
vitia gignunt. Veluti si ex mansuetudine interdum nascatur torpor
, et ex pietate dissolutio disciplinae, vel ex iustitia crudelitatis
immoderata vindicta. Ita quatuor ista , si bene vtantur, virtutes
sunt : sin minus, ex virtutibus in vitia transeunt.
160. Hoc modo denique3 quum quisque metuit peccare, vel
cupit beatificari j dolet pro peccatis , gaudet in bonis operibus:
iam turn hi motus,qui ab amore, studioque procedunt, pro virtutibus
accipiuntur. At contra, dum quisque metu carendi re ali-
. qua terrena tenetur , vel dolore amissae rei frangitur,dumque re-
rum temporalium cupiditate inflammatur , aut gaudio adeptae rei
extollitur, tune non virtutes, sed vere vitia nuncupantur . Ex his
autem duo sunt futuri temporis, antequam quid eueniat , metus,
et cupiditas : alia duo praeteriti, quum quid accident, gaudium, et
dolor .
16 1 . Octo sunt autem perfecta, vel principalia vitia, quae Q-
mne genus humanum inquiétant, ex quibus vitiorum turba exori-
tur copiosa , id est Gulae concupiscentia , Tornicatio, Auaritia, In-
uidia, ‘Tristitia, Ira , Inanis gloria , nouissima dux ipsa , et harum
S. Greg. 1. 3. radix Superbia. Ex quibus omnibus duo sunt carnalia , Tornicatio,
Moral, c. 27. et ingluuies ventris : reliqua spiritualia .
i l . Sent. 37. 1 6 2 . Quae quidem in membris.suis taliter distinguuntur. Gulae
concupiscentia in quinque modis distinguitur. Primo modo si ante
tempus cibos quis appetat , sicut Ionathan gustu mellis ieiunium
soluit. Secundo modo, si lautiores escas quaerat,sicut populus,
eremi manna contempto, carnes aegyptias concupiuit . Tertio modo
, si diligeatius quisquam communes cibos procuret, sicut filii
Heli extra morem crudam ab offerentibus carnem tollebant,quain
sibi accuratius praepararent. Quarto modo, si viles escas nimium
quisque sumat . Vnde et Propheta Sodom am de panis saturitate
accusât. Quinto modo , siquis ex desiderio quodeumque sumat.
Sicut Esau pro lenticulae concupiscentia perdidit primogenita sua.
163. Tornicatio quoque trimodo genere discernitur . Primo
quidem , dum per voluptatem luxuriae commixtio carnis expletur.
AlterOjdum sola attrectatione luxus carnis per immunditiam prouoca
- 16 1. De his vitiis principalibus fusius deri possunt eruditae , et copiosae notae
■ lib. 2. Sententiar. cap. 3 8. seqq,, vbi vi- Loaisae . AR.
i.R eg . 14.
Num. x i .
I. Reg. 2.
Ezech. 1 6.
Gen. 2fi.
uoçatur . Tertio, dutn intentione turpis cogitationis nocturna quis-
,que illusione polluitur. Est et quartum genus fornicationis iuxta
Scripturam , omnis scilicet illicita corruptio mentis , sicut idolola-
tria , et auaritia, ex quibus fit praeuaricatiolegis propter illicitam
concupiscentiam.
164. Porro Auaritia in geminam distinguitur poenam, id est,
in concupiscentiam augendae rei, et in metum rei carendae . Sicut
etiam quidam ait : Non enim vnquam expletur, neque satiatur
cupiditatis sitis, Neque solum ea , quae habent , amore augendt
excruciantur , sed etiam amittendi metu .
163. Ipsa quoque Inuidia duplici afficitur damna, id e st, quum
aut meliori inuidet in id , quod ipse non est, aut dutn quemlibeC
consimilem esse sibi aequalem dolet .
166. Sequitur Tristitia, cuius tria sunt genera , quarum prima,
vt ait Cassianus , temperata, et rationabilis de delictorum poe-
nitudine veniens, altera perturbata irrationabilis de anxietate mentis,
seu desperatione peccatorum exoriens : tertia de iracundia ,
vel de illato damno, vel desiderio praepedito procedens.
167. Iam vero lnanis gloria quadripartitam habet iactantiam .
Napi sunt, qui habent-dona , et dqnantem ignorant . Et sunt,
qui se dicant dona accepisse praecedentibus meritis, non pro gratia
largientis. Item quidam sunt, q u i, quod non habent, se., .habere
, per tumorem existimant . Item quidam sunt, qui conte-
mnendo alios,se aliquid habere singulariter putant. Perniciosior
autem est elatio de singularitate iactantiae veniens.
168. Vltima Superbia trimodam habet differentiam . Primum
namque genu s superbiae esc eorum,qui per transgressionem çul-
pae contemptui habent diuina praecepta . Secundum genus eo-
rum , qui ex obseruatione attolluntur mandatorum , et elatione
virtutum. Tertium genus est eorum, qui per contumaciam mentis
subdi dedignantur seniorum imperils.
i6ç. Quae quidem vitia, diuinitus diuina adiuuante gratia ,
e contrario curantur virtutibus . Gulae concupiscentiam reprimunt
v ig ilia e , et compunctio cordis. Tornicationem extinguit contritio
cordis, et corporis afflictio , et oratio assidua , vel laboris exercé
, \ 67: f er tumorem : phrasis est haec biam tumorem appellent, quia superbi
ecclesiasticoruno scnptorum , vt super-, tument • AREV. s
Tom.V. P