
C A P V T X V I .
De pecoribus, quae non offeruntur in sacrificio .
1 . t ) iu e r s ita s victimarum , et quae vel offerri debqant,vel non
offerri, in hoc libro Leuitico dinumerantur . Sed per comparatio-
nem pecorum conuersatio hominum demonstratur . Homo, qui
obtulerit vrctimam pacificorum Domino , vel vota soluens , vel
sponte offerens , tarn de bobus, quam de ouibus animal immacula-
tum offerat, vt acceptable sitjomnis macula non erit in eo.
2. Si'caecum fuerit, si fractum , si cicatricem habens, si papu-
lam, si scabiem,vel impetiginem, non offeretis ea Domino, neque
adolebitis ex his super altare Domini : bouem, et ouem , auribus ,
et caudis amputatis, voluntarie offerre potes : votum autera ex his
fieri non potest. Omne animal 3 quod vel contritis 3 vel tonsis3 vel
sectis 3 ablatisque testiculis est 3 non offeretis Domino, et hoc in
terra vestra omnino non facietis.
3. De manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro 3 nec
quidquid aliud dare voluerit: quia corrupta3et maculata sunt o-
mnia3 non suscipietis ea . Primum reiicitur a sacrificio maculosum
animal, vel varium3 id est 3 homines 3 in quibus diuersitas est pec-
catorum , et nunc in libidine, et cupiditate, nunc in diuersis cri-
minibus demutantur. Reiicitur quidem et caecum animal,id est,
qui nec Deum videt,nec opera eius facit.
4. Fractum quoque,id est, vitiis carnalibus vexatum , ac cob
lisum . Reiicitur et cicatricem habens, qui non digna satisfactione
poenitentiae vulnera peccatorum déplorât, sed adhuc veteris; mor-
bi signum per desideria voluptatis interius gestat. Reprobatur et
lingua amputatum, qui Dominum non confitetur , neque diuinam
legem meditatur .
j . Reiicitur et papulam habens , qui pruritu libidinis, et ardo-
re concupiscentiarum exaestuat. Similiter et scabiosum, qui pec-
catum carnis perficit contagione nperis. Iam vero impetiginem ha-
Cap. XVI. n. 5. Alborn, et scabiosus, idem Alborn. non obediunt , quae iusta
q u i . Ceteri scabiosum , qui : vt supra sunt 9fdciendo . AREV.
Caecum animal 3 id e st, q u i. Paulo post
bens, haereticorum figurât collectionem, quae frequenter se in ecclesiae
coipus immergit, et, vt impetigo , liuorem facit. Porro aure
amputati suut,qui verbo Dei non obediunt, non faciendo, quae
iussa sunt.
6. Oui veto caudam habet amputatam, ille est, qui bonum ,
quod incipit, perseueranti fine non perficit . Porro desectum,vel
testiculis arçputatum, indicat eos, qui quum corpore viri sint,tur-
pitudinis vsu effeminantur . His ergo criminibus inuoluti, a sacrificio
Domini reprobantur, nec efficiuntur consortes passionis Chri-
s ti, nec caelestis sanctificationis participes .
C A P V T X V I I .
De ceteris ceremonus.
x. S e d neque panes alienigenae offeruntur Domino , et doctrinae
haereticorum, vel studia superstitiosa secularium literarum, quae,
quia extra fidem sunt, et aliena putantur . Tales enim repudiantur
hostiae a Domino, et reiicitur huiusmodi sacrificium ab ecclesia
catholica.
2. Nunc vero iam de quibusdam ceremoniis quid spiritualiter in
Cap. XVII. n. I. Hoc 'caput imperfe-
ctum hactenus in omnibus editionibus
apparuit, nisi quod in vltima Matritensi
Vlloae supplementum ad Appendices re-
iectum fuit tom. 2. pag. 64. ex codice
BononiensK Integrum quoque extat in
codice Vat. 6 27., quern descripsi in Isi-
dorianis cap.94. > vbi num. x i. aduerti,
nonnihil vaticanum codicem ab Albor-
noziano discrepare . Mihi ad manus sunt
duo exemplaria ex codice Bononiensi
descripta cum yariis lectionibus in eo-
dem codice notatis ex Originali Isido-
r i , siue codex Bononiensis vere cum
autographo ipso S» Isidori collatus fuerit
, siue cum alio codice veteri, quem
Collator crediderit, vel appellauerit Originale
Isidori . In editione Vlloae bretfes
quaedam notae sunt ad hoc caput, for-
tasse a doctissimo Henrico Florezio
adornatae : nam aduertitur, fragrnentum
ex Albornoziano codice transcripsisse
D. Petrum de Castro > Bononiensis Col-
legii alumnum, ( qui in extrema aetate
nuper in Hispalensi pestilentia extinctus
est 5 dum canonicatu eius ecclesiae me-
tropolitanae fungeretur ) , apographuna
vero a R. P. Henrico Florezio liberalis-
sime fuisse communicatum . Iam editio-
nes veteres solum exhibent initium capitis
, sed neque vsque ad ecclesia catholica
. Apud Grialium est offerantur
pro offeruntur . Expressi leetionem 5 quae
in Alborn. ascribitur ex Isidoro 9 seu
Originali. Nam in textu codicis est, Sed
neque panis alienigenae offertur . Mox
Grialius, Domino , id est, doctrina hue-
reticorum . I . quae extra fidem . AREV.
2. In duobus meis exemplaribus ex
cod. Alb. quum Christus •non venit legem
. In editione Vlloae notatur , quae
sequuntur, Quaeritur ergo etc. y ad ver-
H h h 2