
Gergezaeum , et Amorrhaeum, e/ Chanmaeum, et Pherezaeum , et
Heuaeum, e/ Iebusaeum , septem gentes multo maioris numeri ,
/a ex, f/ robustiores te, tradideritque eos Dominus tibi , percuties eos
•usque ad internecionem .
2. Septem istae gentes septem sunt principalia vitia, quae per
gratiam Dei vnusquisque spiritualis miles exuperans , exterminate
penitus admonetur. Quod vero maioris numeri esse dicuntur, haec
ratio est, quia plura sunt vitia, quam virtutes. Sed ideo in cata-
logo quidem dinumerantur septem nationes : in expugnatione vero
earum sine numeri ascriptione ponuntur : ita enim dicitur : Et
deleuerit gentes multas coram te .
3. Numerosior est enim , quam Israel , carnalium passionum
populus, qui de hoc septenario fomite vitiorum , ac radice proce-
d it. De gastrimargia namque nascuntur comessationes, ebrietates .
De fornicatione turpiloquia , scurrilitas, ludicra, atque stultiloquia .
De philargyria mendacium, fraudatio, flirta, periuria , turpis lucri
appetitus, falsa testimonia, violentiae , inhumanités, atque rapacitas.
De ira homicidia, clamor, et indignatio. De tristitia rancor, pusil-
lanimitas, amaritudo, desperado.
4* De accidia otiositas, somnolentia, importunitas, inquietu-
d o , peruagatio, instabilitas mentis, et corporis, verbositas, et cu-
riositas. De cenodoxia contentiones, haereses, iactantia, ac praesum-
ptio nouitatum . De superbia contemptus, inuidia, inobed'ientia ,
blasphemia, muimuiatio , detractio', aliaque complura similia , quae
quum sint multo maioris numeri, quam virtutes , deuictis tarnen
illis septem principalibus vitiis, ex quorum natura ista procedunt,
omnes protinus conquiescunt, ac perpétua pariter cum his interne-
done delentur.
y. Quod autem hae pestes robustiores sint, manifesta naturae
ipsius impugnatione sentimus . Fortius enim militât in membris
nostris oblectatio carnalium passionum, quam studia virtutum ; quae
nonnisi summa contritione cordis, et corporis acquiruntur. Quod
3. Ludicra . Ita Cass. al. ludibria.
GRIAL.
lb , Homicidia . Homicidium . Cass.GR.
4. Aliaque complura . Cass, paulo
superius . GRIAL .
lb . Septem principalibus vitiis . Octo
Cass. , sed cur Isid. immutauerit, satis
apparet. GRIAL.
5. Quod autem hae pestes robust.
Cass, paulo p os t. GR.
lb . Quod vero istarum perniciosa-
rum gentium . Cast. cap. 23. GR.
vero istarum pemiciosarum gentium regiones salubriter possidere
praecipimur, ita intelligitur.
6. Habet enim vnumquodque vitium in corde nostro propriam
stationem : sed si cum -spiritualibus populis, id est, virtutibus contra
se dimicantibus fuerint vitia superata,locum, quern sibi in'*corde
nostro concupiscentiae , vel fornicationis spiritus r retirtebat,
deinceps castitas obtinebit. Quern furor ceperat, patientia vindi-
cabit.
7. Quern tristitia, mortem operans , occupauerat, salutaris, et
plena gaudio Iaetitia possidebit. Quern accidia vastabat ,, incipiet
excolere fortitudo . Quern superbia conculcabat, humilitas honesta-
bit, et ita singulis vitiis expulsis, eorufo loca,id est,aflfectus coa-
trarios possidebunt filii Israel, id est, animae videntes Deum.
C A P V T X V I I .
,L
Cur Abrahae loquens decern gentes, non septem
dinumerauerit Deus.
i.X llu d vero, quod quum ad Abraham de futuris Dominus lo-
queretur,non septem gentes legitur dinumerasse , sed decern, qua-
rum terra semini eius danda promittitur. Qui numerus , adiecta
idololatria gentium, blasphemia iudaeorum , errore haereticorum
euidentissime adimpletur ..
2. Quibus ante notitiam Dei,, et gratiam baptismi vel impia
gentium, vel blasphema iudaeorum multitudo Subiecta est, donee
in intellectuali Aegypto commorantur . Si autem abrenuncians quis
et egressus exinde per gratiam Dei ad eremum peruenerit spiritualem
, de impugnatione trium gentium liberatus, contra septem
tantum , quae .per Moysem dinumerantur , bella suscipiet.
<5. Spiritus retinebat ; retentabat Cass.
GRIAL .
7. „ Humilitas honestabit , c* Cass.
Incipiet excolere humilitas, mss.o, men-
dosc . Dixerat enim ante, incipiet excolere
fortitudo . GR.
lb . Id est, affectus, ex Cass. Effectus
ms. GR.
Cap. XVII.n. 1. Illud vero,quod quum ad
Abraham . E x ead. coll, cap.22. GR.
2. Vel impia gentium . Gentilium
Cassian. GR.
lb. Alborn. facit etiam cum Cassia-
no gentilium . AREV.