
pellibus dicit, qui praecepta Dei non nisi ad exhibendum ministerium
sacrifiai carnalis intelligit 1
57. Hune tamen etiam redire ad domum nolentem Dauid aduocat
Quia quamuis iudaicus populus ad conscientiam reuerti contemnat, tamen
Redemptor veniens mandata spiritualia praedicat, dicens : S i crederetir
10.5.45. Moysi t crederetis forsitan et m'thi : de me enim ille scripsit.
5 8. Legem itaque iudaicus populus tenet, quia eius diuinitatem loquitur
j cui idem populus credere dedignatur . Vnde et Vrias cum epi-
stolis ad Ioab, ex quibus occidi debebat, miteitur : quia idem ipse iu-
daicus populus legem portât, qua conuincente moriatur . Dum enim mandata
legis retinens implere nititur, ipse nimirum defert indicium, vnde
damnetur .
59. Gaza enim , et Ascalon , et Accaron diuersa supplicia sustinebunt.
Gaza interpretatur fortitudo eius. Omnes ergo , qui sibi applaudunt in
fortitudine corporis , et potentia seculari, et dicunt cum diabolo , forti-
tudinem faciam , diripientur in die irae Domini, et ad nihilum redigentur.
60. Ascalon quippe , quae ( interpretatur ) pondéra, vel ignis homi-
cidae , quum yenerit dies irae, sceleris sui mensuram sentiet, et eodem ,
quo operatus est, pondéré deprimetur . Et quia arsit ad effundendum
sanguinem , et multas scandalizauit animas, et impletum est in ea , V i-
rtm sanguinum, et dolosum abominabitur Dominas, non diripietur , vt Gaza
, sed in solitudinem redacta gehennae ignibus concremabitur vsque ad
puluerem.
61. Necnon et Azotus,quae hebraice dicitur es Dauid , et in lingua
nostra sonat ignis generationis, Clara luce testabitur . Arsit enim libidine
, et generationis incendio dissipata est : et quia omnes adultérantes ,
quasi clibanus , corda eorum, et sagittis ardentibus vulnerati sunt . Non
in tenebris, non in occulto iudicio , sed in meridie , hoc est, quando
sancti ' plenam recipient claritatem , proiieientur in tenebras , et sanctorum
consortium non habebunt in die iudicii.
62. Sed et Accaron, quae interpretatur sterilitas , vel eradicatio : quia
nullos fructüs habuit, et peruersitate doctrinae suae eradicauit plurimos,
ipsaque eradicabitur . Has omnes varietates intellige in animarum vitiis,
atque peccatis . Et quod vniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit .
Iccirco infirmi diiudicant saepe multa , quae a fortibus dicuntur : quia
ignorant , quod in bubus calcitrantibus inclinata ilia testamenti arca> iam-
que casuram credens Leuites erigere voluit , moxque sententiam damnations
accepit .
63. Quid est namque mens iusti, nisi area testamenti ! quae gestata
bubus calcitrantibus inclinatur : quia nonnunquam etiam qui bene praeest,
dum subiieietur, populorum confusione concitus , ad dispensationis con-
descensionem ex sola dilectione permouetur . Sed in hoc,quod dispensatorie
59. In ms. qui sibi applaudent. verbum extat num. praec. In ms. erat
éo. Suppleui interpretatur , quod concremetur, et supra concrematur.
torie agitur , inclinatio ipsa fortitudinis casus putatur imperitis . Vnde et
nonnulli subditi contra hanc manuin reprehensionis mittunt, sed proti-
nus ipsa vitae mérita deficiunt.
64. Recte Oza dicitur, qui videlicet robastus Domini interpretatur .
Quoniam praesumptorcs quique , nisi audaci mente robustos se esse in
Domino crederent, nequaquam meliorum facta , vel dicta velut infirma
iudicarent.
63. Dabo tibi reges in furore meo. Si ergo, irascente Deo, secundum
nostra mérita rectores acfcipimus , in illorum actione legimus, quia de sola
aestimatione pensemus, quamuis plerumque electi subiacent reprobis .
Inde et Dauid Saulera pertulit : quia dignus tune fuit, qui tanta praepo-
siti asperitate premeretur . Sic ergo,sicut mérita subditorum, tribuuntur
personae regnantium : vt saepe qui videntur boni, accepto mox regimine
permutentur , Scriptura dicente : §£ui cor cum dignitate mutauit.
66. Vnde scriptum est : Ecce quum esses paruulus in oculis t a is , caput
te constitui in tribus Is ra e l. Sic pro qualitatibus subditorum dispo-
nuntur acta regnantium . Vt saepe pro malo gregis etiam vere boni de-
linquat vita pastoris. ille enim, Deo attestante , laudatus , ille superno-
rum conscius Dauid propheta , populum numerando peccauit . Et tamen
vindictam populus , Dauid peccante, suscepit .
67. Cur hoc ? videlicet per meritum plebium disponitur ordo recto-
rum. Iustus vero iudex peccantis vitium ex ipsorum animaduersione cor-
ripuit,ex quorum causa peccauit . Sed quia ipsa voluntate superbiens,
a culpa alienus non suscipit, vindictam culpae etiam ipse suscipit. Nam
ira saeuiens, quae corporaliter populum perculit, rectorem quoque po-
puli intimo cordis dolore prostrauit.
68. lbant autem in directum vaccae per viam , quae ducit Bethsames,
pergentes , et mugientes, et non dedinabant neque ad dexteram , neque ad
sinistram . Quid igitur vaccae , nisi fideles quosque in ecclesia désignant l
Qui dum sacri eloquii praecepta considérant , quasi superimpositam Domini
arcam portant.
69. De quibus hoc etiam praenotandum , quia fuisse foetae memoran-
tur : quia sunt plerique, qui in via Dei intrinseeus positi, foris carnali-
büs affectibus ligantur, sed non déclinant a recto itinere , qui arcam Domini
portant . Ecce etenim Baal Bethsames : quippe dicit domus solis . Et
Propheta ait : Vobis autem , qui timetis nomen Domini , orietur sol iusti- Malach.
iiae . Si igitur ad aeterni solis habitationem tendimus , dignum prûfecto
est, vt de Dei itinere pro carnalibus affectibus non declinemus.
70. Tota enim virtute pensandum est, quod vaccae Dei plaustro sup-
6 j. Videtur delendum de ante sola .
Qnae hoc , et seqq. numeris de recto-
ribus, siue praepositis, et subditis dicuntur
, vberius Isidorus pertractat lib. 3.
Sententiar. cap. 48. et seqq.
67. Videretur , legendum a culpa a-
limits non fu it , vel a culpa alienos .
ïom.V.
68. Haec petuntur ex libro 4. Re-
gum cap. 6.
69. Corruptum videtur , Ecce etenim
Baal Bethsames . Pro dicit crederem rc-
ponendum dicitur . Verba Malachiae in
Vulgata sunt, Et orietur vobis timenti-
bus nomen meum sol iustitiae.
Bbbb
4-