
5 r 4
C A P . V T V I I .
De Agag rege seruato.
i . I n i i t iterutn Saul proelium aduersus Amalech , interfectisque
cûnctis hosdbus, pepercit Agag ré g i, nec voluit dtsperdere omnia
iuxta praeceptum Domini, irasciturque ei Dominas. Vemens autem
Samuel sumpsit gladimn,et in frusta concidit Agag. Quando
le^unt quidam in Scripturis , quod sancti nulli hostium pareunt,
efficiunturque crudeles, et humanum sanguinem sidentes, dicunt,
quia et iusti ita percusserunt hostes,vt non relinqueretur ab his»
qui saluus fieret : et non intelligunt, in his verbis adumbrari myste-
ria, et hoc magis nobis indicari,vt pugnantes aduersus vida, nul»
lum penitus ex his relinquere debeamus, sed omnia interimere.
2. Nam si pepercerimus , reputabitur nobis in culpam, sicut
reputatum est Saul, qui viuum seruauit regem Agag . Quomodo
enim quisque iustus manebit , si adhuc aliquid peccati in semet-
ipso seruauerit, sicut Saul? At vero sancti in figura Samuelis ita
saeuiunt super hostes suas, id est, super vida peccatorum , vt non
permittant, relinqui aliquod peccatum impunitum.
C A P V T V I I I .
De abreptione Saul is ab spiritu nequam .
i . I g i t u r recedente a Saul Domino propter inobedientiam, ane-
ptus est malig no spiritu a Domino, irruebatque in eo spiritus Domini
malignus . Si Domini, cur malus ? si malus , cur Domini ? Sed
duobus verbis comprehensa est haec sentenda, et in Deo potestas
iusta , et in diabolo voluntas iniusta .
. 2. Nam idem spiritus malus per nequissimam voluntatem , et
idem spiritus Domini per acceptam iustissimam potestatem : mde
Cap. VIII. b. I. 1rs to spiritus Domi-
ni etc. A lii, spiritus Domini maluf in eo 9
et exagitabat eum . Hic iuste quaeritur,
si spiritus Domini, cur malus ? si malus 9
cur Domini ? Grialius edidit 9 et in diabolo
potestas iniusta , me^dose, vt videtur.AR.
2. Grialius, v e l emcndationem : alii >
v e l ad emendationem . AREV.
ergo spiritus Domini appellatus est diabolus propter ministeriiim :
quia omnibus etiam spiritibus malis bene vtitur Deus, vel ad darn
nationem quorumdam, vel ad emendationem, vel ad probationem.
3. Et qtiamuis malignitas a Domino non sit , potestas tarnen
nisi a Deo non est, sicut et alibi dictum est. Etiam sopor Do-
mini, qui occupauerat milites eiusdem Saul, quum Dauid hastam,
et scyphum abstulisset a capite dormientis : non quia sopor tunc
in Domino erat ,V t ipse dormiretcsed quia ille sopor, qui tunc homines
apprehenderat, nutu Dei erat infusus, ne Dauid serui eius
in eo loco praesentia sentiretur .
4. Dicitur ergo spiritus Domini malus , hoc est, minister Dei
•ad faciendum in Saul, quod eum pad index omnipotentissimus iu-
dicabat. Quoniam spiritus ille voluntate, qua malus erat, non erat
Dei : creaturavero , qua conditus erat, et potestas, quam non sua,
sed Domini omnium aequitate acceperat, Dei erat.
C A P V T IX .
De vnetione Dauid .
I i . JLtaque Saule propter inobedientiam reprobato, tnittit Dominus
Samuel ad Isai, et sumpto cornu olei, vnxit in regem Dauid . Sed
videamus eundem Dauid, quomodo prophedee Christum significa-
uerit: Dauid enim interpretatur manu fords, siue desiderabTlis. Et
quid fortius leone illo de tribu Iuda , qui vicit mundum ? Et quid de-
siderabilîus illo,de quo dicitur: Vente t desideratas cunctis gentibusî.
2. Vngitur iste Dauid in regem, futurum denuncians per vn-
ctionem illam Christum; Christus enim a chrismate appellatur, Dauid
ab officio pastorali pecorum ad hominum regnum transfertur.
Nunc autem Dauid ipse Iesus ab ouibus iudaicae plebis ablatus,
in regnum gentium translatus est: in iudaica enim plebe non
est modo Christus. Ablatus est inde : nunc gentium greges pascit.
3. Erat autem Dauid in canticis musïcis eruditus . Diuerso-
3. AVii, sopor Domini occupauerat, o-
tnisso q u i. AREV.
Cap. IX. n.2. Chrismate . Grialius edi-
dit charisrnate , quod mendum puto . AR.
3. Diuersorum enim etc. Alii, Diuersorum
enim sonorum rationabiles, mode-
ratosque concenlus dicimus concordium
varietatem compactam , et ordinatam ,
quae ecclesiae insinuât vnitatem . AR.
Ajg, 2.
T tt 2