
MYSTIC OR VM EXPOSITIONS
SACK A MENTOR VM
S E V Q V A E S f l O N ES
IN DEVTERONOMIVM.
P RAEFATIO.
C A P V T I.
Cur Deuteronomium vndecim dicbus serif turn.
T
i . JL—ijb e r Deuteronomii repetitio est praecedentium quatuor
librorum legis . Nam dam illi in se proprias contineant causas,
iste tamen replicat omnium . Habet autem et ipse propria innu-
mera sacramenta, e quibus pauca pro exercitio lectoris studui memoranda
.
2. Deuteronomium autem secunda legis latio dicitur , quod
significat euangelium . In cuius principio notandum est, quid in-
dicet,quod vndecim diebus idem Deuteronomiuip a Moyse scri-
bitur; significat vero iudaicae plebis lapsum in euangelio per trans-
gressionem Decalogi mandatorum .
C A P V T II .
De quadraginta annis desert! , et vestibus non aitritis .
i. \ Juid autem significauerunt illi quadraginta anni,quibus la-
_ boriose peractis, filii Israel ad repromissionis terram trans-
ierunt ? Per hos quadraginta annos totum seculi tempus signifi-
catur, in quo viuit ecclesia sub laboribus, et periculosis tentatio-
nibus, sperando, quod non vidit , per patientiam , quousque ad
promissam aeternae felicitatis perueniat patriam.
2. Ideo et Dominus quadraginta diebus ieiunauit, et quadraginta
noctibus, et tentatus est in eremo . Corpus enim eius, quod
est ecclesia , necesse est, tentationes, laboresque patiatur in hoc
seculo, quoad vsque veniat illud tempus, vbi post tentationes ac-
cipiat consolationes.
3. Porro quod vestis Israel per tot annos in eremo nulla ve-
tustate corrupta est , et morticina pellis calceamentorum tamdiu
sine labe durauit, potest figurare futuram incorruptibilitatem cor-
porum, vbi ea,quae corruptibilia sunt, sine corruptione vlla per-
manebunt.
C A P V T I I I .
De non plantando ligno iuxta altare . ,.AL plantabis omne lignum iuxta altare Dei,nec facies ne-
mus in terra. Interdicitur quippe , ne nemus complantetur in tem*
plo . Nemus frondentes arbores , et infructuosae sunt,solum ad
delectationem visus plantatae. Tales sunt et gentiles, qui rationem
suam verborum decore componunt,vt non conuertant a vitiis, sed
delectent, atque istiusmodi seductione persuadeant.
2. Nos autem secundum praeceptum iuxta altare Dei nemus
non plantamus,si circa Dominicam fidem nihil in verbis infructuo-
sum , nihil audientiae seculari illecebrosum componimus, sed sola
puritate veritatis scientiam praedicationis tenemus. Hoc nemus in
praedicatione sapientiae plantare vitabat Apostolus , quum dicebat:
Loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis , sed in doctrina i.Cor.2.
spiritus , et virtute.
Cap.II. n. 3. Porro quod vestis vsque
ad durauit. Porro quod vestimenta , aut
calceamenta filiorum Israel per tot annos
in eremo indetrita, et absoluta manse-
runt , nullaque vetustate consumpta sunt:
V a l,9 et Compl, Reliquie et Bedayv t e-
didimus . GR,
lb. Alb. cum Va l., et Compl. Porro
quod vestimenta etc. 9 sed obuoluta pro
absoluta. AREV.
Cap. Ill, n. 1. Non p i ant abis etc. Cod.
Bonon. post finem capitis praeced. in
nota marginis inferioris ex Originali Isi-
dori sic habet : permanebunt . lubentur
autem in praeceptis huius libri innume-
ra b ilia , ex quibus quaeritur , quid signi-
ficet illud 9 quod interdicitur , Non plan-
tabis omne lignum iuxta altare Domini 9
nec plantes nemus in terra . Interdicitur
quippe etc. AREV.