
aperitif os suum, et suscepit sanguinem fratris tut de matlu tuet.
Maledictus est enim populus iudaeorum infidelis a terra, id e st,
ab ecclesia, quae aperuit os suum in confessione peccatorum ac-
cipere sanguinem Christi, qui effusus est in remissionem peccatorum
omnium de manu persecutoris, nolentis esse sub gratia , sed
sub lege, vt esset ab ecclesia maledictus: id est, vt ostenderet eum
ecclesia maledictum , testificante Apostolo : Quicumque enim ex
operibus legis sunt, sub maledicto legis sunt.
9. Deinde quum dixisset : Maledictus tu a terra , quae aperuit
os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua : non dixit,
quoniam operaberis earn , sed ait 3 quoniam operaberis terram , et
non adiiciet virtutem suam dare tibi.
xo. Vnde non est necesse intelligere eandem terram operari
Cain, quae aperuit os accipere sanguinem fratris de manu eius . Sed
ideo maledictus intelligent ab hac terra , quoniam operatur terrain,
quae nondum adiiciet virtutem suam dare illi . Id est, ideo popu-
lum iudaeorum maledictum agnoscit, et ostendit ecclesia3quoniam,
occiso Christo, adhuc operatur terrenam circumcisionem , terrenum
sabbatum, terrenum azymum, terrenum pascha 3 quia omnis terre-
ria operatio habet occultam virtutem intelligendae gratiae Christi,
quae non datur iudaeis in impietate, et infidelitate perdurantibus,
quia nouo testamento reuelata est.
1 1 . Quum operatus fueris terram , non dabit tibi fructus suos :
in ipsa enim terra,quanrChristus portauit: id est 3 in eius carne ,
ipsi operati sunt salutem nostram, crucifigendö Christum, qui mor-
tuus est propter delicta nostra. Nec tarnen eis dedit eadem terra
virtutem suam , qui non iustificati sunt in virtute resurrectionis
eius, qui resurrexit propter iustificationem nostram, quia etsi cru-
cifixus est ex infirmitate carnis,sed viuit in virtute Dei.
12 . Haec est ergo virtus terrae illius,quam non ostendit im-
piis, et incredulis. Vnde nec resurgens eis, a quibus erat crucifixus,
apparuit, tamquam Cain operand terram , vt granutn illud semina-
retur. Vagus , et profugus eris: siue, vt in Septuaginta scriptum
est, gemens, et tremens eris super terram.
13 . Nunc
9. Deinde quum dixisset usque ad bus lib. Val. , et Comp, quum sint Aug. et
reuelata e s t. Male haec absunt a veteri- Ugantur in excusis, et reliquis ms. GR.
13. Nunc ecce quis non videat, quis non agnoscat, in tota
terra , quacumque dispersus est ille populus, quomodo sit vagus in
gentibus, et profugus ab Ierusalem ? quomodo gemat moerore amis-
si resni,et tremat tremore sub innumerabilibus populis christianist
ideoque respond« Cain dicens s Maior est iniquitas mea,quam v t
veniam merear . Ecce eiicis me hodie a facie terrae, et a facie tu»
abscondar, et ero vagus , et profugus in terra . Igitur omnis , qui
inuenerit me, occidet me.
14. Vere inde vagus, et profugus gemit,et tremit, ne etiam,
re?no terreno perdito , ista visibili morte occidatur. Hand dicit ma-
iorem causam, quam illam, quod terra nostra non dat virtutem
suam,ne spiritualiter moriatur. Carnaliter enim sapit,et abscon-
dit se a facie Dei, id est, iraturn habere Deum graue non putat:
sed hoc timet,ne inueniatur, et occidatur. Carnaliter enim sapit,
tamquam operans terram, cuius virtutem non accipit.
15 . Sapere autem secundum carnem mors est :quam non in-
telligens ille,amisso regno, gemit,et corporalem mortem tremit.
Sed quid ei respondit Dominus ? Nequaquam ita fiet : sed omnis,
qui occiderit Cain , septuplum punietur : siue, vt Septuaginta trans-
tulerunt , septem vindictas exoluet : id est, non sic , quomodo di-
c is , non corporali morte interibit genus impium carnalium iudaeorum
.
16 . Quicumque’ eos ita perdiderit, septem vindictas exoluet,
id est, auferet ab eis septem vindictas, quibus alligati sunt propter
reatum occisi Christi,vt hoc toto tempore,quod septenario die-
rum numero voluitur, magis quia non interiit genus iudaeorum,
satis appareat fidelibus christianis, sed solam dispersionem me rue-
13. Maior est iniquitas mea q. v. v.
mi Mirum , non vidisse , quisquis vulga-
tam editionem suffècit, non cohaerere, quae
sequuntur v e rb a : Hanc dicit maiorem eau*
sam : legendum ergo: Maior est causa mea>
ex Lxx. et August. Idem paulopost coniun-
x it vtranque interpretationem, quum dicit
: Vere inde vagus , et profugus, gemit,
et tremit: quum August.tantum verba Lxx.
interpretum retulerit: Vere inde gemit,
et tremit, ne regno etiam terreno, etc.
GRIAL .
Ib. In hac iudaici populi mirabili di-
spersione, et conseruatione grauissimum
Tom.V.
argumentum constituitur ad veritatem re-
ligionis christianae astruendam . x4lREV.
15 . Amisso regno , gemit, et corporalem
mortem tremit. Oportuit 9 menda-
cem memorem esse . Quorsum enim gemit
, et tremit ? si haec verba explicanda
nusquam sibi proposuit ? Id tarnen proui-
sum apud Euch. GRIAL .
Ib. Siue vt l x x . transtulcrunt. Hoe
recte : vid it enim , non r espon der e reliqua
verbis Vuig. ed. Vid. Hieronym. epist.iz^.
ad Lamas. q. 1. GRIAL .
16 . In Vulgata : Ne occidas eos . AR.
N n