
4. Tertio praecepto legis insinuatur de obseruatione sabbati,
quod ad Spiritum sanctum pèrtinet, cuius dono requies nobis sem-
piterna promittitur. Nam quia Spiritus sanctus dicitur, in quo nobis
requies aeterna promittitur, propterea et septimum diem san-
ctificauit Deus . In aliis enim diebus operum non est nominata
sanctificatio , nisi in sabbato, vbi dicitur : Requieuit Deus .
5. Proinde igitur hoe mandatum pertinet ad Spiritum sanctum
, tam propter nomen sanctificationis, quam etiam propter ae-
ternam requiem ad donum Spiritus sancti pertinentem . Dicitur
enim ib i: Memento , vt diem sabbati sanctifices : sex diebus opera-
beris , et facies omnia Optra tua ; septimus autem dies sabbatum est
nomini Dei tui, non facies omne opus.
6. In sex dierum opere sex milium annorum operatio conti-
netur . In septimo vero requies illius beati regni, et tempus osten-
ditur, quod carnaliter iudaei sapientes,et celebrantes peccant. Et
hoe , ne nos ad fidem mendacii fallentis aptemus, clamat per Pro-
Isa!. i. phetam Deus: Neomenias, et sabbata vest ra odiuit anima mea .
7. Quomodo ergo sanctifïcata erunt sabbata illa,quae odiuit
Deus? Illud ergo sabbatum est sanctificatum , vbi post bona vitae
huius opera requies nobis aeterna promittitur . Ideoque qui^quid
agimus, si propter futuri seculi requiem fScimus, veraciter sabbatum
obseruamus, non vt iam in ista vita nos requiescere ae$time-
mus,sed vt omnia, quae bene operamur , non habeant intentio-
nem , nisi in requiem sempiternam .
8. Post haec tria praecepta, quae ad Deum pertinent, septe-
narius succedit numerus mandatorum ad dilectionem proximi per-
tinens, et incipit ab honore parentum. Quod tarnen in ordine
quartum est • Honora patrem tuum, et matrem tuam. A parentibus
enim suis homo aperit oculos, et haec vita ab eorum dilectione
sumit exordium . Inde hoe mandatum primum est in septem, sicut
Matth. i j . et Dominus in euangelio ait : Honora patrem tuum , et matrem
tuam, quod est mandatum primum .
4. Tertio praecepto legis > omnia ex
epist. Aug. citata ad lanuar. cap. 1 1 .
i t seq. GRIAL.
6. In sex dierum opere sex milium
annorum operatio continetur . Quid de
his verbis sentiremus , diximus ad c.y.
G en a d u lte rin a plane esse , neque repe-
riri vsque huiusmodi quidquam in codice
Oliuensi , neque apud Aug. , vnde sunt
reliqua. GRIAL • . . . I f ■ mm ' '
9. Sed quomodo prinvum , quod quartum, nisi quia , vt prae-
dictum est, in septenario numéro , qui pertinet ad dilectionem proximi
, primum est in altera tabula? nam ideo duae tabulae legis
datae sunt. Iubetur ergo in hoc praecepto fîliis honorare parentes
, neque contumeliosos illis existere : sed officio pietatis reuei'en*
tiam débitant praestare. Nam qui parentibus honorem deferre non
nouit, quibus parcere poterit, aut quomodo alios diligere poterit,
qui suos odit ?
i o. Quintum , Non occides . Etenim non solum opere perpe-
trans homicidium facit : sed etiam et qui incurrit in eum esurien-
tem , vel nudum , qui mori possit, nisi indumentum, cibumque por-
rmendo subueniat, et idem homicida tenebitur .
° i i . Sextum, Non moechaberis : id est,ne quisquam praeter matrimonii
foedus aliis feminis misceatur ad explendam libidinem .
Nam specialiter adulterium facit, qui praeter sUam coniugem ad
alteram accedit.
1 2. Septimum , Non furtum facies, quod est vitium rapacitatis .
13 . Octauum, Non falsum testimonium dices, quod est crimen
mendacii, et falsitatis.
14. Nonum , Non concupisces vxorem proximi tui . In hoc
praecepto vetat intentionem adulterinae cogitationis. Nam aliud
est facere aliquid tale praeter vxorem : aliud non appetere aliénant
vxorem. Ideo duo praecepta sunt,»«» moechaberis, e t, non concupisces
vxorem proximi tut.
15 . Decimum , Non concupisces rem proximi tui. In quo praecepto
damnat ambitionem seculi, et réfrénât concupiscentiam rerum
. Itaque horum primum prohibet superstitionem , secundum
errorem , tertium interficit seculi amorem, quartum impietatem,
quintum crudelitatem , sextum allidit fornicationem, septimum rapa-
citatem, octauum perimit falsitatem , nonum adulterii cogitationem ,
decimum mundi cupiditatem.
16. Inter haec igitur omnia decern praecepta solum ib i, quod
de sabbato positum est, figurate obseruandum praecipitur. Quam
9. Ex nonnullis mss. colligitur ƒ«— quern videt pati necessitatem, quae dubentur
. . . filii honorare etc. ARE V. cat ad mortem, et idem homicida tone
10. Albornoz. Non solum enim qui tu r . Pro in eum esurientem alii habent
opere perpétrât 5 homicidium facit > sed, in hominem esurientem. A R .