
giens fratris, relicta domo , patria, vel parentibus, vadit in regionen»
longinquam, vt acciperet sibi vxorem.
i 5. Non aliter Christus, relictis parentibus secundum camera,
id est, populo Israel, et patria, id est, Ierosolyma, et omnibus region
ibusludaeae , abiit ingentes accipienssibi inde ecclesiam, vt im-
pleretur, quod dictum e st: Vocabo plebem meant, non plebem meam ,
et non dilectam plebem, dilectam. Et erit in loco ,v b i dictum est:
Non plebs mea vos , ibi vocabuntur fil'd Dei viui .
C A P V T X X I V .
De scala, quam in visione vidit Iacob.
i.lP e r g e n s autem Iacob in Mesopotamiam, venit in locum , vbi
nunc Bethlehem vocatur, et posuit sub capite suo lapidem magnum
. Et dormiens vidit scalam subnixam, innitentem caelo, et
angelos Dei ascendentes , et descendentes . Hoe viso, euigilauit,
vnxitque lapidem, dicens ; Vere bic domus Dei est, et porta caeli.
Et his dictis discessit somnus.
2- Somnus iste Iacob , mors ,siue passio Christi est. Lapis ad
caput eius,qui nominatim quodammodo dictus est etiam vnctus,
Christum significat : caput enim viri Christus est. Quis enim ne-
scit, Christum ab vnetione appellari ? Domus autem Dei, quia ibi
natus est Christus in Bethlehem . Porta vero caeli, quia ibi in terrain
descendit: inde iterum ad caelum ascendit. Erectio autem
lapidis resurrectio Christi est.
3. Porro scala Christus est, qui dixit: Ego sum v ia . Per hanc
ascendunt, et descendunt angeli, in quibus significati sunt euan-
gelistae, et praedicatores Christi. Ascendentes vtique, quum ad in-
telligendam eius supereminentissimam diuinitatem excedunt vni-
uersam creaturam, vt eum inueniant in principio verbum , Deum
apud Deum,per quern facta sunt omnia.
4. t)escendentes autem, vt eum inueniant factum ex muliere,
factum sub lege, vt eos, qui sub lege erant , redimeret . In illa
Cap. XXIV. n. 2. Somnus iste Iacob 79. de tempore \ nam eodem vtrobique .
vsque ad temperanter annuncient, haec GRIAL .
ex l ib .1 1 . contra Faust. c. 16 . > v e l serrn.
I N G E N E S I N . 323
enim scala a terra vsque in caelum, a came vsque ad spiritum,
carnales proficiendo, velut ascendendo, spirituales fiunt : ad quos
lacte nutriendos etiam ips* spirituales descendunt quodammodo ,
quum eis non possunt loqui, quasi spiritualibus, sed quasi car-
nalibus .
5. Ipse est sursum in capite suo : ipse deorsum in corpore suo,
quod est ecclesia. Ipsum ergo scalam intelligimus , quia ipse dixit
: Ego sum v i a . Ad ipsum ergo ascenditur , vt in excelsis in-
telligatur . Et ad ipsum descenditur, vt in membris suis paruulus
nutriatur . Et per ilium se erigunt, vt eum sublimiter spectent.
Per ipsum etiam se humiliant,vt eum sublimiter , ac temperanter
annuncient.
6. Post hanc visionem inde Iacob iter faciens vidit oues , et
pastores, et puteum aquae viuae, et lapidem magnum superposi-
tum puteo . Figuraliter per oues iustorum populi significabantur :
sicut illud , quod dictum est in euangelio : Statuit oues ad dexteram . Matth. 2y.jj,
7. Pastores vero prophetae sunt, qui vsque ad aduentum Domini
Spiritu sancto mundati, Israel populum doctrinae praedica-
tione gubernabant. Lapis puteo superpositus figuram Domini prae-
ferebat . Puteus gratiam Spiritus sancti praefigurabat per praedi-
cationem Christi venturam ad ecclesiam ex gentibus, quae obtecta
erant, nondum adueniente, et homine facto Christo.
C A P V T X X V .
De L ia , et Rach e l, et duabus famulabus.
1 . Ig i tu r Iacob pergens Mesopotamiam , accepit vxores duas, filias
Laban fratris Rebeccae . Hoc est, primo Liam , secundo Rachel.
Inde sibi accepit Liae ancillam nomine Zelpham, et ancillam Rachel
Balam. Ex quibus quatuor genuit duodecim filios, et vnam
fïliam . De Lia scilicet genuit Ruben , Simeon, Leui, Iudam,Issa-
char, Zabulon. De Rachel autem Ioseph, et Beniamin. De Bala,
ancilla Rachel, Dan , et Nephthalim. De Zelpha , ancilla Liae,
Gad,et Aser-.
6. In Vulgata , stautet ones. Et ita 7. In Alb. est obtectae , v t gentes in-
etiam nonnulli impressi. AREV. telligantur obtectae . AREV.
S s 2
gI
||
fi