
540 I N R E G V M I I I.
putauit: quia ab altera excellentia caelestis gloriae vsque ad car-
nis humilitatem descendendo peruenit, siquidem et cedri nomine
prauorum superba elatio designatur , sicut per Dauid dicitur : Vox
Domini çonfringentis cedros .
. 4. A cedro itaque Christus vsque ad hyssopum disputauit :
quia ipse prauorum corda, et humilium iudicat. Super ligna au-
tem disputauit, dum in cruce pependit. Tunc enim in cedro se-
culi arrogantiam inclinauit, quam etiam ad hyssopi humilitatem,
id est, vsque ad crucis stultitiam, ac contemptibilem fidem de-
duxit.
C A P V T IV .
De iudicio Salomonis.
j . I_ /e g itu r quoque idem sapientissimus primum habuisse iudi-
cium inter duas mulieres de pietate certantes : quarum in vna di-
lectio ardebat, in altera simulatio subripiebat. In illo ergo iudicio
Salomonis Christi figura fuit, vbi mulier ilia improba , plebs
scilicet synagogae, vel haereticorum , verae matris, hoc est, ecclesiae
filium appetebat, quem non vt reseruaret, sed reuera,vt in-
terimeret, cupiebat.
2. Sed sicut gladio Salomonis dirimente propriae matris ge-
mitu teste verus repertus est partus , ita et -spiritu Iesu Christi docente,
plerumque hi, qui a matre seducti,et capti sunt errore haereticorum
, nonnunquam merentur pro semetipsis gementem recog-
noscere ecclesiam matrem. Vnde satis,conuenienterque apparet,
hanc mulierem haereticorum, vel synagogae figurasse impietatem,
qui et suos nequiter nutriendo interimunt, et alienos quousque
perdant, illiciepdo persuadent.
C A P V T V.
De regina Austri.
i .R ^ e g in a autem Austri,quae ab interuallis vltimis excitata ve-
niens, Salomonis audire sapientiam concupiuit, iam tunc per illam
Cap, IV. b. I. Viel. Aug. serm. 200. de temp. G RIAL.
I N R E G V M l i t 541
ventura de gentibus regina desiderans Christum figurabatur: quae
iuxta Prophetam est circumamicta varietate in vestitu deaurato, et
populi sui,et paternae domus oblita currebat cum barbara gente,
non animo : quae in aperto peregrina , sed in occulto sanctorum
fieri ciuis optabat.
2. Vnde non solum praemio caelesti resurrectionis beata,sed
etiam potestate apostolica de iudaeis adulteris iudicandls ipsius
©re iudicis digna censetur: quia Christum in Salomone mirata ,
verum reginae caelestis affectum in imagine mystica ecclesiam
praeuidentis impleuerat.
C A P V T V I .
De ceteris operibus Salomonis .
i. I am porro de ceteris operibus Salomonis quid dicam, quem
vehementer arguit sancta scriptura, atque condemnat, et nihil de
poenitentia eius,vel in eum indulgentia Dei omnino commémorât
? Nec prorsus occurrit, quid saltern in allegoria boni significet
haec eius flenda submersio . Nisi forte quis dicat, mulieres alieni-
genas , quarum amore exarserat , significare ecclesias electas de
gentibus.
2. Posset hoc fortasse non absurde intelligi , si illae propter
Salomonem desererent deos suos, et colerent Deum eius. Quum
vero ipse propter illas offendit Deum suum, et coluit deos ea-
rum , non est, quid inde boni coniectari possit.
3. Nec tarnen nihil arbitror significare, sed malum , sicut de
vxore-, filiabusque Lot diximus . Apparet enim in persona huius
Salomonis mira excellentia, et mira submersio . Quod igitur in
illo diuersis temporibus extitit prius bonum , et posterius malum,
hoc in ecclesia in isto seculo adhuc simul et vno tempore osten-
ditur.
4. Nam bono illius bonos ecclesiae, malo autem illius malos
ecclesiae signifiçatos puto : tamquam in vnitate illius areae, sic in
vno illo homine, bonos in granis , malos in paleis, aut certe in vnitate
vnius segetis , bonos in tritico, malos in zizaniis.
Cap. VI. a. i. Iam porro. Totum caput ex August. 22. cents. Faust, cap.SS.GR.
Psalm.