
î 6ô I N G E N E S I N .
genus in hoc seculo per successions temporum Dei opera insi-
gniunt. Quarum prima est ab Adam vsque ad Noe rsecunda a Noe
vsque ad Abraham : tertia ab Abraham vsque ad Dauid : quarta a
Dauid vsque ad transmigrationem in Babyloniam : quinta deinde
vsque ad humilem aduentum Domini nostri lesu Christi : sexta, quae
nunc agitur, vsquequo mundus finiatur, donee Excelsus veniat ad
iudicium .
2. Septima vero intelligitur in requie sanctorum, quae scilicet
non habet vesperam : quia earn iam nullus terminus claudet. Per-
gamus ergo breuiter per eas omnes mundi aerates, replicantes or-
dinem temporum eorum,et mystice dififerentias distinguamus.
3. Primo enim seculo factus est, tatnquam lu x , homo in pa-
radiso . In qua aerate filios Dei in lucis nomine diuisit Deus a filiis
hominum, quasi a tenebris : fitque huius diei vespera diliiuium.
4- Secundum seculum factum est, quasi firmamentum inter
aquam,et aquam : area vtique ilia,quae natauit inter pluuiam, et
maria .-huius vespera fait confusio linguarum .
5. Tertium seculum factum est, quando separauit Deus popu-
lum suum a gendbus per Abraham , discernens eutiv, quasi aridam
ab aquis, vt proferret germen herbarum , atque lignorum : id est ,
fructus sanctarum scripturarum . Huius vespera fuit peccatum,et
malitia pessimi régis Saul.
6. Inde quartum seculum coepit a Dauid, quando consdtuit
Deus lurninaria in firmamento caeli : id est, splendorem regni ,
tamquam solis excellentiam, et in lunae specie obtemperantem
tamquam lunam synagogam, et stellas principes eius . Cuius aeta-
tis fit vespera in peccatis regum, quibus gens ilia meruit captiuari.
7* Porro quinto seculo, id est, in transmigratione Babyloniae,
facta sunt quasi animalia in aquis, et volatilia caeli: quia tunciu-
daei inter gentes, tamquam in mari, viuere coeperunt : nec habe-
bant stabilem locum, tamquam volantes aues . Huius diei quasi
vespera est muldplicatio peccatorum in populo iudaeorum , quando
sic excaecati sunt, vt etiam Dominum Iesum non possint agnoscere »
tr<t Faust, c. 8. GRIA1 .
I<?. Dc sex mundi aetatibus in Etymolog.
lib. 5. cap. 38. n. 5: AREV.
2. Sanctorum , quae scilicet . Non-
jiulli adduat, Sanctorum, non in hac
ta 9 sed in a lia , vbi vid it requiem prae-
sentem diues ille 5 quum apud inferos tor-
queretur , quae scilicet. AREV.
4* In editione Grialii mendose/tffe/
pluuiam maria. AREV.
I N G E N E S 1 N . . *267
8. Iam sextum seculum fit in aduentu Domini nostri Iesu
Christi . Nam sicut in ilia sexta die primus homo Adam de limo
terrae ad imaginem Dei formatus est, sic in ista sexta aetate se-
culi secundus Adam, id est, Christus in carne de Maria virmne
natus est: ille in animam viuentem , hie in spiritum viuificantem .
Et sicut in ilia die fit anima viua,sic in isto seculo vitam desi-
derantes aeternam .
9. Et sicut in ilia sexta die serpentium, et ferarum genera terra
produxit, ita et in hac sexta aetate seculi gentes vitam appetentes
aeternam ecclesia generauit. Quern etiam sensum vas Petro Actor, io.
ostepsum manifestauit. Et quemadmodum die sexta creatur ma-
sculus, et femina, sic in ista seculi aetate manifestatur Christus ,
et ecclesia, f
10. Et sicut praeponitur homo in die ilia pecoribus,serpenti-
bus, et caeli volatilibus, ita et Christus in hac aetate seculi genti*
bus , ^>opulis, et nationibus , vt ab eo regantur, vel carnali concu-
piscentiae dediti, sicuti pecora, vel tërrena curiositate obscurati,
quasi serpentes, vel elati stiperbia, quasi aues .
1 1 . Et sicut in ilia die pascitur homo, et animalia, quae cum
illo sunt, herbis seminalibus,et lignis fructiferis, et herbis viridibus,
sic et ista seculi aetate spintualis homo,qui bonus minister est Iesu
Christi,cum ipso populo spiritualiter pascitur sanctarum scripturarum
alimentis, et lege diuina ad concipiendam fecunditatem ra-
tionum, atque sermonum, tamquam herbis seminalibus, partim ad
vtilitatem morum conuersationis' humanae, tamquam lignis fructiferis:
partim ad vigorem fidei ,spei, et charitatis in vitam aeternam,
tamquam herbis viridibus, quae nullo aestu tribulationum arescunt.
12 . Sed spiritualis sic istis spiritualibus cibis, alimentisque pa-
seitur, vtmtilta intelligat. Carnalis autem, id est,paruulus in Christo,
tamquam pecus D e i, vt multa credat,quae necdum intcllige-
}o . Terrena curiositate : tenebrosa
curiositate August. GRIAL.
i t . Concipiendam ex Aug. , concu-
piscendam Euch. , et manuscripti mendo-
se . vjpKIAJL.
lb . Non praêtermittenda varietasle-
ctionis in cod. Albornoz. home , cui mi-
msttr est Christus g Quod pertinet ad
Matth, c» 20. v. 28. Non veni ministra*
ri , sed ministrare . AREV.
12. Sed spiritualis vsque ad potest,
emendatus est hie locus ex A u g ., et Bed
GRIALIVS.
Ib. In Vulgata ; Filius hominis veniens ,
putas, inueniet fidem super ierram ? AR
LI 2