
Exodi 12.
2. Cor. ç .
Psalm. 1 03
410 I N L E V I T I C V M ;
que, quod non habeat mordacis aliquid veritatis. Vnde et pascha
cum amaritudinibus manducatur.
C A P V T IV.
Quod sal in omnibus sacrificiis admis cetur„
P ...........................
!• J —i contrario admisceri in omnibus sacrificiis sal iubetur : scilicet,
vt omnia, quae in Christi honorem offerimus, sal rationis ,
ac discretions semper accipiant .
C A P V T V.
Q Quod in sacrificium oleum offertur.
i . uod vero in sacrificio oleum offerebatur,significat, vt quid-'
quid ad cultum Christi,et deuotionem sanctorum impen-
dimus,totum hilariter faciamus,nihil, vt ait Apostolus, ex tristi-
tia, aut ex necessitate. Hilarem enim daterem diligit Deus . Oleum
1 enim hilaritatem significat, sicut scriptum est, Vu exhilaret faciem
in oleo .
C A P V T VI.
De quatuor generibus principalium oblationum .
T
i. An exordio autem Leuitici quatuor genera principalium obla-
tionum describuntur, quae in odorem suauitatis Domino offerri
iubentur : id est,primum vitulus de armentis sine macula : secundum
agnus de ouibus : tertium turtur, et columba : quartum si-
milago conspersa, azyma oleo vncta, clibano cocta. Reliqua autem
sacrificia pro qualitatibus causarum in persona populi offere-
bantur .
2. Primum itaque sacrificium , id est, vitulus ex armentis Christum
demonstrat, ex patriarcharum progenie descendentem . Hie
arayro crucis suae terram carnis nostrae perdomuit, atque Spiritus
sancti semine virtutum frugem ditauit. Iste vitulus sine macula
est : quia sine peccato ad passionem ducitur. Offertur autem non
in tabernaculo, sed ad ostium eius : quia extra castra passus est
Christus. Per filios autem .Aaron sacerdotis offertur sanguis eius.
3. Quod de Anna , et Caipha intelligitur, qui consilium fa-
cientes, effuderunt sanguinem Christi. Secunda hostia, de ouibus
agnus oblatus, idem Christus propter innocentiam figuratur. H i cC a p . 53.
est enim agnus,qui apud Isaiam in sacrificium adducitur,et a Ioanne
omnibus demonstratur , dicente : Ecce agnus Dei,ecce qui Cap. 1.
tollit peccata mundi. Bene ergo in sacrificio agnus offertur, vt in-
nocentiae, et passionis Christi figura demonstraretur . Bene et hoe-
dus : quia per eius mortem auctor peccati diabolus agnoscitur iu-
gulatus .
4. Tertium sacrificium dicitur turtur, et columba. Turturem
carnem Christi esse, manifestum est, Salomone dicente : Speciosae Cant. x.
genae tuae^ sicut turturis. Coluinbam Spiritus sancti figuram habere
déclarât Ioannes Baptista dice ns : Super quem videris Spiritum lo.x-32.et 33.
descendentem , sicut columbam, hic est filius meus . Ac per hoc turturera,
et columbam, id est, carnem Christi Spiritui sancto socia-
tam per mysterium passionis sacrificium Deo in odorem suauitatis
accipimus . Ista tria sacrificia offert homo, id est, Christus Iesus.
jÉ Quartum autem anima offert, id est, ecclesia offert sacrificium
de simila. Simila ecclesiae catholicae figuram praenunciat ,
quae ex conuenientibus membris, quasi simila , ex multis creden-
tium granis collecta est, et legis, et euangeliorum mola in litera,
et spiritu separata, per aquam baptismatis adunata, chrismatis oleo
peruncta , sancti Spiritus igné solidata , et per humilitatem spiritus
Deo hostia placens effecta. Hae sunt quatuor oblationes , quadri-
formem Christi, et ecclesiae habitum demonstrantes .
C A P V T V I I .
D De sacrificio eius, qui sacramentum protulit ^
et obliuione transcendit. I- A - / e eo autem , qui îuramentum protuIit,vt vel male, vel be-
Cap. VI. n. 4. Flor. ms. I. Tertium ex tris per mysterium etc. AREV.
persona Patris sacrificium . Et paulo post, Cap.VII. n.i. Totum caput e Gr^.32.
Spiritui sancto steiatam ex persona Pa- Moral, c, 4. GRIAL .
F f f 2