
eo, statim apericntur ocult vestri, et er it is , <ut dii , sclent es bonum ,
et malum .
9« Sic et omnes haeretici diuinitatis meritum profitentur, atque
scientiae pollicitatione decipiunt,et reprehendunt eos, quos simpliciter
credentes inuenerint. Etquia omnino carnalia persuadent,
quasi ad carnalium oculorum apertionem conantur adducere, vt
interior oculus obscuretur .
C A P V T V.
De peccato primorum hominum, siue supplicw.
I. V idit igitur mulier, quod bonum esset lignum, tulitque de frit-
ctu illius, et comedit. Mulier comedit antea , non vir : ideo quia
facilius carnales persuadentur ad peccatum , nec tarn velociter spirituales
decipiuntur . Et dedit viro suo, et comedit : vdque quia
post delectationem carnalis concupiscentiae nostrae, etiam nostra ratio
subiicitur ad peccandum . Quumque cognouissent, se esse nudos,
consuerunt folia ficus. Foliis fici se contegunt, qui seculum aspe-
rum amplectuntur, qui prurigine voluptads carnalis arantur,quique
decepti haeretica prauitate, et gratia Dei nudati, tegumenta men-
daciorum, tamquam ficus folia, colligunt, facientes sibi succincto-
ria prauitatis, quum de Domino , vel ecclesia mentiuntur .
2. Quumque audissent vocem Dei deambulantis in paradiso ad
auram post meridiem. Deambulat Deus in ilJis, et non stat, qui
stabiles in eius praecepto non perseuerant. Et bene ad auram post
meridiem : quia iam ab eis aufertur lux ilia feruentior veritatis, ap-
propinquantibus errorum tenebris . Absconderunt se a. facie Dei in
medio ligni paradisi . In medio namque ligni se abscondit, qui
auersus a praecepto Creatoris, in erroris, atque arbitrii sui volu-
ptatibus viu it.
j . Vocauitque Deus Adam ., Vbi er ? Hie ostendit, quod siqui
9- Sic et omnes haeretici vsque ad
obscuretur, ex c. 25. GRIAL.
Cap.V. n .i. Foliis fici vsque ad men-
tiuntur, ex cap. 15. Est autem foliis fici
apud Augustin urn : foKis ficus apud Am-
hrosium . GRIAL.
2. Et bene ad auram post meridiem .
Quit non videat , magis congruere alle-
goriam, si ad vesperam ex lxx. legas
cum August, c. 1 6. GRIAL.
lb. Lux ilia feruentior : lux ilia interior
, Aug. GRIAL.
a fide, vel bonis operibus ad mendacia sua, desideriaque labun-
tur, non despicit illos Deus:sed adhuc vt redeant ad poeniten-
tiam , vocat: quia non vult mortem peccatoris, sed vt conuerta- Ezech.
tu r,etviuat. Ergo non est desperandutn quibuslibet peccatoribus,
dum et ipsi impii ad spem indulgentiae prouocantur.
4. Dicitur autem posthaec serpenti: Maledictus eris inter omnia
ar.imantia. Super pectus tuum , et ventrem gradieris . Nomine pectoris
significant superbia mentis : nomine autem ventris significan-
tur desideria carnis: his enim duabus rebus serpit diabolus aduer-
sus eos , quos vult decipere : id est, aut terrena cupiditate, et luxuria
, aut superbiae insana ruina.
5. Et terram manducabis, id est, ad te pertinebunt, quos terrena
cupiditate deceperis . Omnibus diebus vitae tuae, id est, omni
.empöre , quo agis hanc potestatem ante illam vltimam poenam iu-
dicii. lnimicitias ponam inter te , et mulierem, et semen tuum , et
semen illius t Semen diaboli est peruersa suggestio. Semen autem
mulieris fructus est boni operis, quo peruersae suggestion resistitur.
6. Ipsa caput illius conteret,si eum mens in ipso initio make
suggestions excludit. Ille insidiatur calcaneo eius, quia men-
tem,quam prima suggestione non decipit, decipere in finem ten-
dit, Quidam autem, quod dictum est, lnimicitias ponam inter te,
et mulierem , de virgine, de qua Dominus natusest, intellexerunt,
eo quod illo tempore ex ea Dominus nasciturus, ad inimicum de-
uincendum, et mortem, cuius ille auctor erat, destruendam pro-
mittebatur .
4. Nomine pectoris vsque ad vult
decipere, ** cap. 17. GRIÄL.
5. Et terram manducabis vsque ad
poenam iudicii, ex cap. 18. GR.
Ib. Semen Diaboli vsque ad resistitu
r ,* * eod. *. GRIAL.
lb. God. ms. Regio-Vatic. 295. ad
marg. , et Florent, i . post cupiditate deceperis
addit : Quando autem dictum est
diabolo , Terram manducabis, dictum est
et peccatori s Terra e s , */ in terram ibis .
Datus est ergo in cibum diaboli pecca-
tór . Si cut enim quod manducattimus, in
corpus, nostrum conuertitur , v t cibus ipse
secundum corpus hoc efflciatur , quod nos
sumus, sic per nequittam , et impietatem
hoc efficitur quisque , quod diabolus , id
est, similis eius, et subiicitur c i , sicut
subiectum est nobis corpus nostrum ; et
hoc e st, quod dicitur, manducari a serpente
. Quod autem adiecit etc. AR.
6. Ipsa caput vsque ad decipere in
finem tendit. Aug. Et ideo obseruat ipse
plantam mulieris, vt siquando in illi-
cita labitur delectatio , tunc illam capiat •
Et ilia obseruat caput eius , vt eum ip
initio malae suasionis excludat • GR.
lb . Post promittebatur alii addunt,
Sicut in Dauid scriptum e s t , De fiuctu
ventris tui ponam super sedem tuam
( Psalm. 1 3 1 , ) AREV. ; , ,
M m 2