
ne : quia lege, quam mane accepit, edit adhuc, et meditatur, licet
sequens legem iustitiae in legem fidei non peruenerit.
64. Ad vesper am. autem diuidet spolia . Vespera est illud tempus
nouissimum, quo conuertetur . Tunc ergo diuidet escam :quia
tunc intelliget, diuidendam esse literam ab spiritus et tunc cogno-
scet,quia litera occidit, spiritus autem viuificat . Quia ergo iam
per gratiam Domini illuminatus incipit legis spiritualia diuidere,
ac separare a corporibus, ideo dicitur, ad vesperam diuidet escam,
quod tota die in lege meditans ante non fecit.
65. Quaeritur autem de Iacob,cur omnes,quos de liberis,
et de ancillis genuit, aequali honore filios, et heredes constituen
t, nisi vt ostenderet, quod Christus Dominus omnibus gentibus,
quae per fidem corpori eius conciliantur , cunctis pari honore, et
gloria habitis, caelestia praemia largiatur ? nec est discretio , iu-
daeus , an graecus, barbarus ,an scytha, seruus, an liber sit : quia
per omnia, et in omnibus Christus.
66. Propterea enim figuram serui Saluator noster, et Dominus
induit, et pro libero, et seruo seruiuit : vt omnibus credentibus
in se aequale donum bonorum caelestium largiatur. Nec praefer-
tur apud ilium, qui secundum carnem nobilior s it. Quicumque
enim fidem Domini promeretur, nullis maculis carnalis natiuitatis
offuscatur. Nam hoc ita futurum etiam per Prophetam significa-
tur , dicente Domino : Erit in nouissimis diebus , ejjundum de spî-
rifts meo super omnem carnem .
65. Hune numerum , et seq. vsque null! omîttunt, quïa alïo loco haec ipsa
ad finem commentarii in Genesin non- verba attulerant . AREV.
m ÿ s t ic o r vm e x p o s i t io n s
SACRAMENTORVM
S E V Ç VAE S '2* 1 0 N E S
I N E X O D V M.
P R A E F A T 1 0 .
T V /iia edam mysteria ex libro Genesis, et obscuriora rerum
gestarum , quae allegoricis sunt obtecta figüris, ex libris maiorum
breuiter excepta perstrinximus.
2. Nonnulla vero sequentis legis typica,et figurata mysteria
singillatim ex literis sanctorum virorum sublata subiungimus, pau-
ca scilicet ex eorum stilo promentes.
3. Nam omnia legis quis poterit indagare, quae tam immen-
sa sunt, vt nec iuxta historiae textum explicari facile possint.Pro-
inde tantum sequuti sumus, quantum contiguo operi suificiendum
putauimus, ne libellus excedat modum, nec lector incurrat fastidium •
C A P V T I.
De Septuaginta animabus. . >
i.^ P rim o omnium Septuaginta animae cum Iacob introierunt in
Aegyptum . Septuaginta discipuli ad praedicandum verbum Dei
totum mittuntur in mundum .
2. Aliter hae Septuaginta animae,quae in Aegyptum ingressae
sunt,mystice in numero remissionis accipiuntur: scilicet vt huic
Praefat. n.2. Typica , ita nonnulli mss.
et editi. Apud Grialium typicac fortas-
se mendum est . AREV.
Cap. I. n.i. Septuaginta animae . Confer
de his notam Suarii ad Ailegorias
n. 65. vbi causam aftert > cur Dominas
Septuaginta duos discipulos eiegisse cre-
datur . Sed notandum , interdum nume-
rum perfectum 9 seu completum pro im-
perfecto , et incompleto adhiberi. De
quo iter urn redibit senno • AR.