
40 8
MYSTICORVM EXPOSITIONS
SACRAMENT OKVM
S E V Q V A E S T I O N ES
IN L E V I T I C V M .
C A P V T I.
De figuris hostiarum.
Hi
. / equens Leuiticus liber hostiarum diuersitates exequitur:
quarum typus imaginem passionis Christi praeferebat . Nam post-
quam ipse oblatus est,omnes illae hostiae cessauerunt, quae in typo
, vel vmbra eiusdem praecesserant, praefigurantes illud sacrifi-
cium , quod vnus , et verus sacerdos obtulit, mediator D e i, et ho-
minum: cuius sacrificii promissiuas figuras in victimis animalium
celebrare ante oportebat propter emundationem futuram carnis,-
et sanguinis : per quam vnam victimam fieret remissio peccatorum >
de carne j et sanguine contractorum, quae regnum Dei non pos-
sidebunt: quia eadem substantia corporalis in caelestem commit“
tabitur qualitatem .
2. Ipse enim in vitulo propter virtutem crucis oiferebatur :
ipse in agno propter innocentiam: in ariete propter principatum :
in hirco propter similitudinem carnis peccati, vt de peccato damna-
ret peccatum : idem in turture , et columba propter Deum , et
hominem : quia mediator D e i, et hominum in duarum substantia«
rum coniunctione ostendebatur. Porro in similaginis conspersione
credentium per aquam baptismatis collectam ecclesiam 3 quae corpus
est Christi, perspicue demonstrabat.
3. Nos
Cap. I. n. t. Alb. cuius sacrificii pro- pus cst Christi , perspicue demonstrabat.
ntissi varias figuras . AREV. AREV.
2. Alb. collegia ecclesia , quae cor*
IN L E ’V I T I C V M. 409
3- Nos autem moraiiter munus Deo offerimus v!tulum3quum
carnis superbiam vincimus : agnum, quum irrationabiles motus, et
insipientes corrigimus: hoedum, dum lasciuiam superamus : colurn-
bam 3 dum simplicitatem mentis retinemus : turturem , dum carnis
seruamus castitatem : panes azymos , dum non in fermento mali- 1, Cor. j,
tiae ,sed in azymis sinceritatis, et veritatis ambulantes»
C A P V T II.
De igne sacrificii,
i . Ig n is autem in sacrificio figuraliter idsignificabat, velut absor-
bens mortem in victoria. In eo autem populo haec rite célébra-
ta sunt, cuius regnum,et sacerdotium prophetia erat venturi régis
, et sacerdotis, ad regendos, et sacrandos fideles in omnibus gen-
tibus, et introducendos in regnum caelorum, et angelorum sacra-
rium ad vitam aeternam .
2. Huius itaque veri sacrificii sicut religiosa praedicamenta
hebraei celebrauerunt, ita sacrilega imitamenta pagani: quia quae
immolant genres, vt ait Apostolus , daemoniis immolant, et non
Deo. Antiqua enim res est praenunciatiua immolatio sanguinis j
futuram passionem mediatoris ab initio generis humani testificans.
Hanc enim primus Abel obtulisse in sacris literis inuenitur.
C A P V T I I I .
Quod mel in Dei sacrificio non offertur.
1. O uod autem mel in Dei sacrificio non offertur, indicat, apud
Deum nihil voluptuosum, nihil suaue huius mundi placere, nihil-*
3. Nos autem vsque ad ambulanous ,
verba sunt Orig. c. 1 . horn, 2. GRIAL,
Cap. II. n. i . Totum çaput W 22.
cantr. Faust, cap. 17. GRI-ÀL,
lb . Sacrandos . Ita mss. o.Congregan-
dos j Bed. , el impr. Consecrandos > August.
GRIAL *
lb . Sacrarium » Etc Aug, et Bed. A l.
tfom.V.
sacrorut» > mendose • GRIAL .
lb . In nota Grialii erat ad sacrarium t
mendose, vt puto; nam in textu recte
est sacrarium sine ad , AREV.
2. Religiosa praedicamenta . E x Aug.
A l. religiosa sacramenta . GRIAL .
Ib. Sacrilegia imitamehta . E x Aug. ,
et Bed. AU Imitati sunt pagani. GRIAL •
F f f