
to. 8.
MYSTICORVM EXPOSITIONS
S A C R AMENTOR VM
S E V Q VA E S Ï I O NE S
IN R E G V M IV.
C A P V T I.
De duobus Quinquagenariis combustis .
ï . ^ ^ L i t t i t rex impius duos Quinquagenarios cum subditis suis
militibus, vt exhibeant Eliam , qui diuino igne consumpti sunt :
tertius autem missus saluatur . .
2. Quinquagenarius namque numerus poenitentiae confessio
est, quo declaratur remissio peccatorum . Iudaei ergo nolentes,
Christum Deum esse perfectum , nec principem poenitentiae , di-
cunt ad eum : Quinquaginta annos rtondum babes , et Abraham no*
s t iï Hi futuro diuini ignis incendio extinguuntur. Tertius autem
quinquagenarius, quia conuersus ad fidem Trinitatis poenitentiae
sacramenta cognouit , indulgentiam meruit •
3. Quaeritur autem,cur Elias vir sanctus super Quinquage-
narios maledictionis sententiam sic intulit, vt périrent, dum scriptum
sit : Bénédicité , et nolite maledicere . Sanctus ergo Elias ne.
quaquam illos se instigante maledixit, sed quod in diuina praede-
stinatione cognouerat, prophetando praedixit ; in Dei enim dispo-
sitione erat, ita perire et Quinquagenarios ad Eliae vocem, et Si-
monern ad Petri sententiam. Vnde non vltionis voto sancti male-
dicunt,sed loquuntur, quod in Dei voluntate esse nouerunt.
Cap. I. n.2. Nec principem poenitentiae
. Ita libr. 0 ., et Beda . Nec principem
indulgence largitorem , ttpud Eu-
cherium, quae scriptura videtur alterius
interprétatif). GRIAL .
3. Quaeritur autem etc. In multis
mss. omittitur totus hic numerus vsque
ad finem capitis . AREV.
CAIN
R E G V M IV. 545
C A P V T IL
De Eliseo, et aqu'ts sanatis .
X. P o s tu la tu t Eliseus a populo , vt aquas Iericho stériles, et maii-
gnas sanaret. Accepit vas rude fictile, et adiecit in eo salem , et
demersit illud in flumine,et statim sanatae sunt.
2. Quo facto praenunciabat propheta, quod verbum caro fie-
re t, et habitaret in nobis : inde in similitudinem verbi salem id
est, sapientiam dedit : in vas fictile, in corpus scilicet humanum,
immittens in aquam demersit , quod quidem significabat, quia o*
mnes populi, qui sub figura aquarum in toto mundo stériles erant,
per Christi incarnationem fecunditatem , et benedictionem acceptu-
ri essent. v
C A P V T I I I .
De paruulis maledictie. T I. Apse quoque Eliseus figuram Christi gessit. Denique vocabu-
lurn ipsum salus Dei interpretatur. Salus autem Dei quis est alius,
nisi filius eius, qui et Saluator vtique vocatur ? paruuli vero ill!
illudentes salutiDei, id e st, Eliseo, iudaeorum habuere personam :
quia crucem Domini Saluatoris subsannabant. Quod dicunt,A-
scende, calue, ascende , calue j quia in Caluariae loco Christus
ascensurus erat in crucem.
2. Quod vero conuersus maledixit eos Eliseus , et venerunt
duo vrsi de silua, et interfecerunt quadraginta duos pueros blasphémantes
: ita et Christus post passionem suam, et resurrectionem
ex mortuis, postea quam ascendit in caelos,sicut Eliseus ascendit
Bethel, id est, domum Dei, conuersus maledixit iudaeis. Et qua-
dragesimo secundo anno ascensionis suae immisit duos vrsos de
siluis gentium , Vespasianum scilicet, et Titum , eosque crudeli stra-
ge deiecerunt.
2- Sicu‘ E!iuus ascendit . al. sicut
cap. 3 J. et serm. 204. de temp. GR. Eliseus ascendebat . AREV.
Tom.V. » !