestat personam , qui
dum aduersari cupiunt Christo, habent in ore sacramenta legis, et
prophetarum ad testimonium Christi,et cum ecclesia, quasi cum
pro
prophetis, de Scripturis disputant , sicut illi cum prophetis vatici*
nabantur. ;
C A P V T XV.
De Dauid, et Abimelech .
I. S urrexit itaque Dauid iterum , et fugit in ilia die a facie Saul,
venitque ad sacerdotem Abimelech, a quo et gladium Goliae sus-
tulit, et panes propositionis accepit. Quae res et sacerdoti mortem
attulit , et animaduersionem religiosae intulit ciuitati. Haec
itaque gestorum fides est.
2. Sed quantum ad sacramentum prophetiae pertinet,in Chri-
sto Domino nostro impletum est, qui positus in earns, dum in*
sectationem declinaret iudaicam , ad apostolos transiit , cum qui*
bus et desideratum sibi cibum sumpsit: desiderio enim desidera*.
uit manducare pascha.
-3* Ex quibus Goliae, id est, diaboli arma sustulit. Fortis enim
spolia ipse diripuit. His ergo , a quibus receptus est Christus, tri-
bulationes induxit diabolus,et mortem. Omnes enim, vt ait Apo- 2 .Tim.3.
stolus , qui in Christo wlunt pie uiuere, persecutionem patiuntur .
Et Dominus ait: St me persecuti sunt, et cvos persequentur. Io. iy.
14- In Doech autem idumaeo Iudae proditoris persona consi-
stit, per quam ista operatus est diabolus, vt eius proditione , facta
in Christo, postea persecutionem ecclesia pateretur, et occideren-
tur quamplurimi discipuli Christi, et sacerdotes, et pro nomine
eius persecutiones grauissknas perferrent.
C A P V T XVI .
De Dauid , et Reqe Achis .
T
I. X nteiea Dauid, quum fugeret Saul, latere voluit apud regem
quemdam Geth, nomine Achis. Sed quum gloria eius fuisset com*
Cap.XV. n .i. Surrexit itaque Dauid.
Grialius mendose , vt arbitror, surrexit
atque Dauid. AREV.
lom.V.
2. Transiit. Grialius transit. AREV-
4. Pro diabolus saepe zabulus in mss-
occurrere, notum est. AREV.
V V V