
stamentorum: quibus contra dogmata falsitatis incedit armata.
2. Quum enim Moyses legitur, velamen est positum super cor
eorum . Et manifeste dum legis, et prophetarum scripturatn per
nimiam stoliditatem cordis carnaliter accipiunt infideles, illis tota
fades Moysi quodam velamine tegitur: ita vt non possint loquen«
tis legis gloriam sustinere •
3. Sed si conuersi fuerint ad Deum, auferetur velamen, occi«
dens litera morietur, viuificans spiritus suscitabitur. Dominus enim
spiritus est, et lex spiritualis est. Vnde et Dauid orabat in psalmo:
Psalm. 118 . Reuela oculos meos , et considerabo mirabilia de lege tua.
C A P V T X L I V.
De aedißcat'ione Arcae.
i . I am nunc arcam testamenti Domini inspiciamus, in qua erant
repositae tabulae legis. Per hanc arcam, quam de lignis imputri-
bilibus Moyses fabricauit, ecclesia Christi significatur, aedificata ex
omnibus sanctis, mente, et corpore incorruptis, habentibus interius
etiam duas tabulas testamenti, id e st, obseruantiam legis, et euan-
gelii. Intus autem , ac foris inauratur arca : sic et ecclesia, quasi
aurum radiare debet,tam interius vitae splendore , quam exterius
doctrinae, et sapientiae claritate .
2. Corona autem aurea per circuitum, et quatuor circuli aurei,
Cap. XLIV. n. 1. Ecclesia Christi si-
ghificatur : vel etiam mens nostra ex
Origene: ita enim ille homil. 10. in Nu-
meros: Et area aurea , in qua sunt tabulae
Testamenti ( vt opinor ) non a-
liud , quam mens nostra esse declarator
, in qua Legem Dei debemus habere
descriptäm . Haec autem mens aurea
debet esse , hoc est, pura , et pretiosa,
in qua Legem Dei descriptäm semper
habeamus j sicut Apostolus dicit, scriptam
non atramento , sed spiritu Dei viui , non
in tabulis lapideis , sed in tabulis cordis
carnalibus . Ambros. vero carncm Sal-
uatoris esse voluit in c. 9. epist. ad He-
braeos. Vid. not. cap. seq. GRIAL .
2. Corona aurea per circuitum . Nihil
hie de corona aurea Gregorius , e quo
sunt reliqua in Pastorali part. 2. cap. 10.
Et quidem eadem haec multo aliter et
Septuaginta , et eorum Latinus interpret
reddidere . Pro his enim apud August.
in quaestionibus in Exodum haec verba
leguntur : Cymatia aurea tortilia in cir-
cuitu. Sed in hoc opere e variis aucto-
ribus contexto non allegoriae modo , sed
sacrae etiam scripturae tralationes per-
miscentur, quamuis Gregorium hoc loco
Vulgata editione vsum v e l vectes soli
satis in dice n t , pro quibus interpret ille
gestatoriay v e l supportatoria reddidit. GR*
id , qui per quatuor angulos iubentur adiungi, id significant, quia
in eo, quod in ecclesia per quatuor mundi partes dilatata tendi-
tu r, proculdubio quatuor sancti euangelii libris accincta praedica-
tur : quae tamen intra vnius coronae ambitum, id est, intra eiusdem
fidei vnitatem concluditur.
3. Vectes quoque de lignis Sethim fiunt, qui eisdem ad por<
tandum circulis inseruntur : quia fortes , perseuerantesque doctores,
velut imputribilia ligna, quaerendi sunt, qui instructioni sacrorum
voluminum semper inhaerentes, sanctae ecclesiae vnitatem deuin-
ciant , et quasi intromissis circulis arcam portent. Qui auro quoque
iubentur operiri, vt quum sermone aliis insonant, ipsi etiam
vitae splendore fulgescant.
C A P V T X L V .
I
De vrna aurea, et tabulis, et v lrg a .
i . jLn hac testamenti arca fuit vrna aurea: tabulae quoque, et
virga Aaron . Haec area, vt praedictum est, ecclesia est , habens
duas tabulas lapideas,id est,duplicis testamenti perpetuam firmi-
tatem. Vrnam quoque auream intelligimus carnem Christi puram,
atque sinceram, quae reconditum in se Manna perpetuae diuini-
tatis conseruat,et angelici illius panis perennem ,caelestemque ge-
rit dulcedinem : necnon etiam virgam Aaron , id est, eiusdem sum-
mi , verique pontificis nostri lesu Christi salutare vexillum immor-
talis memoriae semper viriditate frondens.
3. Deuinciant, ex B e d ., et impress.
Denuncient mss. 0. , et Greg, mendose 9
opinor . GRIAL .
Ib. In Albornoziano quoque extat
denuncient 9 quod mendosum Grialius
existimat . AREVALVS.
. Gap. XLV. n. 1. Vrnam quoque auream
intelligimus carnem Christi, etc.
Haec quidem ex Ambrosie sumpta v identur
9 nisi quod ille arcam 9 noster v e ro
vrnam Saluatoris carnem esse v u lt :
ita enim Ambrosius loco citato : Arcam
Testamenti : haec est caro Saluatoris ,
in qua erat vrna aurea, habens Manna
diuinitatis, et virga Aaron, quae floruit
in sacerdotio Christi , et tabulae duorum
te5tamentorum. GRIAL.
Tom.V. D d d