
1 3 7 . Xudas Iacobi frater in Mesopotamia, atque interioribusPon-
ti euangelizans, feras, et indomitas gentes, quasi belluarum natu-
ras, suo dogmate mitigat , et fidei Dominicae subiugat, sepultus
est autem Berytho Armeniae vrbe .
C A P V T L X X IX .
138. M atthias, de septuaginta discipulis vnu,s, et pro Iuda Isca-
rioth duodecim inter'apostolos subrogatus, electus est sorte,etsolus
sine cognomine. Huic datur euangelii praedicatio in Iudaea.
C A P V T L X X X .
139. S im o n Zelotes, qui prius dictus est Chananaeus, zelo Do-
mini feruens, par in cognomento Pétri, et similis in honore, accepte
Aegypti principatum , et post Iacobum Iustum cathedram tenuit
Ierosolymorum . Post annos autem centum viginti meruit sub Tra-
iano per crucem sustinere martyrii passionem. lacet in Bosphoro .
C A P V T L X X X I .
14 0 . U i fuerunt Christi discipuli, praedicatores fîdei, et docto-
res gentium, qui quum omnes vnum sint, singuli tamen eorum
propriis, certisque locisin mundo ad praedicandum sortes proprias
acceperunt.
141 . Petrus namque Romam accepit, Andréas Achaiam, Iaco-
bus Hispaniam, Ioannes Asiam,Thomas Indiam , Matthaeus Mace-
137 . Berytho . Sic Dorotheus , alii
toerito . FONT.
139. Ex adiectis Hieronymi Catalo- ‘go a graecis, quae tamen non huic Si- moni'i sed Simeoni conueniunt. FONT.
Ib . Quod Simon Apostolus in Bosphoro
iacuerit , incertum aliunde est .
Eum in Aegypto praedicasse,et.in Perside
martyrio coronatum , certioribus do-
cumentis constat. AREV.
140. De septuaginta discipulis , aut
septuaginta duobus scrips!t Dorotheus
Tyrius » qui singiîlatim eos recenser .
Dauid Blondellus notas adiecit, et eras-
siores Dorothei naeuos indicat. AR.
doniam,'Philippus Galliam, Bartholomaeus Lycaoniam , Simon Zelotes
Aegyptum, Matthias Iudaeam, lacobus frater Domini Ieroso-
lymam , Iudas frater Iacobi Mesopotamiam .
142. Paulo autem cum ceteris apostolis nulla sors propria tra-
ditur, quia in omnibus gentibus magister, et praedicator eligitur.
Nam sicut Petro, et reliquis circumcisionis est apostolatus datus,
ita Paulo praeputii in gentibus . Hie autem septem ecclesiis, et tribus
euangelizat discipulis .
C A P V T L X X X11.
143. J_/ucas antiochenus,euangelista, et apostolicae conscriptor
historiae, natione syrus, arte medicus , graeco eloquio eruditus,
quern plerique tradunt proselytum fuisse,et hebraeas literas ignorasse
. Hic tamen fuit Pauli discipulus, et indiuiduus comes pere-
grinationis eius.
144. Quique ab ineunte pueritia castissimus fu it , et euangeli-
cae pràedicatioqis opUs èxercuit. Obiit septuagesimo quarto vitae
suae anno . Sepultus in Bithynia, cuius quidem ossa, régnante Constantino
, Constantinopolim; fuerunt translata.
C A P V T L X X X I I I .
145. M arcus euangelista , Petri discipulus , eiusque in bapti-
144. Dorotheus perperam asserit,
Lucam Ephesi obiisse . Nonnulli apud
Patras Achaiae defunctum tradunt 9 alii
Thebis Achaicis . Sed verior est senten-
tia Isidori . Euangelium S. Lucae graeco
sermone scriptum esse , vti euangelia
S. loannis , et Marci, communis est opinio
, quam Isidorus quoque tenet in
Prooemiorum iibro num. 9 1 . , vbi quae-
dam annotata sunt in hanc sententiam .
AREVALVS. Ib. Ossa S. Lucae Constantinopolim,
upn Constantino, sed Constantio impe-
ratore 9 translata fuisse multorum est
opinio • Quibus fundamentis vtraque sen-
tentia inriitatur, videri potest in Biblio-
theca ecclesiastica Fabricii ad caput
S. Hieronymi de S. Luca , apud quern
plerique legunt Constantio j.alii reponunC Constantino . In editione huius libri S.Isi-
dori De ortu, et obitu Patrum » quam
Fabricius cum aliis eiusdem argumend
adornauit, notatur , S. Hieronymum in
praefat. super Lucam assigna re quoque
obitum S. Lucae anno Lxxiv,., sed in
catalogo Scriptorum ecclesiast. dicere*
eum annos vixisse 84. sine vxore : credible
vero esse, haec verba add ita fuis*
se 9 quum in antiquis codicibus non ha-
beantur : Glossam ordinariam , yitio li-
brariorum accidisse , existimare . AR.
145. In editione laudata Fabricii haec
èst nota ad verburo abscidisse etc. M Dist.
55. Siquis abscidit > in glossa super ypr*
A a 2