
foderunt puteos, et aquam viuam omnibus ostenderunt , baptlzan-
tes onines gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sed
quid est,quod puteos,quos aperuit Abraham , Isaac sic vocauit
eos,sicut pater eius, nisi quia Moyses apud nos etiam Moysesap-
pellatur , et propheta vnusquisque suo nomine appellatur, nec mu-
tantur, quasi eorumdem vocabula puteorum ? non enim Christusin
eis nomina, sed intelligentiam commutauit.
6. Haec mystice . Moraliter autem Isaac apiid alienigenam gen-
tem puteos fodisse describitur, quo videlicet exemplo discimus,vc
in hac peregrinationis aerumna positi, cogitationum nostrarumprofunda
penetremus . Et quousque nobis verae intelligentiae aqua
respondeat, nequaquam nostrae inquisitionis manus ab exhaurien-
da cordis terra torpescat . Quos tamen puteos allophyli, id e st,
immundi spiritus insidiantes replent,quia nimirum immundi spiritus
, quum nos studiosius cor fodere conspiciunt, molestas nobis
tentationum cogitationes ingerunt.
C A P V T X X I I I .
De Esau, et lacob.
T i . X gitur Isaac, dum rogaret Dominum, vt pareret vxor eius, quae
sterilis erat, concessit Dominus, quae postulabat. Illidebanturque
gemini in vtero eius inclusi angustia. Quae , dum angeretur, in-
terrogauit Dominum , accepitque responsum : Duae gentes in vtero
tuo sunt, et duo populi de ventre tuo diuidentur, populusque popu-
lum superabit, et maior seruiet minors. Quod figuraliter factum,
etiam ipsis iudaeis non credentibus notum est , qualiter populus
ecclesiae synagogae populum superauit, et quomodo plebs iudaeo-
rum tempore maior seruit minori populo christianorum .
2. Siquidem et in singulis nobis hoc dici potest, quod duae
gentes,et duo populi sunt intra nos, vitiorum scilicet, atque vir-
6. Isaac apud alienig. usque ad ingerunt
, verba sunt Greg.^i. Moral. c, 13 .
GRIAL.
lb . Ab exhaurienda cordis terra . lta
Greg. exhaurienda cordis interna, Val.
Compl. et apud Euch. cordis terrena, impr.
GRIAL.
îb. Studiosius cor fodere . Ita apud
Greg. al. confodere , e/ pro molestas Val.
congestas . GRIAL .
Ib. Cogitatiônes ingerunt. Ita Greg*
immergunt lib .o . et apud Euch. GR.
tutum: sed iste minor est , ille maior . Semper enim plures sunt
mali, quam boni, et vitia numerosiora virtutibus sunt. Sed tamen
et in nobis gratia Dei populus populum superat, et maior seruit
minori . Seruit enim caro spirittii, et vitia virtutibus cedunt:pro-
cedit autem Esau primus rufus,et touts tamquam pillis hirsutus.
3. Deinde exiit frater eius lacob, et manus eius implexa erat
calcaneo Esau . Sed cur ille totus rufus, et hispidus, nisi quia
prior populus prophetarum , et Christi fuit cruore pollutus, ac pec-
cati, et nequitiae squallore extitit circumdatus % Cuius ideo minor
calcaneum tenuit, quia mystice maiorem populum minor supera-
turus esset.
4. Nam quod iste Esau primögenita sua propter escam fratri
suo eidem iuniori venumdedit, ac postmodum paterna benedictione
sibi promissa priuatus est, significat eundem israeliticum populum,
q u i,v t Exodi indicat liber, primogenitus filius nuncupatus est : cap.
qui propter praesentis seculi lucra non solum primatus sui honorem
amisit, verum etiam et regni caelestis praemium praeparatum
adipisci non meruit, Domino quodammodo eidem exprobrante,
quum dicit : Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facien- Matth.2
ti fructum eius. Primogenita autem ipsa vestis erat sacerdotalis,
quam maiores natu cum benedictione patris induti victimas Deo,
velut pontifices, offerebant.
5. Hoc dono terreni amoris desiderio caruerunt iudaei cum
gloria regni futuri . Iam sequitur deinde ipsa benedictio in lacob.
Quae tamen quid figuraliter indicauerit, Hippolyti martyris verba,
sicut ea excellentissimae scientiae , ac doctrinae Hieronymus
replicauit, in hoc loco ponenda sunt. Isaac , inquit, portat ima-
ginem Dei patris, Rebecca Spiritus sancti, Esau populi prioris , et
diaboli, lacob Ecclesiae, siue Christi . Senuisse Isaac consumma-
tionem orbis ostendit : oculis caligasse fidem periisse de mundo,
et religionis lumen ante eum neglectum esse significat.
6. Quod filius maior vocatur , acceptio legis est iudaeorum.
Quod escas eius,atque capturas diligit pater, homines sunt ab er-
rore saluati, quos per doctrinam iustus quisque venatur . Sermo
Cap.XXIII. n.4. Primogenita autem ipsa Ib. Vulgata , facientifructus eius. AR.
vestis erat sacerdotalis , ex Hieronymi He- 5. Hieronymus replicauit; epist.i 25.
braids traditionibus in hunc locum. GR. q. 3. explicauit, apud Be dam . GRIAL.