
3. Sed qui diligenter ad allegoriam intendunt ,inspiciunt, Absalom
esse Ierusalem, quae etiam et ipsa pax interpretatur, a cuius
facie Christus fugit, quando earn patiendo deserens , in genti-
bus per fidem successit . Alii Absalom Iudam traditorein intelli-
gunt, quem tanta , et tam admiranda patientia Christus pertu-
lit,tamquam bonum, quum eius cogitationes non ignoraret, quum
adhibuit conuiuio, in quo corporis , et sanguinis sui figuram di-
scipulis commenclauit, et tradidit.
4. Quod denique et in ipsa traditione osculum accepit, bene
intelligitur, pacem Christum exhibuisse traditori suo , quamuis ille
tam sceleratae cogitationis interno bello vastaretur. Et ideo Absalom
patris pax dicitur: quia pater habuit pacem, quam ille non
habuit.
C A P V T IV .
Quod Dauld sitiens noluit bibere de aqua cisternae
Bethlehem .
1. I t em ipse Dauid in proelio philisthinorum , quum sitiens con-
uersaretur in bello, et aquam quaereret, quis mihi, inquit, potum
dabit de lacu,qui est in Bethlehem? et ad portas erat inter lacum,
et Dauid interlusus hostis,et media hostilium cinxerant septa ca-
strorum . Praeciderunt tres viri multitudinem aduersariorum , et
hauserunt aquam de lacu,qui erat in Bethlehem , et obtulerunt
regi bibendam.
2. Sed rex noluit bibere , sed profudit illam Domino, dixit-
que : Non contingat mihi hoc facere , vt sanguinem virorum , qui
abierunt, in animis illorum bibam . Vicit Srgo naturam, vt sitiens
3 . Corporis, et sanguinis sui figuram
, hoc est , corporis, et sanguinis sui
sacramentum . Puto autem, verba esse
graeci alicuius Patris. GRIAL.
4. Quia pater habuit pacem , quam
ille non habuit. Verba sunt Augustini in
psalm. 2. Gregorius vero in Prolog. vn.
Psalm. poenitentiaL Absalom autem patris
pax interpretatur , non quod ei pax
ylla cum patre fuerit : sed quia quantae
pacis , et patientiae extitit » eius peruersitate
pater ostendit. Hieronymus vero ,
et Eucherius non patris pacem, sed pa-
trem pacis interpretantur. Idem (Isidorus)
Etymolog. 7. cap. 6. patris pacem per an-
tiphrasin dictum putat . GRIAL .
Cap. IV. n. 2. In animis illorum bibam
. c9 ctvruv 7rio[xdui , Lxx. E x
quibus sunt etiam alia huius loci verba .
Et animarum periculum bibam ? Dixit
Vulg. interpr. GR.
non biberet, et exemplum de se praebuit, quo omnis exercitus
tolerate sitim disceret. Quod si altius velis spectare, et introspi-
cei;e mysterium, sitiebat Dauid , non aquam, quae est in Bethlehem,
sed oriundum in eadem Bethlehem ex Virgine Christum in
spiritu praeuidebat.
• 3. Ergo volebat bibere non aquam fluminis,sed lauacrum ex
latere Christi fluens, hoc est, non aquarum sitiebat elementum, sed
sanguinem Christi. Vnde non bibit oblatam aquam,sed Domino
fudit, significans, sitire se Christi sacrificium : non naturae fluentum,
sed illud sacrificium , in quo esset remissio peccatorum , ilium sitire
fontem aeternum , non qui periculis -quaereretur alienis, sedpe-
ricula aliena deleret. r
C A P V T V.
De Psalmo xv ii.
^^^uaeritur autem, cur solus Septimus decimus psalmus in li-
bris Regum reperiatur .conscriprus. Nec immerito psalmus
iste in regnorum libris solus inuenitur: quia regnum illud si-
gnificatur , vbi aduersarium non habebimus. Titulus enim eius est,
In die, qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius,
et de manu Saul .
2. Quis enim figuracur in Dauid, nisi ille, qui venit secundum
carnem ex semine Dauid, qui vtique in corpore suo, quod estec-
clesia, adhuc patitur inimicos? Vnde illi persecutori , quem voce
mactauit, et in suum corpus traiiciens, quodammodo manducauit,
insonuit de caelo : Saule, Saule , quid me persequeris'i Quando autem
eruetur hoc corpus de manu omnium inimicorum eius , nisi
quum ilia nouissima inimica destruetur mors, vt perueniatur ad
regnum Dei ?
3 . Sed lauacrum etc. al. sed lauacri
«quam ex latere Christi ftuentem . Et
mox non naturam aquarum fluentium pro
non naturae fluentum . ARE VAL VS .
Cap. V. n. 2. Quem voce mactauit.
Ito. mss. 0. Voce prostrauit, Eucherius
non per inde eleganter: sequitur enim: et
in suum corpus traiiciens , quodammodo
manducauit. GRIAL .
Ib. Voce mactauit. Ita etiam vetus
editio . Grialius in textu con§eruauic
voce prostrauit, quantumuis in nota prie-
ferat voce mactauit. AREV.