
a i. Non dejîciet princeps de Iuda, nec dux de femoribus e'tus
donee -ventant, quae reposita sunt e t , et ipse erit expectatio gentium
. Hic locus manifestissime ad Iudam refertur : tamdiu enim fuit
ex semine eius apud iudaeos intemerata successio regni, donee
Christus ad redemptionem mundi ex Virgine nasceretur.
22. Probant hoc historiae iudaeorum , quibus ostenditur,pri-
mum alienigenam regem in gente iudaeorum fuisse Herodem, quo
tempore Christus natus est. Quod si putant iudaei, non venisse
Christum , ergo de tribu Iuda vsque hodie iudaeorum permanet
regnum . Itaque non defuit rex de populo Iuda, donee veniret,
cui repositum e st.
23. Sed quia non solum iudaeis profuit, qui mittendus erat,
ideo sequitur : Et ipse erit expectatio gentium, alligans ad vineam
pullum suum . Pullus suus ex gentibus, populus, cui adhuc nun-
quam fuerat legis onus impositum : hune copulauit ad vineam apo-
stolorum, qui ex iudaeis sunt.
Isai. y. 24* Nam vinea Domini Sabaoth domus est Israel . Et ad v i-
loann. ij. tem, o fili mi, asinam suam . Ipse dixit : Ego sumdvitis -vera . Ad
hanc vero vitem alligat asinam suam, cui supersede!, ecclesiam ex
nationibus congregatam . Hanc itaque ad vitem corporis lui alli-
gauit vinculo charitatis, et disciplinae euangelicae nexu , vt de imi-
tatione illius viuens, efficiatur heres Dei, et coheres Christi .
25. Alii namque hanc asinam synagogam interpretantur, tardigradam
scilicet, et graui pondéré legis oppressam . Lauabit in v i no
stolam suam, siue carnem suam in sanguine passionis, siue san-
ctam ecclesiam in illo vino , qui pro multis effunditur in remissio-
nem peccatorum.
■ 26. Et in sanguine vuae pallium suum . Pallium genres sunt,
quas corpori suo Coniunxit, sicut scriptum est : Viuo ego , dicit
Dominas, nisi hos omnes induam , sicut vestimentum . Nos quippe
Christus in sanguine vuae mundauit, quando sicut botrus in li-
gno crucis pependit. Tunc enim ex latere eius' sanguis, et aqua
profluxit . Sed aqua nos abluit, sanguis redemit.
22. Probant hoc historiae vsque ad
pullum suum, ex 12 . cents. Faust, c.42.
GRIAL .
2y. Lauabit in vino vsque ad vestimentum
, carptim ex Ambres. GRIAL .
26. Nos quïppe Cristus vsque ad
botrus in ligno pep. ex 12. cent. Faust.
cap. 42. GRIAL.
Ib. Sed aqua nos abl. vsque ad tang.
redemit, Ambr. ibid. GR.
* 27. Pulchriores oculi eius vino . Oculi Christi apostoli, eteuan-
gelistae sunt,qui scientiae lumen vniuerso corpori ecclesiae prae-
stant. Hi pulchriores vino probantur, quia doctrina eorum auste-
ritatem vini veteris exuperat, id est, priscae legis traditionem . Euan-
gelica enim praecepta longe clariora sunt, quam veteris testamenti
mandata.
2S. Et dentes lacté candidiores. Dentes praedicatores sancti
sunt, qui praecidunt ab erroribus homines,et eos, quasi commi-
nuendo,in Christi corpore transferunt. Nomine autem lactis doctrina
legis significatur, quae carnalem populum , tamquam paruulos,
poculo lactis alebat : cuius quidem candidiores lacte effecti sunt
doctores ecclesiae, quia fortem, et validum cibum verbi mandunt,
atque distribuunt.
2 9 . De quibus dicit Apostolus in epistola ad hebraeos : Perfe- cap. y.
ctorurn autem est solidus cibus . Et bene candidiores lacte dentes
eius dicit. Omnes enim, qui perfecti sunt, et qui Scripturarum ci-
bos explanantes, subtilem , et minutum intellectum , qui spiritualis
cibus dicitur, ecclesiae corpori subminisrrint, candidi debent esse,
et puri, atque ab omni macula liberi.
30. Zabulon in litore maris habitabit, et in statione nauium.
Zabulon , qui interpretatur habitaculum fortitudinis , ecclesiam si-
gnificat fortissimam ad omnem tolerantiam passionis . Haec in litore
maris habitat, et in statione nauium, vt credentibus sit refu-
gium , et periclitantibus demonstret fidei portum .
3 1 . Haec contra omnes turbines seculi immobili, et incon-
cussa firmitate solidata , spectat naufragium iudaeorum , et haereti-
corum procellas, qui circumferuntur omni vento doctrinae, quorum
etsi tunditur fluctibus, frangit tarnen ipsa fluctus,non fran-
gitur, nec vllis haeresum tempestatibus cedit, nec vlli vento schi-
smatum commota succumbit.
32. Pertendit autem vsque ad Sidonem : hoc e st, vsque ad
gentes peruenit. Legitur etiam in euangelio , inde assumptos esse
27. ' Oculi Christi apostoli » Ruffin. lacte candidiêres fa c ti sunt doctores .
1 m GRIAL. AREVALVS .
28. Nomine autem lactis. Haec in-
terpretàtio commuais Kujfmo cum Am-
brosio , et Augustine . GR.
Ib. Cuius quidem etc. Implicata sunt
haec 9 et clariora in ms. Alborn. quo
30. Zabulon vsque ad peruenit 5 ex
Ambr. cap. 5. GR.
32. Legitur etiam in euang. vsque
ad lucem magnatn 5 ex Ruffino. GR.