
immoderata correptio, plusquam debuit, addicit. Sed is, qui in-
caute ligna percutât, et proximum extinguit,ad très, necesse est,
vrbes fugiat, vt vna earum defensus viuat : quasi ad poenitentiae
lamenta conuersus,in vnitate sacramenti sub spe, fide,et charita-
te absconditur, reus perpetrati homicidii non tenetur. Quern ex-
tincti proximus quum inuenerit, non occidit : quia quum districtus
iudex venerit, qui se nobis per naturae consortium iunxit, ab eo
proculdubio culpae reatum non expetit, quern sub eius tuitionis
venia spes, fides, et charitas abscondit.
Ç A P V T XX.
De pollutione somnii nocturni.
I . S i fuerit inter vos homo , qui nocturno pollutus somn'to s it ,
egredietur extra castra, et non reuertetur prius, quam ad vesperam
lauetur aqua. Et post soils occasum regredietur in castra . Noctur-
num quippe somnium est tentatio occulta, per quam tenebrosa
cogitatione turpe aliquid corde concipitur, quod tamen corporis
opere non expletur.
2. Sed somnio nocturno pollutus egredi extra castra praecipi-
tur : quia videlicet dignurn est , vt qui immunda cogitatione pol-
luitur, indignum se cunctorum fidelium societatibus arbitretur.
Culpae suae meritum ante oculos ponat, et ex bonorum se aesti-
matione despiciat.
lent et Gregoriani omnes lib r i, et Isido-
r ia n i, turn hie , turn lib. 2. Sentent, c.4.
Ononis quippe iustus spe , et formidine
iiitei : quia nunc ilium ad gaudium spes
erigit,nunc ad formidinem terror ge-
hennae addicit, et cap. 44. Non est cor-
pori adhibenda immoderata abstinentia ,
ne dum amplius grauatur caro pondéré
ânediae, malum agat postea , nec benefa-
cere incipiat : et quae addicitur, yt vsu
roali careat, simul et boni officium , dum
plus premitur, perdat. Et lib. 3 . cap.'s.
Nam ibi peccamus , vbi cupiditâte, vel
voluntate deflectimus. Vbi vero violenter
addicimur, etsi facinus , aut flagitium
non est, miseria tamen et pro flagitio ,
et facinore est. Est autem addicere ( au-
ctore Festo ) damnare; aut ( quod ad Isi•
dorum , et Gregorium attinet) quod nos
vulgari lingua dicimus appremiar . GR.
lb. Culpae reatum non expetit. Vin-
dictam de culpae reatu non expetit 9
Gregorius . GRIAL .
Cap. XX. n .i. Si fuerit inter vos hom.
vsque ad ardoris gaudet , omnia sunt
Gregorii verba lib. 9. Moral* cap. 3 1 .
GRIAL .
2. Ex bonorum se aestimatione . Ita
Greg• , a l, extimationc . GRIAL .
3. Pollutum ergo extra castra exire, est turpi impugnatione
laborantem sese ex continentiùm comparatione despicere. Qui ad
•vesperam aqua lauatur, quum defectum suum conspiciens, ad poe-
■ nitentiae lamenta conuertitur, vt fletibus diluât omne , quod ani-
mum occulta inquinatîone accusât.
4. Sed post occasum solis ad castra redeat, quia, deferuescente
tentationis ardore , necesse est, vt iterum fiduciam erga societatem
bonorum sumat. Post aquae quippe lauationem, occumbente sole
, ad castra reüertitur, qui post lamenta poenitentiae frigescente
flamma cogitationis illicitae ad fidelium mérita praesumenda repara-
tur, vt iam se a ceteris longe esse non aestimet,qui mundum se
per obitum intimi ardoris gaudet.
C A P V T X X I .
De paxillo egredientis ad requisita,
1. Xubetur praeterea israelitico populo per Moysem,vt quum e-
greditur ad requisita naturae, mittat paxillum in baltheo, et fossa
humo abscondat, quae egesta fuerint. Naturae enim corruptibilis
pondéré grauata mens nostra , quaedam cogitationum superflua,
quasi ventris grauamina,erumpit.
2. Sed portare sub baltheo paxillum debemus , vt videlicet ad
reprehendendos nosmetipsos semper accincti, acutum circa nos sti-
mulum compurictionis habeamus, qui incessanter mentis nostrae
terrain poenitentiae dolore confodiat,et hoc, quod a nobis foeti.
dum erumpit, abscondat.
C A P V T X X I I .
De quadraginta flagellis.
i . C ^ u o d autem pro mensura peccati quadraginta flagellis delin-
3« Comparatione 9 oX.extimatione . AR.
4. Erga societatem bonorum . Ita
Greg. 9 al. Erga societatis bonum . GR.
lb. Post aquae quippe lauationem.
Ita Greg. 9 al. post aquam quippe . GR.
Cap.XXI. n .i. Iubetur praeterea, etc.
E x Greg. 1. 30. Moral, cap. 13. GR.
Ib. Grauata etc. al. grauatae menti
nostrae quadam cogitationum superflui-
täte grauamur. AR.