
Psalm.5$.
Psalm. 6 j .
Psalm. 35.
Psalm. 12.
Psalm. 15 .
J2.rint,iuxta quod ait Scriptura: Ne occiderls eos , ne quart do obllut-
scantur populi mei legis tuae: disperge iilos in virtute tua , et depone
eos .
1 7• Posuit Dominus in Cain signum , v t non eum interficeret
omnis , qui inuenisset eum . Hoc re vera mirabile est, quemadmo-
dum omnes gentes, quae a romanis subiugatae sunt, in ritum ro-
manorum sacrorum transierint, eaque sacrilegia obseruanda, et ce-
lebranda susceperint: gens autem iudaeorura siue sub paganis regibus,
siue sub christianis, non amiserit signum legis, et circumci-
sionis suae, quo a ceteris gentibus,popu!isque distinguitur.
18. Sed et omnis imperator, vel rex, qui eos in suo regno in-
uenit, cum ipso signo eos inuenit,et non occidit: id est, non effi-
cit, vt non sint iudaei certo quodam , et proprio suae obseruationis
signo a ceterarum gentium communione discreti, nisi quicumque eo-
rum .ad Christum transient: vt iam non inueniatur Cain , neque
exeat a facie D e i, neque habitet in terra Naid .
19 . Exiit ergo a facie Domini, et habitauit in terra Naid : quod i
dicitur interpretatum commotio, siue instabilis, et fluctuans, et se-
dis incertae . Contra quod malum Deus rogatur in psalmo : Ne de-
deris in motum pedes meos : et manus peccatorum non moueant me.
Et qui tribulant me, exultabunt, si motus fuero , et Dominus a dex-
tr'ts est mihi, ne eommouear . Nunc vero iudaei, et omnes, qui di-
uersis erroribus contumaces sunt, resistendo veritati, exeunt a facie
D e i, id est, a misericordia dilectionis eius s vel a participatione lu-
cis eius : et habitant profugi in terra commotionis :.id est, in con-
turbatione carnali contra iucunditatem Dei:hoc est, contra Edem,
quod interpretatur epulatio,vbi est plantatus paradisus.
20. Cognouit autem Cain vxorem suam, et concepit, et peperit
Henoch, et aedificauit Cain ciuitatem . Quid ergo sibi per figuratn
vu lt, quod impiorum progenies ciuitatem in ipsa mundi origine
construxit ? nisi quod noueris, jmpios in hac vita esse fundatos:
sanctos vero hospites esse, et peregrinos. Vnde et Abel tarnquam
peregrinus in terris, id est,populus christianus non condidit ciui-
18. Breulius ad marg. nocat, neque 20. Et aedificauit Cain ciuitatem , ex
in cod. ms., neque in impresso Coloniae Aug. 15. de ciuit. c. 17. et sea. et Greg.6.
1530. haberi haec verba , v t iam nen ... Moral, c. 4. et lib. 16 . c. 5 . G R IA L .
habitet in terra Naid . A R EV .'
tatem . Superna enim est sanctorum ciuitas, quamuis hie pariat ci-
ues, in quibus peregrinatur, donee regni eius tempus adueniat.
2 1. Nam et Petrus propterea reprehenditur, quod tabernaCula
in monte fieri cogitauit, quia sancti in hoc mundo tabernaculum
non aedificant. Aedificauit autem earn ex nomine filii sui Henoch .
Iste filius, in cuius nomine condita est Henoch, id est, terrestris
Ierusalem , quae interpretatur dedicatio, significat , istam ciuitatem
et initium , et finem habere terrenum , vbi nihil plus, quam
quod cernitur , speratur .
22. Porro Henoch genuit Irad , et lrad genuit Mauiahel, et Ma-
uiahel genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech . Qui accepit
duas vxores ; no men vn i.A da ,et nomen secundae Sella . Notandum
autem, quod in progenie Seth,quum genuisse filios, filiasque di-
catur, nulla ibi genita femina nominatim exprimitur, sed fanturn in
progenie Cain femina commemoratur. Quo significatur , terrenam
ciuitatem vsque in finem sui carnales habituram generationes, quae
marium , ac feminarum coniunctione proueniunt.
23. Dixit quoque Lamech vxoribus suis: Audite verba mea,
et ascultate sermonem me um . Quoniam occidi virum in vulnus me urn,
et adolescentulum in liuore meo, septies vindicabitur de Cain , de
Lamech septuagies septies. Iam alibi secundum historiam dictum
est, eo quod ab Adam vsque ad Christum Septuaginta septem generationes
inueniantur, in quibus peccatum Lamech , id est, totius
mundi sanguinis Christi effusione solutum e st.
24. Siquidem et in populo iudaeorum propter interfectionem
Christi Septuaginta septem vindictae sunt statutae , iuxta illud euan-
2 t. Iste filius vsque ad speratur,
Augustini sunt verba . GRIAL .
Ib. Cod. Regio-Vatic. 293. ad marg.
post speratur addit, Iste autem filius Cain,
qui vocatur Henoch, interpretatur dedicatio
. Impiorum enim dedicatio in hac
ciuitate fundata e s t . Henoch autem iu-
stus ab Adam Septimus et ipse dedicatio
etiam dicitur . Sed translator ostendit, iu-
stos per id , quod ipse est Septimus, in fine
, hoc' est, in' septimo millesimo die ab
hac dedicatione supernae ciuitatis abitu-
ro s . AREV.
. 22. Quum genuisse filios , filiasque df.
catur. Haec verba deerant in omnibus
libris , reposita sunt autem ex Aug. c. 17.,
et Eucherio . GRIAL .
Ib. Quo significatur vsque ad proueniunt,
verba sunt August, ibid. GR.
Ib. Aduertit Breulius, digamiam quinta
generatione a Cain profectam fuisse,
AREV. '
23. Iam alibi secundum historiam etc.
Innuit Isidorus,se etiam sensum literalem
Genesis exposuisse. Confer praefationem.
AREV.
s .
i8fe®' N n 2