
quentes argui iussit, iam praedictum est, quod per quadragenarium
numerum figura significetur huius temporis , in quo ecclesia per
quatuor mundi partes diffusa, sub decalogo legis viuit. Quadra-
genario ergo numero delinquentes caedimur , si in hoc tempore
poenitentiae verberibus flagellemur.
2. Debet ergo quisque peccator temporalibus flagellis atteri,
quatenus in iudicio purgatus valeat inueniri. Beatus enim homo,
qui corripitur a Deo . Nulla enim in aeternum animaduersio af-
fligere poterit , quos hie poenitentiae disciplina perçussent • Si
enim hic pro peccatis caedimur, illic sine peccato inueniemur.
MYSTIC ORVM EXPOSITIONS
S A C R AME N T O R VM
S E V Q V A E S Ï I O N E S
I N I O S V E.
C A P V T I.
De morte Moysl, et prindpatu lesu Naue.
P j < ■ ost mortem Moysi loquitur Dominus ad Iosue , dicens •
Moyses seruus meus mortuus est, surge, et transi Iordanem tu, et
omnis populus in terram , quam ego dabo filiis Israel.
2. Defunctus est ergo Moyses , defuncta est lex,legalia prae-
cepta iam cessant, et obtinet Iesus, id est, Saluator Christus filius
Dei principatum : introducit populum in terram , de qua dicit Do* .
minus: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
C A P V T II.
De duobus exploratoribus, et Raab meretrice.
I . Xste Iesus filius Nun mittit duos exploratores ad Iericho vr-
bem , qui suscipiuntur a meretrice Raab . Iesus iste dux popu-
ii in semetipso Dominum Iesum Christum et vocabulo ostendit,
et facto . Iericho autem ciuitas mundus iste est, ad quem Dominus
Iesus Christus ad perscrutandos mores hominum duo testa-
menta direxit.
2. Nam in eum,vt credentium fidem, aut rebellium peruica-
ciam plenius comprobaret, ante aduentum iudicii sui, quasi ex-
Cap. I. n .j. Defunctus vsque ad de- ecclesiae : Origines saepe, et Ambrosius ,
functa est lex . Orig, homil. i . GRIAL . îib. de Salem. , et Augustinus pluribus
Cap.II. n. 2. Raab vero typuro tenet loc. GRIAL .