
aliquos apostolorum, et in ipsis locis Dominum saepe docuisse *
sicut scriptum est: Terra Zabulon, et terra Nephthalim , via marts
trans lordanem Galilaeae Gentium , populus, qui sedebat in tenebris,
vidit lucem magnam .
3 3 . Issachar as'inus forth . Issachar , quod interpretatur mer-
ces,refertur ad populum gentium, quern Dominus sanguinis sui
pretio mercatus est. Hie Issachar asinus fortis ascribitur, quia prius
gentilis populus, quasi brutum animal, et luxuriosum erat, nullaque
ratione subsistens. Nunc vero fortis est, Redemptori Domino colla
subiiciens, et iugum disciplinae euangelicae perferens.
34. Hie accubans inter terminos , vidit requiem, quod esset
bona, et terram , quod optima : inter terminos namque accubare est
praestolato mundi fine requiescere, nihilque de his , quae nunc
versantur in medio, quaerere, sed vltima desiderare : et fortis asi-
nus requiem videt, et terram optimam , quum simplex gentilitas
iccirco se ad robur boni operis erigit, quia ad aeternae vitae pa-
triam tendit.
35. Vnde etiam et j&net humerum suum ad portandum : quia
dum ad promissam requiem peruenire desiderat, cuncta manda-
torum onera libenter portat. Vnde et factus est tributis seruiens,
hoc e st,re g i,e t Christo suo fidei dona, operumque bonorum mu-
nera offerens . Han iudicabit populum suum , sicut alia tribus in
Israel. Fiat Dan coluber in v ia , et cerastes in semita : etc. Alii di-
cunt , Antichristum praedici per haec verba de ista tribu futurum.
3 6. Alii de Iuda , a quo traditus est Christus , haec scripta
pronunciant, et equitem,et equum Dominum cum carne susce-
pta designari volunt. Retrorsum autem cadere,vt in terram re-
uerteretur, vnde assumptus est . Sed quoniam die tertia resurre-
Psalm. 15. x it , ideo a it: Salutare tuum expectabo, Domine, sicut et per Dauid
dicit: Non relinqaes animam meam in inferno : hoc quidem ita
exponunt.
37. Alii vero hanc prophetiam ad Antichristum transferunt.
De
34. Hie accubans vsque ad libenter
portat, verba Greg. 1. Moral, c. 7. GR.
35. Dan vsque ad designari volunt,
verba sunt Ruffini. GR.
jé . Pronunciant : ita inalo cum Alb.,
quam praenunciant cum Grialio . AR.
37. De tribu Dan vsque ad fideliter
Christum , Gregorii verba 3 1 . Moral•
c. 10. GR1AL.
De tribu enim Dan venire Antichristum feront, pro eo quod in
hoc loco Dan et coluber asseritur,et mordens,vnde et non inj-
merito , dum israeliticus populus terram in castrorum partitione sus-
ciperet, primus Dan ad aquilonem castrametatus est: ilium scilicet
significans , qui in corde suo dixerat : Sedebo in monte testamen- Isai. 14.
t i , in lateribus aquilonis, ascendam super altitudinem nubium , similis
ero Altissimo .
38. De quo per Prophetam dicitur : A Dan audit us est frémi- 1er. Z.
tus equorum eius . Qui non solum coluber, sed etiam cerastes vocatur,
Cerata enim graece cornua dicuntur -, serpensque hic cornutusesse
perhibetur, per quem digne aduentus Antichristi asseritur, quia
contra vitam fidelium cum màrsu pestiferae praedicationis armabitur
etiam cornibus potestatis.
39. Quis autem nesciat, semitam angustiorem esse, quam viam ?
Fit ergo Dan coluber in v ia , quia in praesentis vitae latitudinem
eos ambulare prouocat, quibus quasi parcendo blanditur . Sed in
via mordet, quia eos, quibus libertatem trïbuit, erroris sui vene-
no consumit. Fit iterum cerastes in semita: quia quos fideles re-
perit,et sese ad praecepti caelestis angusta itinera constringentes ,
non solum nequitia callidae persuasionis impetit, sed etiam terror
re potestatis premit. Et in persecutionis languore post bénéficia
fictae dulcedinis exercet cornua potestatis.
40. Quo in loco equus hune mundum significat, qui perela-
tïonem suam in cursu labentium temporum spumat. Et quia An-
tichristus extrema mundi apprehendere nititur , cerastes iste equi
vngulam mordere perhibetur. Vngulam quippe equi mordere est
extrema seculi feriendo contingere ,v t cadat ascensor eius retro .
4 1 . Ascensor equi est,quisquis extollitur in dignitatibusmun-
dï : qui retro cadere dicitur , et non in faciem : sicut Saulus ceci**
disse memoratur. In faciem enim cadere est in hac vita suas vnum»
quemque culpas agnoscere, easqiie poenitendo deflere. Retro vero
, quo non videtur, cadere est ex hac vita repente decidere , et
ad quae supplicia ducatur, ignorare .
42. Et quia Iudaea, erroris suilaqueis capta, pro Çhristo Antichristum
expectat, bene Iacob eodem loco repente in electorum
voce conuersus est, dicens : Sdlutare tuum expectabo, Domine, id ests
non sicut infidèles Antichristum, sed cüm, qui in rëdemptioitem
Tom.V. Y y