
4 8S I N I O S V E .
tas j et possessio ob hoe se dici voluit Deus , quia ministri altaris
ipsius effecti sunt, et sors, propter quod et clerus sors interpretatur .
2. Ergo Domini hereditatem merito possidet, qui, vt absque
impedimento deseruire Deo valeat, pauper spiritu esse contendit,
Psalm, is- vt congrue illud Psalmistae dicere possit : Dominas pars hereditatis
meae, et calicis met.
C A P V T X V I .
Quod habitacula leuitarum per omnes tribus decernuntur .
i . ( 3 u o d vero habitacula leuitis ab Iesu per omnes tribus de-
cernuntur, significatur, vt hi, qui in ecclesia Dei scientiae operant
dantes, doctrinae gratiam administrant, rursum ab omnibus, quibus
dispensant diuina , terrena subsidia, quae non habent, recipiant :
i. Cor. 9. vt impleatur illud ,quod Apostolus praecepit, dicens : Si nos vobis
spiritualia seminauimus , magnum est, vt carnalia vestra metamus ?
Et merito isti in cunctis tribubus diuisi dicuntur, quia dispensa-
tione cunctorum viuunt.
\ C A P V T X V I I .
Quod quadraginta duas vrbes accipiunt leuitae.
j.C ^ u o d autem quadraginta duas vrbes accipiunt, indubitanter
ipsa praedicatio sanctorum Signatur : ipsi enim possident doctrinam ,
quae legis decalogo constat,et quadrifido euangelii numero, quasi
quaterdenas vrbes habentes . Quibus etiam duae adiiciuntur : quia
nimirum cuncta, quae praedicant, morali , ac mystico sensu annun-
ciant. CAP.
Cap. X VI.n.i. E x ead. hom. 17. GR.
Cap.XVII.n.i. Quadraginta duas vrbes.
Breulius ad marginem notauit, Immo quadraginta
octo . Ac reuera cap.21. Iosue
v. 39. id ita exprimitur, Ciuitates vni-
uersae leuitarum in medio possessionis filier
um Israel fuerunt quadraginta octo .
Verum » vt aduertunt interprètes, in hoc
numero quadraginta octo vrbium recen-
sentur sex vrbes refugii, quae asyli causa
cunctis filiis Israel, et aduenis , qui
inter eos habitäbant, concessae fuerant •
Mox Alborn. codex, possidentes doctri*
nam ...e t quadrifario ... vrbes habent.AR.
C A P V T X V I I I .
De Chananaeo populo non extincto.
i - I l l u d autem,quod cum israelitico populo percepta repromis-
sionis terra partiretur 5 Ephraim tamen tribui chananaeus gentilis
populus non occisus, sed factus tributarius dicitur, sicut scriptutn
est in libro Iudicum : Habituait chananaeus in medio Ephraim tri- l -
butarius . Quid enim tributarius, quid chananaeus, gentilis videlicet
populus, nisi vitium signât? saepe enim in magnis virtutibus ter-
ram repromissionis ingredimur : quia spe intima de aeternitate ro-
boramur. Sed dum post interempta vitia sublimia, quaedam tamen
parua retînemus , quasi chananaeum in terra nostra viuere
concedimus .
2. - Qui tamen tributariusefficitur,quia hoc ipsum vitium, quod
subiugare non possumus, ad vsum nostrae vtilitatis humiliter re-
torquemus , vt eo de se mens et in summis vilia sentiat, quod
suis viribus etiam parua, quae appétit, non expugnat. Vnde bei
ne rursum scriptum est : Hae sunt gentes, quas Dominas dereliquit, ludîc. 3. 1,
v t erudiret in eis Israelem .
3. Ad hoc namque quaedam minima vitia nostra retinentur,
vt se nostra întentio solicitant in certamine semper exerceat,et eo
de victoria non superbiat, quo viuere in se hostes conspicit,
a quibus adhuc vinci formidat. Israel ergo reseruatis gentilibus
eruditur, quando in quibusdam minimis vitiis elatio virtutis nostrae
comprimitur, et in paruis sibi resistentibus discit , quod ex
se maiora non subigit .
Cap.XVm. n. 1. Illud autem vsque 2. Hae sunt gentes. Tractat etiam
etd subigit , omnia sunt Gregorii verba hune locum elegantissime Cass. collât, 2,
lib, 4. Moral, cap. 22. GRIAL. cap. 6* et collât. 13.^ cap. 14. GRIAL .
lb % Percepta . al. praecepto D e i. AR.
T’om.V.