
39* Conuetiienter itaque Septenario numero signifïcatur Spiritus
Sanctus; vnde et sanctificatio in lege ad diem septimum per*
tinet. Nam nullum diem Deus sanctificauit opens sui, sed sancti-
ficauit tantum septimum, in quo requieuit ab operibus suis. lure
ergo septiformisSpiritus imaginem portat, quiper diuinitatisplenitu-
dinem in Christo inhabitat, Isaia testante propheta: Et requiescet,
inquit. Spiritus Domini , Spiritus sapientiae , et intellects, Spiritus
consilii, et fortitudinis , Spiritus scientiae , et pietatis, et replebit eum
Spiritus timoris Domini.
40. Vnde et Zacharias sub imagine Christi lapidem habentem
oculos septem scnbit • Huius ergo numeri exëmpla in diuinis vo-
luminibus copiosa sunt. Septimus enim ab Adam transfertur Enoch.
Et septimus computatur Lamech , quiseptem vindictas soluit Cain.
Septimo die ingressionis Noe diluuium fuit, et septimo mense re-'
sidens area quieuit. Septena quoque animalia introierunt in ar-
cam-, et septem diebus in veteri lege celebrari praecipitur pascha.
Candelabrum autem septem ramorum in tabernaculo testimonii
Moyses legislator constituit.
4 1 . Area quoque testamenti clangentibus tubis septies circum
acta Iericho muros subuertit. Elisaeus namque septies super mor-
tuum puerum excitauit. Septem quoque midieres in Isaia virum
vnum apprehenderuntjtotidemque fratres apudsadducaeos mulieri nu-
bunt,sibimet succedentes. Septem etiam panes populo in euah-
gelio diuiduntur, et septem sportae superfuerunt.
42. Septem etiam ecclerfls apostolus Paulus, scribit, id est,
Romanis, Corinthiis, Galatis, Ephesiis, Philippis, Coiossis, Thessalo-
nicis. Et Ioaones in Apocalyps! vidit stantem Christum in medio
septem candelabrorum, id est , ecclesiärum Ephesiorum, Smyrnen-
sium, Pergamorum-, Thyatirarum , Sardium , Philadelphiorum, et
Laodiciorum.
43. Item apud eundem septem in dextera Dei steliae legun-
tur,et septem signacula: libri agnusroccisus resoluit, et septem an-
39. In Vulgata > E t requiescet super
earn Spiritus etc.
41. Quod de Elisaeo dicitur, dej\ra*
uatum videtur . Lib. 4. Reg. cap.4. v;33*;
et seqq. quum Elisaeus* bis , aut ter super
puerum mortuum incubuisset 9 oscituuit
puer septies 9 quod fortasse innue-
re voluit Isidorus .
43. Per septem de vno quoque eta
Mendum certe subest, quod ita emen-
dari potest: per septem , vno quoque pro*
pter mysterium vnitaiis adiecto, quinquageli
tubis canunt, et septem accipiunt potestatem septem plagarum .
Septemplici quoque muro Ierusaletn caelestis fundatur,et septem
leuitae ab apostolis eliguntur . Hie numerus multiplicatus .per septena
de vno quoque ter mysterio vnitatis adiectio quinqua^ena-
rium efficit, in quo die post Ascensionem Domini promissus a Pa-
tre Spiritus Sanctus super credentes descendit. Item per annorum
curricula septies in sese multiplicatus adiecto monade vno ad quin-
quagenarium peruenit , ac perpetuam requiem iubilaei ostendit;
quamquam sit et in eo aliquid contrarium , vt legimus bestiam
septem capita habentem . Sunt et septem daemonum principalia
vitia. Infinita quippe exempla huius numeri in sacris eloquiis.
44. Sed iterum transeamus ad alia, quae numerum assignant.
Septem apud veteres annumerantur genera philosophise, prima
Arithmetics , secundaGeometria, tertia Musica,quarta Astronomia,
quinta Astrologia, sexta Mechanica , septima Medicina . Idem quoque
septenatius numerus formam lunae complectitur; tot enim ha-
bet luna figuras: prima namque bicornis est, et secunda .sectilis,
quae medilunia appellatur, tertia dimidia, quarta plena., quinta, id
est, dimidia ex maiore , sexta, id est, sectilis, septima ,vix, quod et
prima, bicornis. Nam tres formas praedictas eadem figura defi-
niens repetit . Hie etiam numerus et nomina lunae si^nificat .
Nam vnum , duo., tria, quatuor, quinque, et sex, et septem vigin-
ti octo faciunt.
45. Item tot sunt circuli , tot planetae caeli,tot dies mundi,
totque transfusiones elementorum . Nam ex igne aer, ex aere aqua,
ex aqua terra, id est ascensio, ex terra aqua, ex aqua aer,et ex
aere ignis . Porro septimana partus hominem ahsolutum, perfectum-
que dimittunt . Septima quoque die aegri periclitantur . Vocales
quoque graecae literae septem -habentur.
46. Ipse autem homo septem meatus habet in capite sensibus
-piaeparatos, duos oculos, auresque,et nares totidem , et os vnum.
Paruulis etiam septimo mense dentes emergunt, septimo anno mu-
tantur . Item secunda hebdomada, id est, quarto decimo anno infans
pubescit,et possibilitatem gignendi accipit. Tertia vero laicnurium
efficit. A at per septem monadt 45. Septimana partus etc. Obscurum
na propter etc. id, et forte mendosum .
$ J r f 'f ; fGOrriS' ndUm PUt° Stp,ima h i l ' . 46- Melius videretur sexta defic