
nominatur, quod tactui, visuique non subiaceat, et plenimque est vi-
sibilc 5 atque tangibile . Paries corpus est, sed non caro 3 lapis corpus
e st, sed non caro. Sic et Apostolus corpora cadestia appellat,
et corpora terrpstria . Caeleste corpus , solis , lunae , et stellarum :
terrestre ignis, aeris', aquae, terrae , et rellquorum , quae absque
anima iis censentur dementis.
X X I X .
94. Inter Animum , et Animam Lactantius distinguere philo-
sophos quosdam ita existimat : Quidam , inquit , aiunt , aliud esse
animam , qua viuimus; aliud animum , quo sentimus, et sapimus ,
quia, valente in corpe enima , nonnunquam animus perit, sicut
accidere dementibus solet.
95. Addunt quoque , animam morte sopiri, animum . somno .
Ob hoc inde putant esse diuisum , eo quod actionis officio sepa-
rentur . Qui vero vtrumque indifferenter accipiunt, veracius ar-
gumentantur. Quod nec viuere sine sensu possumus, nec sentire
sine vita .
96. Iccirco nequaquam posse esse diuisum, quod a se minime
separatur . Sed idem vnum et viuendi habere vigorem , etsen-
tiendi perfrui ratione : et dum sunt vtraque vnum , varia sumpsere
vocabula pro diuersitate effectionum . Sicut enim spiritus pars ani*
mae est, per quam imagines rerum corporalium imprimuntur, sic
animus pars eiusdem animae est, quo sentitur , et sapitur: sicut et
mens eiusdem portio est, per quam omnis ratio, intelligentiaque
percipitur.
97. Sicut voluntas, qua intellecta consentiuntur: sicut memoria
, qua meditata rememorantur . Et haec quidem dum multiplici
constant appellatione , non tarnen ita diuiduntur in substantia,
sicut in nomine . Quia eadem vna est anima . Quae dum con-
templatur, spiritus est •, dum sentit, sensus est; dum sapit, animus
est; dum inteliigit, mens est; dum discernit, ratio e st; dum consen
94. Confer de his Etymol, lib .x i. numeris, quern nondum editnm puto,
cap. 1. nura. 13 . AREV. et inter appendices exhibebo, vt dixi in
97. Malta, quae de anima hie dicun- Isidorianis cap.63.num.10. seqq. AREV.
tur , repetita sunt in Ubro quodam De
sentit, voluntas est; dum recordatur, memoria est; et dum membra
vegetat, anima est; et modo sapit,rnodo desipit, modo remo-
tis paulisper curis, corporis sopore delinita quiescit, rursusque com-
mota ad contemplandas rerum imagines protinus excitata recurrit.
X X X .
98. Inter Animam, et Spiritism hoc differre Doctores dixerunt:
quod anima ipsa vita est hominis , praestans sensum , motumque
corporis: Spiritus autem ipsius animae est quaedam vis , et poten- '
tia rationalis, per quam lege naturae praestare videtur ceteris pe-
coribus . Proinde anima flatus vitae est, animalem hominem faciens:
spiritus autem v is , quae carnales concupiscentias calcat, atque mor-
talem ad immutabilitatem vitae hominem prouocat .
99. Certissime autem spiritum animam esse, Euangelista testa-’
tur . Quia animam , quam Christus in carne suscepit, spiritum nominauit
. Nam,quum dixisset Dominus , Potestatem habeo ponend't Ioann. 10. iS ,
animam meam, hanc sine dubio tunc posuit, quando in cruce, in-
clinato capite , spiritum tradidit . Omnis autem anima spiritus esse
potest, nontamen omnis spiritus anima . Nam ipse Deus spiritus est,
et tamen anima non est: angeli quoque , et vend spiritus sunt,
et tamen animae non sunt.
100. Ipsa autem anima quid sit, qualis sit, vbi s it, quam
formam habeat , vel quam vim , nullo modo certissime sapientes
huius mundi definierunt. Alii namque ignem animam , alii san-
guinem esse dixerunt, alii incorpoream , neque habere vllam figu-
ram. Nonnulli quoque eandem diuinae naturae esse partem im-
pia temeritate crediderunt.
10 1 . Nos autem eandem non ignem , vel sanguinem, sed incorpoream
dicimus , passibilem, atque mutabilem, carentem pon-
dere, figura, siue colore . Nec dicimus animam partem , sed crea-
turam esse D e i; nec de substantia D ei, vel de qualibet subiacenti
elementorum materia, sed ex nihilo fuisse creatam.
10 2 . Nam , vt ait quidam,si earn Deus ex semetipso fecisset,
nequaquam vitiosa , vel mutabilis , vel misera esset . Item si ex
100. De his agit Isidores lib.i. Sen- dae sunt Loaisae notae , quae hue quo-
tent. cap. 1 2 ., quem ad locum viden- que faciunt. AREV. 2om.V. n