
quasi proximos , imitamur. Deinde produxit terra bestias :.homines
in potentia rerum, siue ferocitate superbiae . Similiter et pecpra :
fideles in simplicitate vitae viuentes. Serpentes quoque innoxios :
sanctos videlicet viros, astutiae viuacitate bonum a malo discernen*
tes, et in quantum fas est, reptando scrutantes terrena, per quae
intelligant sempiterna : non illos venenosos, qui se in huius mundi
cupiditatibus terrenis collocant.
14. Post haec fecit Deus hominem ad imaginem suam : perfectum
scilicet yirum, qui non quemlibet sanctorum virorum imitan-
do,sed ipsam véritatem contemplabiliter intuendo, operatur iusti-
tiam : vt ipsam intelligat, et sequatur , ad cuius imaginem factus
est, veritatem. Iste etiam accepit |)Otestatem piscium maris,et vo-
latilium caeli, pecorumque, ferarum quoque, atque repentium : quia
r. Cor. 2. i j . spiritualis quisque effectus, et Deo similis factus, secundum Apo-
stolum, iudicat omnia, ipse autem a nemine iudicatur.
1 5. Quod vero sequitur : Masculum , et feminam fecit m : spirituals
in ecclesia, et obedientes ostendit : quia sicut viro subdita
est mulier,sic spirituali, et perfecto viro obediens est i s , qui mii.
Thess.y. 12. nus perfectus est : sicut Apostolus ait : Rogamus vos, fratres , vt
cognoseatis eos , qui in vobis laborant, et praesunt vobis in Domino.
Dicitur autem eis : Crescitet et multiplicamini : siue in linguis, siue
in spiritualibus intelligentiae gradibus,vt dominentur per rationis
intellectum omnium carnalium perturbationum, quasi insensibilium
animantium. '
1 6. Omnis autem herba seminalis, et omne lignum fructuosum,
quod hominibus datum est in escam, fideles sunt de oblationibus
sanctorum necessitatibus communicantes . Vnde et Apostolùs ait :
Rom. 15.27. Nam si in spiritualibus participes facti sunf gentiles , debent et in
carnalibus ministrare e is . Haec sunt fructifera ligna. In istis ergo
gradi-
Pererius ad hune locum . Vide etiana
editionem Patrum Apostolicorum cum
notis Cotelerii pag. 60. AREV.
15. In Vulgata nunc : v t noucritis
eos y qui laborant inter vos . AREV.
16. Vulgata : Nam si spiritualiurn eo-
rum participes facti sunt etc, ministrare
i l l i s , AR.
14. Pecorumque, ferarum quoque , et
repentium. Ita Bed. et impress. ex ve-
teri tralatione, alii aliter ex Vulg. GR.
lb . Multi versantur theologi , ac sa-
cri interprètes in hac sententia Genesis
exponenda, quod homo factus sit ad
imaginem 9 et similitudinem D ei. Varias
de hoc argumento opiniones collegit
gradibus, tamquam in quibusdam diebus, vespera est ipsa perfectio
singulorum operum,et mane inchoatio sequentium .
17 . Post istorum itaque quasi sex dierum opera bona valde
sperat homo quietem mentis, constitutusin spiritualiparadiso : quo
significatur vita beata,vbi fons est sapientiae, diuisus in quatuor
partes virtutumj vbi edat lig ni vitae gratiam:vbi vtiles disciplinas
morum, quasi fructus lignorum carpat . Est namque paradisiis vita
beatorum : quatuor flumina quatuor virtutes : ligna eius omnes
vtiles disciplinae : lignorum fructus mores piorum : lignum vitae.ipsa
bonorum omnium mater est sapientia : de qua scriptum est, Salo-
mone dicent e-. Lignum vitae est his, qui apprehendunt illam, et qui Prouerb.j.iS.
tenuerit earn , beatus. Lignum scientiae boni, et mali, transgressio
est mandati.
C A P V T I I .
De operibus sex dierum .
i . jc ixp le ta hactenus sex dierum opera, qualiter in ecclesia spiri-
tualiter intelligantur , explicata sunt : deinde, quid in figuram se-
culi smnificent, subiiciendum est. Sex diebus consummauit Deus
omnia opera su a , et septimo requieuit . Sex aetatibus humanum
17. Post Istorum vsque a d 9 sperät
homo quietem , verba sunt August. 1.
de Gen. contra Manich. c. 25. GR.
lb. Quo significatur vita beata. Eiusd.
lib. 2 . c. 9. GRIAL.
Ib. Diuisus in quatuor partes virt.
Eiusd. c. 10. GRIAL.
Ib. Breulius post quatuor virtutes
haec addit i Virtus est animi habitus, na-
turae dtcus, vitae ratio 9 morutn pietas 9
eultus diuinitatis 9 honor hominis 9 aeter-
nae beatitudinis meritum . Cuius scilicet
partes quatuor princtpales, quae designan-
tur per quatuor paradisi flumina 9 pru-
dentia, fortitudo , iustitia , temper anti a
Prudentia est rerum diuinarum , huma-
narumque9prout hojnini datum est 9 seien-
tia : per quam intelligitur , quid cauen-
dum s it , et quid agendum . Et hoc est 9
quod in psalmo ( 118 . ) legitur 9 Mi-
rabilia testimonia tua . Fortitudo est
animi patientia 9et longanimitas, et per-
Tcm.V.
seuerantia in bonis operibus, et victoria
contra vitiorum genera • Iustitia est animi
nobilitas, vnicuique rei propriam tri-
buens dignitatem . In hac diuinitatis eultus
, et humauitatis iura , vera iudicia 9
et aequitas totius vitae censeruatur •
Temperantiq est vitae modus , nequid ni-
mis homo v e l amet 9 v e t odio habeat ; sed
omnes huius vitae varietates considera-
ta temper et diligentia . Haec sunt quatuor
flumina . Ligna omnes vtiles virtutes
etc. Haec in quibusdam mss. non
extare animaduertit Breulius .„In verbis
Salomon is Vulgata exhibet , qui appre-
henderint earn. AREV.
Cap.II. n .i. Deinde quid in figurana
seculi etc. Reliqua huius capitis contex-
ta sunt ex eiusdem verbis - lib. 1. de
Genes, contra Manich. c. 23. or dine tantum
immutato. GRIAL.
Ib, Sex diebus vsque ad non habet
vesperam verba sunt Augustini 12. con*
L l