
60. Gingiuae a gignendis dentibus nominatae | quae magnam
pulchritudinem oii conferunt , dutu nuditatem dentium tegunt.
Fauces sunt angustae fistulae , quasi foces, per quas vocalis spiritus
ab intirno pectore exiliens sonum vocis emittit.
6 1. Mandibulae maxillarum partes sunt , quibus mandimus.
Dicta autem maxilla per diminutionem , sicut paxillus a palo.
Collum ad instar columnae vocaturn . Est enim rioidum , et ro-
tundum , Duae sunt in eo fistulae , vna ciborum , altera aeris. Ha-
rum superior rumen vocatur, qua cibus, et potio deuoratur. Vnde
bestiae, quae cibum reuocant,ac remandunt, ruminare dicun-
tur: alteia inlerior vocatur gurgulio ex ossibus compacta et cohae-
rentibus, et flexuosis : haec a naribusad pulmonem patens ob trans-
meantem spiritum • Cuius operculum sublinguium dicitur , quasi
parua lingua, quae foramen eius recludit, et aperit: ne per partes
iuncta fistula impetu veniens violenter aer interna corrumpat.
62. Manus dictae, eo quod lnunus sint omni corpori, et quod
ab ipsis mandimus. Palma manus est d'ispansis digitis, sicut et arbor
dispansis ramis . Item sicut-contractis digitis, pugnus.
Digitorum quoque numerus perfectus est, et ordo decen-
tissimus . Ex his primus rector omnium, et moderator pollex vocatur,
eo quod plurimum inter ceteros polleat,id est, praeualeat.
Secundus index, et salutans vocatur, quia eo fere ostendimus, et
salutamus . Tertius medius, vel impudicus s quartus medicus , quod
eo tritum collyrium amedicis colligitur. Quintus auricularis, quod
eo aurem scalpimus.
64. Porro pectus hominis ab aspectu vocatum . In mutis enim
ammantibus ad terram oppressum est,atque ab aspectu remotum:
hominis autem aspectui patens,et erectum . Plenum enim ratione
eon decebat esse latens , et humile .
65. Papillae sunt mammarum capitula. Mammae autem tumo-
res pectoris leuiter exurgentes: hae sunt feminis ad alendum foe-
tum datae: maribus ad solum decus: ne informe pectus esse vide-
retur . Neque enim decebat in feminis alibi esse, quam vt animal
Intelligens ex corde alimoniam sumeret.
66. Porro •umbilicus est nota impressa, quae medium ventrem
designat. Ad hoc factus, vt per eum foetus, dum est in vtero,
nuuiatur . Splenis autem, et iecoris viscera , quasi ex conturbato
sanguine videntur esse concreta. Iuxta eos autem,qui de physicis
disputant, voluptatem venereae concupiscentiae consistere dicunt
in iecore : affectum autem iracundiae in felle : pauoris in corde : in
splene laetitiae . In pulmonibus vero aerem contineri, qui a corde
per venas, quas arterias vocant, diffunditur, vt paulatim inspi--
randi, et respirandi tractu totum animet corpus.
67. In iecore ignis habet sfedem,qui velut subuolare ostendi-
tur in excelsum cerebri locum , tamquam in caelum corporis no-
stri. Vnde et radii emicant oculorum , et de cuius medio, velut
centro quodam, quaedam non solum ad oculos, sed ceteios sen-
sus tenues fistulae deducuntur. Siquidem in eo volunt esse offi-
cium voluptatis, et decoctionis ciborum complexu , et calefactu
suo in sanguinem mutandorum. _ _
63. Intestinorum autem ratio j lccirco longis anfractibus
in circulorum ordiuata sunt modum, vt susceptos cibos paulatim
e^erant, et ex ipsis ea , quae intrinsecus sunt , humorem sensim
suscipiant. Aluus dictus,eo quod in eum, quasi in alueum, omnis
humor cibo permixtus defluat, ac recurrat, et inenarrabili _ modo
ciborum succo vniuersum corpus, quasi e latere valles vicinas tr-
rigando adimpleat.
6a. Porro Aluus > Venter, et Vterus difterunt. Venter enim est,
qui apparet extrinsecus , pertinetque a pectore ad inguen . Aluus
est interior pars , qua cibus recipi, et purgari solet. Vterums solae
mulieres habent,in quo concipiunt. Confundunt tamen haec au-
ctores-, et •uterum pro vtriusque sexus ventre ponunt .
70. Genitalia autem, sicut ipsum nomen docet , a gignendo
dicta. Natium caro conglobata sedendi officio facta est, ne , pre-
mente corporis mole , ossibus cederet . Femina sunt femorum partes,
quibus in equitando tergis equorum adhaeremus . Vnde et
proeliatores feminibus equos admisisse dicuntur .
7 1 . Genua a genis dicta, eo quod in vtero cohaereant,et co-
gnata sint oculis . Vnde Ennius, Genua comprimit arta gena. ‘t i biae
dictae sunt , quasi tubae. Plantae vero a planitie nuncupa-
tae. Quia non rotundae,vt in quadrupedibtis, ne stare non pos-
sit homo, sed planae,et longiores formatae sunt,vt stabile corpus
efficerent. Calces autem a callo pedum sic nominatae sunt,
72. Pedum digiti et decorem, et vsum ferunt . Nam currere
M 2