
Matth. 13.
Lucae 13.
nec adhuc quidem potestis. Tradiderat enim illis legis mandatum,
quasi lac de vberibus duarutn tabulàrutn expressum, hoc est, te-
stamentum fidei.
9. Necdum enim poterant propter infantiam sensus sui euan-
gelicae doctrinae solidam, et robustam escam accipere. Butyrum
autem vberrimum, et pinguissimum euangeliorum est testimonium ;
quod veluti oleum fïdelibus in signum datur. Sed proinde vitulum
cum lacte, et butyrum Abraham edendum apposuit : quia nec corpus
Domini, qugd est vitulus, sine lacte legis, nec lac legis sine
butyrc,hoc e s t,sine euangelii testimonio esse potest.
10. Tria autem sata, vnde Sara panes subcinericios fecit, trium
filiorum Noe imaginera indicauerunt : ex quibus omne genus hu-
manum natum est:qui diuinae Trinitati credentes, ex aqua bapti-
smatis per ecclesiam, cuius imago Sara erat, conspergendi essent,
et in vno pane Christi corporis redigendi .
1 1 . Haec sunt ilia tria sata , quae mulier in euangelio cognp*
scitur fermentasse . Azymi autem panes,eo quod sine fermento
malitiae, et sine angore nequitiae, sine feruore peruersae doctrinae
oportebat esse credentium vnitatem . Subcinericii autem ideo,
vt per poenitentiam praeteritorum delictorum Spiritus sancti vapo-
re decocti ,velut esca beneplacita Deo, acceptabiles efficiantur.
12 . Sub arbore autem eos sedisse , passionis Dominicae erat
signum, cuius ipsi sunt praedicatores. Quod autem promittit Deus
Sarae sterili filium, dicens : Circa hoc tempus veniam , non de tem-
poribus significat, sed de qualitate aduentus sui : quando per filium
repromissum fidelis erat populus nasciturus . Ista est enim Sara
sterilis, cui per Prophetam Dominus dicit : Laetare sterilis , quae
non paris : erumpe, et clama, quae non parturis : quoniam plures filil
desertae magis quam eius, quae habet v ir um .
13 . Risus autem Sarae, non est dubitatio, sed prophetia. Qui
risus duplicem habet significantiam. Siue quod risus esset futurus
incre-
Cap.XIV. n .n . Languore, Complut, et
apud Eucher. GRIAL.
Ih. Retinendum vapore pro caiore,
ardore » igni . Adisis Prudentium pag.
9 17 ., et 1035. AREVALVS.
13« Risus autem Sarae non est du*
bitatio . A t Ambros. ep. 30. lib. 4. Sara
( inquit ) quia risit, incredulitatis coar-
guta est. Et Aug. 16 . de ciuit. c. 3 1.
Quod risus ille etiam si gaudii fuit, ta-
men plenae fidei non fuit. GR.
incredulis Chrlstus, siue quod omnes inimicos in iudicio suo esset
risurus. Vnde et ipse,qui natus est de Sara, risus nomen accepit.
Isaac enim ex hebraea lingua in latinum sermonetn risus inter-
pretatur '.
14 . Deinde rursum idem Isaac promittitur filius futurus in
gentem magnam, E t b en e d ic en tu r in eo omnes g c n t e s t e r r a e • Quibus
verbis duo historialiter illi promissa sunt : gens iudaeorum
secundum camera,et omnes gentes secundum fidem .
C A P V T X V.
De Sodomis, e t Lot, e t filiabus eius .
1. ost hanc promissionem vertitur in cinerem Sodoma, libéra-
to Lot cum filiabus suis . Sed quid significat, quod a quinquagin-
ta iustis vsque in decem , si inuenirentur in Sodomis, dixit Domi-
nusjvrbem esse saluandam ? Numerum quippe quinquagenarium
propter poenitentiae posuit signum , si forte conuerterentur, et
saluarentur.
2. Quinquagenarius enim numerus semper ad poenitentiam
refertur. Vnde et Dauid in eodem numéro psalmum scripsit poenitentiae.
Proinde quando aspicit Deus, delinquentium vitam ne-
quaquam velle reuerti ad poenitentiam , quam quinquagenarius numerus
praefigurat, confestim ardorem immoderatae luxuriae cotn-
pescit igné gehennae.
3. Vsque ad decem autem iustos non perire Sodomam dixit:
quasi in quolibet per decem praeceptorum custodiam Chrisu nomen
inueniatur, iste non périt. Denarii enim numeri figura cru-
cem Christi demonstrat. Nam et quod quinque ciuitates sunt ,
quae imbribus igneis conflagratae sunt, illud ( nisi fallor ) significat,
quod omnes, qui quinque sensus corporis sui tractauerunt li-
bidinose, in illo futuro incendio concremandi sunt.
4. Ipse autem Lot frater Abraham iustus, et hospitalis in Sodomis,
qui ex illo incendio, quod erat similitudo futuri iudicii,
Cap. XV. n.3. Alii Portasse melius quia di ratio simili modo nonnunquam occur-
si in quolibet. In ms. Florent, i. est cou- rit in mss. codicibus Etymologiarum , et
erematuri pro concremandi : quae loquen- alicubi etiam in impressis • ARLY.
ïom.K Q q