
94 DE DIFFERENTIE RERVM.
Viritaque nuncupatus, vt ait Lactantius, quia maior in eo vis sit,
quam in feminis, et hinc virtus nomen accipit. Item muiter a
mollitie dicta, immutata,et detracta litera, quasi mollier .
85.. Sed ideo viris plus roboris dattim est, vt facilius ad pa-
tientiam coniugalem feminae cogerentur. Mulier autem non pro
corruptela integritatis, sed pro sola maturitate aetatis mulier no-
minatur : sicut et vir pro sola virilitate, etiam si ab opere femineae
admixtionis habeatur immunis.
84. Extremae iam aetatis,Series, et Anus vocantnr . Senes autem
quidam dictos putant,eo quod se nesciunt , et per nimiam
aetatem délirent, atque desipiant . Vnde et Plato ait , In pueris
crescit sensus , in iuuenibus v ige t, in senibus minuitur. Anus autem
ex multis annis dicta est, quasi annosa .
X X I I .
85. Inter Rationabile, et Rationale hoe interesse , sapiens quidam
dixit. Rationale est, quod rationis vtitur intellectu , vt homo t
Rationabile vero , quod ratione dictum,vel factum est.
X X I I 1.
8<5. Inter Mentem , et Rationem hoc differt. Mens est pars
animae praestantior, a qua procedit Intelligentia . Ratio vero est
motus quidam animi, visum mentis acuens, veraque a falsis disting
u e r .
X X I V .
87. Inter Memoriam, Mentem, et Cogitationem talis distinctio
est : quod memoria praeterita retinet, mens futura praeuidet, cogitatio
praesentia complectitur.
X X V .
88. Inter Sensum, et Memoriam hoe interest . Sensus rei cu-
iusque adinuentio . Memoria rei inuentae recordatio : ille excogi-
ta t, et reperit, haec reporta custodit.
8;. Rationale est, verba suilt Aug. 2. de ordiit. c, 11. WICEL.
X X V I .
89. Inter Intelligibilia, et Sensibilia taliter veteres discreue-
runt : intelligibilia esse , quae mente, animoque percipiuntur : sensibilia
autem , quae visu , tactuque corporeo sentiuntur .
90. Sunt autem sensus corporei quinque . Visas , Auditus,
O dorât us, Gustus, Tact us. Visui subiacec habitus, et color, seu ma-
gnitudo mensurae . Auditui voces , et sonus . Odoratui odorumfra-
grantia, vel quae aliter se habent. Gustui sapor amarus, seu dulcis.
Tactui calida,vel frigida , aspera , vel mollia , seu lenia,
9 1 . Hi autem quinque sensus, ex partibus elementorum sunt,
sed non ex omnibus elementis quatuor ; sed ex aere, terraque gi-
gnuntur . Ex aere quidem Visas , Odoratus, Auditus ; ex tetra ‘f a ct
us 3 Saporque nascitur .
X X V I I .
92. Inter Anitnam, et Corpus ita secernîtur. Anima est substantia
incorporea , intellectualis, rationalis , inuisibilis , atque mo-
bilis, et immortalis, habens ignotam originem, nihil tamen in na-
tura sua mixtum, concretum , vel terrenum, nihil humidum , nihil
flabile , vel igneum : at contra corpus est substantia visibilis, atque
mobilis, mortalis, habens semen ex vitio,et ex terrena faece ma-
teriam . Sed anima , quia spiritualis creatura est , initium nouit,
finem habere non nouit. Sicut enim angeli, ita et an.'mae sunt .
Habent enim initium, finem nullum. Corpus autem , quia ex quatuor
elementis., constat, ignis, aeris, aquae , et terrae , dum fuerit
excedente anima resolutum , redit rursus, vnde fuerat ortum . Inde
et partira morales, partim immorales sumus. Animae enim na-
turam communem habemus cum angelis,carnem ver.o cum peco-
ribus.
X X V I I I .
93. Inter Carnem, et Corpus quidam sapiens distinxit dicens :
caro est, quae proprie sanguine, neruis, ossibusque distinguitur :
corpus veto quamquam et caro dicatur , interdum tamen et aereum
8p. Intelligibile esse sentiuntur , ierba Aug. 8. de Ciuit, ç. 6, WICEL.