
forte ca 9
quae.
do se discipulis, quum a mortuis resurrexisset, ostendit. In tribus
etiam tria sunt, quae commendat Apostolus, in quibus omnispro-
phetiaconstat, fides, spes, et charitas. Tressunt euangelici fructus,
primus, qui et centenus, Martyrum ; secundus sexagenarius Virgi-
num j tertius tricenarius Coniugatorum .
17 . Tria sunt etiam et quae in Deum non cadunt, mensura,
locus,et tempus. Tres sunt species animae , siuemotus, cupiditas,
ira, vel ratio. Sacrae legis lingua triplex est, hebraea, graeca, et la-
tina . Triplex est etiam intelligentiae sensus,historicus, moralis,et
mysticus. Vnde et philosophi mundi tres sapientiae partes esse di-
xerunt, physicam , quae naturalis , logicam , quae rationalis, ethi-
cam, quae moralis.
18. Tria sunt et apud musicos genera sonorum, vox,flatus,
et pulsus ; vox in faucibus, flatus in tibiis, pulsus vero in citharis.
Porró genera rationabilium creaturarum tria sunt, angelorum in
caelo, hominum in terra ,spirituum immundorum. Tria sunt inter
haec tempora mundi, ante legem , in lege, sub gratia . Tres quo-
que partes habentur et orbis, Asia, et Europa, vel Libya. Ternis
quoque mensibus anni tempora distinguuntur , et coram tribus
testibus actio cuncta finitur .
C A P V T V.
De Quaternario Numéro .
19 . uid quatuor dicam, in quo numéro soliditatis certa per-
fectio est?Nam ex longitudine, et latitudine , et pro-
funditate componitur decas,quae plenum efficit •, decern enim ex
quatuor numeris gradatim surgentibus integratur. Vnum enim, et
duo, et tria, et quatuor decern faciunt . Similiter et centum ex
decade
18. Librarius fortasse omisit in aere
post spirituum immundorum . S.Hierony-
mus in Ephes. 6. 12. Haec omnium do-
ctorum opinio est, quod acr . . . pie nut
sit contrariis potestatibus. Ita alii vete-
?es passim . Quod dicitur vel Libya ,
isidoriano more v e l pro et ponitur ^
19. In ms. magis videbatur plenum>
qukm plenum . Fortasse Isidorus scripsit
plenum perfectionem, et paulo ante profun-
ditate, et sublbnitate . Denarii perfectionem
saepissime S. Augustinus commen-
dat j quem in hac numerorum mystica
expositions Isidorus libenter sequitur •
decade quaternario, cumulatus, id est, decern , etviginti, et triginta,
et quadraginta , qui sunt centum. Item ac quatuor numeri mille red-
dunt -, id est c. cc. cçc. cccc. Sic decern milia , ceteraque eodem
incremento complentur,.
20. Numerus autem iste quadratus euangelistarum quatuor de-
putatur, qui in quatuor partes, vel in angulos mundi fusi sunt.
Quamquam et quatuor sunt paradisi flumina, quae totuin orbem
circumfluunt. Area quoque Noe quadratis lignis construitur. Te-
stamenti denique area quatuor aureis circulis vehebatur.
2 1 . Vestis etiam sacerdotalis in lege quatuor coloribus, id est,
hyacintho , bysso, cocco, purpuraque ex auro contexitur. Praeterea
et quatuor venti terrae in Ezechiele aspirant, vt in figuram futurae
resurrectionis arida ossa consurgant;totidemque venticaeli,id est,
angelicae potestates, apud Danielem pugnantes, irruunt in mare
huius seculi magnum. Idem quoque Daniel quatuor régna mundi
sub diuersis figuris exponit.
22. Similiter Zacharias quatuor cornua regnorum , totidemque
fabros describit, et quatuor quadrigas euangelii, missas in quatuor
cardines caeli • Item apud Ioannem quatuor animalia vultus sibi
différends describuntur, qui in senis alls numerum viginti quatuor
seniorum efficiunt. In creaturis autem rerum quatuor sunt
terrae partes, quatuor caeli frontes, oriens , occidens, septentrio,
siue meridies.
23. Quatuor etiam mundi elementa habentur,ex quibus vni-
uersa subsistunt,ignis,aer, aqua, et terra. Annus quoque quatuor
temporibus voluitur, aestatis , autumni, hiemis, atque veris. Ipsa
denique hominis natura ex quatuor est dementis concreta, ex ca-
lido, et frigido , humido , atque sicco. Virtutes quoque animi quatuor
scribuntur, Iustitia, Prudentia, Fortitudo, et Temperantia; totidemque
e contrario vitia, cupiditas, metus, dolor, et gaudium .
24. Mortalium quoque rerum quatuor vitae sunt , initium ,
augmentum, status, et declinatio. Quatuor etiam genera animaliutn
in mundo habentur,id est, caelestia,pennigera, aquatilia , siue ter-
restria. Iris et ipse caelestis-quadricoloris splendore variatur . Quatuor
quoque quadrantibus ratio bissexti colligitur,
22. In ms. erat differentiae . For- tia . De re ipsa vide Apocalypsîn cap.4.
tasse Isidorus scripsit vultu sibi differ en* 24. Forçasse, quadricolori splettdo~
‘tom.V. F f