
3öó I N G E N Ê S I N.
sceret, non quasi dubîtans, an fîeret, sed quomodo futurum esset,
exquirens .
4. Cui Dominus hanc similitudinem proposuit :Sume, inquit,
mi hi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trlum,
turturem quoque, et columbam : Tollens ergo Abraham vniuersa haec,
diuisit ea per medium , et vtrasque partes contra se altrinsecus po-
suit, aues autem non diuisit.
5. Descenderuntque volucres super cadauera, et abigebat eas
Abraham. Quumque occubuisset so l, pauor irruit super Abraham,
et horror magnus, et tenebrosus inuasit eum : apparuitque cliba-
nus fùmans , et ignis transiens inter media illa,quae diuisa erant.
Dictumque est ei : Cognoscendo scies, quia peregrinum erit semen
tutim in terra non sua, et seruiet, et affligetur , etc. Iste est itaque
modus promissi seminis Abrahae , et ista est figura.
6. Per vaccam enim significata est plebs posita sub iugo legis.
Per capram eadem plebs peccatrix futura . Per arietem eadem plebs
regnatura. Animalia ideo trima dicuntur, quia per articulos tem-
porum ab Adam vsque ab Noe, et inde vsque a d 'Abraham, ac
inde vsque ad Dauid, tamquam tertiam aetatem gerens ille popu-
lus adoleuit.
7. Per turturem,et columbam spirituales in eo populo figu-
rati sunt, indiuidui filii promissionis , et heredes regni futuri : quorum
aetas temporalis ideo tacetur,quia aeterna méditantes transgreSsi
sunt desideria temporalia. Sed quid est, quod animalia ilia
tria diuiduntur aduersus se inuicem partibus constitutis, nisi quod
carnales et in populo veteri, et nunc inter se diuiduntur?
8. Porro aues iccirco non diuiduntur, quia spirituales indiuidui
sunt. Schisma non cogitant , non seducuntur ab haereticis,
sed pax est semper in ipsis . Siue a turbis se remoueant, vt tur-
tur,siue inter illas conuersentur, sicut columba : vtraque tarnen auis
est simplex, et innoxia. Volucres autem descendentes super corpora,
quae diuisa erant, spiritus immundi significantur, pastum quem-
dam suurn de carnalium diuisiône quaerentes.
9. Quod autem illis considens abigebat illas Abraham , signifi-
6. Per vaccam vsque ad Abrahae
promittuntur, Aug. lib. 16. d é d u i t ,
e. 24. GRIAL.
p. Significat multos. lia manuscrip
t! omnes recte . August. Quod autem
iïlis consedit Abraham , significat etiam
inter illas carnalium diuisioVes verosvs->
que in finem seculi pcrseueraturos &-
I N G E N E S I N . 301
cat, multos earnales merito sanctorum in fine mundi ab angustiis
liberandos . Quod autem circa solis occasum pauor irruit in Abraham
, et horror magnus * et tenebrosus , significabat circa huius seculi
finem magnam perturbationem. ab Antichristo in sanctis futu-
ram. De qua dicit Dominus in euangelio : Erit enim tune tribula- Matth'
tio magna , qualis non fuit ab initio .
1 0 . Quod vero adiungitur: Quum occubuisset sol,facta est ca*
ligo tenebrosa , et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens
inter media i lia , quae diuisa erant, significat, post finem seculi
futurum diem iudicii : quo per ignem segregabuntur sanctorum
populi, et iniquorum . Quod vero dictum est ad Abraham, Seien*
do scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria,
et in seruitutem redigent, et affligent eos quadringentis annis, hoc
de populo Israel, qui erat in Aegypto seruiturus, apertissime pro-
phetatum est *
1 1 . Non quod sub aegyptiis quadringentis annis seruierunt,
sed quoniam iste numerus in eadem afflictione completus est.; qui
computatur ab illo tempore, quo ista Abrahae promittuntur.
C A P V T X I I I .
Be Agar, et circumcisione Abrahae .
1 . l a m tunc propter peregrinationem futuram , ne commisceretur
semen eius inter genres, datur ei circumcisio in signum his verbis;
Circumcidetur in vobis omne masculum. Infans octo dierum circum-
eidetur in vobis, tarn vernaculus , quam -emptitius Masculus autem
, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit^ delebitur anima ilia
de populo suo : quia pactum meum irritum fe c it .
2 . Sed et Sarai non vocabitur Sarai, sed Sara:et dabo tibi ex ,
ea filium, et bene die am ilium , et erit in nationes, et reges gentium ,
ex eo e.runt. Hie iam declaratur promissio de vocatione gentium
in Isaac filio promissionis, quo significatur gratia, non natura; quia ,
de sene patre,et sterili matre. i ,
deles. Mendose ergo in cxcusis nullos. tres Apostolicos tom. 1 . psg, 27, seq.
GRIALIVS . cum notis Cetelerii AR^
Cap. XIII. n. 1. De hac ratione , cur 2. Hie iam declaratur vsque a d re- \
circumcisio iustituta fuerit, confer Pa- sonent nouitatem , f e.26. GR.