
I. Tim. 4.
seqq.
Psalm. 50.
suscepit, rursum in ipsa cicatrice ascendit aliquod indicium erroris
prioris , aut perfidia veteris dogmatis.
9. In carne viua lepram gestat,qui de anima, quae vita est
carnis, aliquod falsum existimat, sicut luciferiani, qui dicunt animam
de carnis substantia propagatam : sicut arabici, qui animam simul
cum corpore mori pütant.
1 o. In cicatrice vstionis lepram habent manichaei, qui inanî
abstinentiae cruciatu corpora sua exurunt, et per infidelitatem non
munditiem inde , sed lepram gignunt. De talibus praedicabat Apo-
1. stolus : Disc e dent, inquit, quidam a fide , attendantes spiritibus erroris
, et doctrinis daemoniorum , in hypocrisi loquentium mendaciurn ,
et cauteriatam habendum suam conscientiam ■> prohibentium nubere,
et abstinere a cibis, quos Deus creauit ad percipiendum.
11.. Sed adhuc adiecit colores leprarum : id est, pallidam ,
rubentem , albam , liuidam, nigram , florescentem . Itaque dum pal«
lidam lepram dicit, imbecillem , et fragilem fidem animae dénotât,
quae, perdito colore integrae sanitatis , erroris infirmitate langue-
scit. Quum autem rubicundam lepram ostendit, homicidii cruore
mentem infectam dénotât, et innuit.
12 . Quum vero albam, illos haereticos, qui se mundos appellant,
siue reliquos,qui de falso merito gloriantur, sicut Pelagius,
et Nouatus. Quum autem macram,vel liuidam lepram commémorât,
inuidiae,et liuoris notas execratur. Quum vero nigram insinuât
, sacrificiorum fumo , et busto idololatriae denigratam conscientiam
detestatur. Quum autem florescentem toto corpore, et
cooperientem omnem pelliculam corporis a capite vsque ad pedes
dicit, auaritiae crimen ostendit: quia nunc floridum,et iucundum
putatur hominem felicem esse in hoc mundo , et diuitem videri
in seculo.
13 . Haec enim pestis auaritiae orane hominum genus , quasi
totum corpus, crebro erroris contagio commaculat. Quum autem
lepram , quae habet ruborem cum pallore permixtum ; eum hominem
dénotât, qui quum sit imbecillis animo,et mendax, facile in
furorem prorumpit,et leuitate morum cito periurat : pallor enim
mentientem linguam significat. Rubor autem iracundiam manifestai.
14. Est itaque lepra peccati, quae sacrificiorum oblationibus
emundatur : id est,contrito corde, et humiliato: Sacrificium enim
Deo spiritus contribulatus. Est et idololatriae, quae aqua diluitur
baptismi . Est et haereticorum , quae septem dierum purgatione
extra castra habeatur : id est, per septiformis spiritus agnitionem
purificetur.
15 . E s t, quae visu sacerdotis aufertur per doctrinam. Genus
autem leprae, quod mundari omnino non potest , eorum est,qui
in Spiritum sanctum peccant, nec dicunt poenitentes posse consequi
veniam . De his ait Veritas : Qui peccauerit in Spiritum san- Match. 12.
ctum, non remittetur e i, nec in hoc seculo , nec in futuro .
16. Quod vero iubetur leprosis, vt exeant de castris,et se-
deant foris, donee mundetur lepra eorum , intelligitur , haereticos
proiici debere ab ecclesia, donee a proprio errore pur^entur, et
sic reuertantur ad Dominum . Eiusmodi vero dissutis tunicis,capite
deoperto , et ore obuoluto , sedere iubentur , leprae munda-
tionem expectantes : dissutis tunicis, id est, omnibus secretis mani-
festatis • Capite deoperto, vt a cunctis.eius denudatio videatur.
Ore clauso , ne vlterius impia doceat , vel loquatur . Sed adhuc
adiecit Scriptura, lepram esse in vasis, in parietibus domus,in ve-
stimento , in trama , in stamine .
17 . Lepra in parietibus domus haereticorum congrepatio de-
notatur, quae per sacerdotem purgari iubetur. Lepra in vasculis,
vnicuique homini proprii corporis delicta . Lepra in stamine, vel
in vestimento, peccata, quae extra corpus committuntur, vel quae
in ipso corpore perpetrantur.
18. Stamen enim anima hominis intelligitur, et trama mollis-
simi corporis sensus. Quod vero leprosi in lege ad sacerdotem mit-
tuntur, indicat, pro emundatione haereticorum ante sacrificium ec-
clesiam Domino offerre debere, et sic reconciliari vnitati ecclesiae .
C A P V T X I I .
De sacerdote magno , et cultu eius, , D ixit Dominus ad Moysem : Pontifex, id est ,sacerdos maxi-
1(5. Alb. colligitur, haereticos prohiber
i ab ecclesia . . , et sic conuertantur.
Grialius edidit adiecit Scripturae lepram .
Reposui Scriptura ex aliis exemplaribus impressis,
et mss.Pro doceat,vel loquatur forçasse
legendum doceant,vel loquantur. AR.
Cap. XII. n. x. Alb. et ad hominent
mortuum omnino etc, AREV.
G S S 2