
D E N V M E R I S
C A P V T XX.
De Vicenario .
88. icesimus quoque numerus, secundi versus finem faciens,
partibus suis plusquam perfectus habetur. Hie autem ex dupliei
decalogo constans, designat geminam legis scientiam, quasi aper-
tura , et absconditum, simplex, et mysticum . Pertinet autem ad ta-
bernaculi Dominici sacramentum.
89. Ibi namque ad australem , et septentrionalem plagam bis
denae tabulae super bases stabant argenteas » et in templo , quod
Salomon aedificauit, alae duorum Cherubin xx. cubitorum men-
sura diffundebantur. Datur etiam et hie numerus Israel,atque Le-
ui-, viginti enim annorum ad proelia eliguntur,et xx. annorum ta-
bernaculo deseruire- mandantur.
V • V tcesm
C A P V T X X I .
Be Vtcesimo quarto Numero
90. V icesimi quarti summa multa in semetipsa Scripturarum continet
sacramenta ; vnde et sacratus commendatur hie numerus .
Viginti enim quatuor sunt libri legis, et prophetarum. Patres quoque
viginti, et quatuor sunt. Duodecim apostoli,et patriarchae totidem .
Viginti quatuor etiam classes sacerdotum fuerunt ab initio legis in
populo iudaeorum, quae vicissim in templo hostias immolabant.
9 1 . Singulae classes singulos pontifices summos habebant, quorum
nominibus classes nuncupabantur. Apud Ioannem quoque se-
dilia viginti quatuor sunt, et viginti iv . seniores tenentes ci-
tharas, et phialas, et adorantes agnum,nempe et quatuor animalia
XXIV. alas habebant. Ipse autem viginti quatuor seniorum nu*
merus, si ab vno incipiens paulatim addendo vsque ad vicesimum
quartum peruenias, trecenti efficiuntur, per quos longitudo arcae,
id estjfides ecclesiae significatur, in qua infinita sanctorum multi-
tudo omnium continetur.
92, Praeterea ex duobus duodenis numeris vicesimi quarti nu*
meri summa completur , per quos significatur ecclesia, et ex cir-
cumcisione , et ex gentibus congregata. Itaque et si octauus numerus
tripliciter computatur, in quo verae,et sanctae circumci-
sionis figura est, vicesimum quartum numerum facit, in quo figu-
raliter edocemur, in amputatione vitiorum credere nos debere in
Patrem,et Filium,et Spiritum Sanctum.
93. Idem etiam numerus Septuaginta duos discipulos osten-
dit, quos Dominus binos ante faciem suam praemisit, ternario numero
in se multiplicato . Denique ter vicies quaterni Septuaginta
duo faciunt. Nam et si sexies quartum numerum supputes, et quatuor
praeFerre elementa mundi ,in quibus cuncta subsistunt, et qui
sunt in operibus mundi liuius , in quo ipsa elementa subsistunt.
C A P V T X X I I .
De ‘Tricenario Numero.
94. TI ncenartus numerus ex denario triformiter posito consum-
matur . Habet enim denarium ter propter Patrem, et Filium, et Spiritum
Sanctum , et propter decern praecepta legis , quae nobis do-
no eiusdem Trinitatis ad conseruationem vitae concessa sunt. Hinc
est,quod arcae altitudo triginta cubitis erigitur, quia ecclesia de->
calogi mandato fide Trinitatis perficitur, cuius exempla in Scriptu-
ris talia reperiuntur.
95. In Zacharia enim Dominus triginta argenteos pretium suae
mortis accepit,et in euangelio Christum Iudas totidem argenteis
venumdauit. Ipse quoque Dominus, et Saluator noster eadem aerate
in Iordanem descendit, et mundo euangelium praedicauit . Si-
quidem et tricesimus fructus coniugatorum datur propter carnis
conflictum , ne libidine superentur.
96. Menses quoque tricenis diebus consistunt ; horaeque toti-
9 3 - Supputes, et quatuor etc. Non
satis percipitur sensus , et aliquid , vt
opinor, deest .
9 5 * Isidorus forçasse scripsit. ver,limite
dit .
96. Momentum pro exiguo temporis
spatio sumitur : sed quod horae diuiderentur
in triginta partes, quae momenta
vocarentur, nescio, an alibi scriptum re.
periatur. Quod tricennalis obiectio an- s
norum finem in rerum repetitions po-
nat , exprimitur etiam in Concilib Hi-
spalensill. cui S. Isidorus praefuit, c .i. ,
vbi Ysurpatur hoc ipsum rqrbum tril
l h 2