
S 2 DE DIFFERENTIIS RERV1VV
quam in morte Zabulum vicit • Vitulus^ quia propter salutem gen*
tium immolatus est. Aquila pro eo , quod resurgens ad astra caeli
remeauit, et ad sedem paternam, vnde venerat, iterum rediit.
V I I I .
23. Inter nutiuitutem Christiest nostrum hoc interest. Quod
omnis homo ex delicti lege inuenitur esse conceptus : ille autem
non ex concupiscentia carnis , vel ex virili coitu , sed de Spritu
sancto natusest. Naturam quippe traxit originis, non culpam prae-
uaricationis . Corpus ex Virgine sumpsit : virginitatem maternae carnis
non abstulit. Item nos ex vna generatione subsistimus ; ille autem
ex duabus, diuinitatis, et humanitatis .
24. Ex prima natiuitatem sumpsit: ex altera creationem . Na-
tus enim diuina generatione , Factus humana % Primum fuit sine
tempore 3 secundum in plenitudine temporis. Nos ex duabus subsistimus
substantiis : corporis videlicet, atque animae : ille vero ex
tribus : verbi, corporis, et animae . Inde est,quod perfectüs prae-
dicatur Deus, et homo : habens in se geminam substantial!!, et di-
uiiiitatis suae, et humanitatis nostrae .
I X.
25. Item hoc distat inter mortem Christi , et nostrum . Nos
enim in mortem pro merito praeuaricationis incurrimus : ille au-
24. Ille vero ex tribus : apposite in
Concilio Toletano X V ., praeside S. Iu-
îîano , propugnata fuît assertio, quod très
in Christo sint substantiae : Très in Christo
substantiels diximus , quod et maio-
rés nostros docuisse monstrauimus , honorantes
videlicet , et sequentes senten-
tiam doctoris egregii , hispalensis sedis
episcopi , quam in hbris suis de differentia
naturae Christi, v e l nostrae dissertât
, vbi ait etc. Patres çoncilii Fran-
cofordiensis anno 794. hanc loquendi
ra'ionem minas probabant , vt constat
ex libello episcoporum Italiae contra
JElipandum 3 ex Çoncilii decrcto misso ad
episcopos Hispaniae, tom. 7. Labb. col.
1028. Sunt etiam plerique, qui astruunt
ex tribus substantiis vnam mediatoris personam
verbi 5 carnis , et animae , quum
in causa fidei non videatum necessarium
sophistica disputatione secularium litera-
rum calculos syllogistica spargere manu ,
Verum iam olim S. Iulianus Toletanus
causam suam acriter defenderat, ac Romano
etiam Pontifici probauerat 9 quam-
uis nonnulli tres in Christo substantias
in nullo sensu admitti posse asseruissent.
Vide Florezium Hisp. sacr. tom.5. pag.
2 9 7 .9 et tom.2. Patrum Toletan. ARE-
VALYS. ,
tem sponte mortem pro nostra salute suscepit , secundum quod ■ ^
ipse testatur dicens : Potestatem habeo ponendi animam meam , et ^ w- *
nemo earn tollit a me, sed ego pono earn.
X.
7.6. Inter R e su r r e c t io n em Christi , et nostrum sic discrepat . Eccli. «8. «•
Quod nobis resurrectionis tempus vsque in finem seculi differ-
tur : illius vero die tertio celebratur: ille nullius eguit , vt resur-
geret; nos illo miseraute resurgimus.
X I.
27. Inter creationem mundi, et formationem eius haec est
differentia . Quod originaliter secundum materiae substantiam sirnul
cuncta creata sunt iuxta illud,quod dicitur : Q)«/ v i u i t in a e t e r -
n u m ,c r e a u i t om n ia s im u l .
23. At vero secundum .distinctionem specierum persex dierum
alternationem formata sunt. Totius enim creaturae origo simul extitit:
species tamen, et forma per temporum incremenra processerunt.
2 9 . Nam primum materia facta caeli, et terrae confusa, atque
informis, quam graeci Chaos appellant. De qua postmodum singil-
latlm per species varias, formasque proprias prodierunt. De qua
materia Scriptura loquitur : Qui fecisti mundum de materia in fo r -
m i . Quae ob hoc informis, quia adhuc confusa erat, atque ob-
scura , et necdum per visibiles species, variasque formas discreta .
30. Sed materia facta est de nihilo . Mundi autem species
de informi materia . Proin de duas res ante omnem diem,et tempus
condidit Deus omnipotens: angelicam videlicet creaturam,et
informem materiam : quae quidem dum sit ex nihilo facta, prae-
cessit tamen res ex se factas non aeternitate , sed sola origine ,
sicut sonus cantum.
3 1 , Nam q u i v i u i t in a e t e rn um , c r e a u it om n ia s im u l . Itaque Eccli. 18. 1.
non omnia ex nihilo condidit Deus , sed quaedam ex aliquoj
27. Quod originaliter secundum ma~ lb. Simul cuncta creata sunt: id quo
teriae substantiam . . . processerunt, ex .pacto intelligi debeat, explicatin' a Loaisa
<3reg. 32. Moral, c. 9. WIGEL. in not. ad lib. I. Sentent. cap.xi. AS.