
ludic. i l .
Indie. 1 6.
I. Reg. I.
I . Reg. 3 .
Ibid.
I . Reg. 4.
A L L E G O R I A E
7S. Ipsa quoque Debbora eiusdem ecclesiae typum portans,
deuicto in Sisaia diabolo , canticum caelestis gloriae proclamât.
79. Iephte , qui pro victoria obtenta filiam iiiimolauit, Red-
emptoris ostendebat figurant , qui ex mundo triumphans , carnem
propriam in sacrificium obtulit.
80. ^ Samson Saluatoris nostri mortem, et victoriam fmurauit,
siue quia de faucibus diaboli gentes, quasi fauum ab ore° reperti
leonis abstraxit, siue quia post mörtem plures lucratus, plurimosque
moriens, quam viuens, extinxit. n
8 1. Dalila, quae Samson verticem decaluauit, synagogam si-
gnificat : quae Christum in loco Caluariae crucifixit .
82. Ruth alienigena , quae israelitico viro nupsit, ecclesiam
ex gentibus ad Christum venientem ostendit.
83. Booz autem Christum verum ecclesiae sponsum expressif.
84. Anna , quae fuit sterilis, et postmodum Fecunda facta est,
ecclesiam Christi significat : quae prius in gentibus erat sterilis,
nunc largiter pollet per vniuersam terrain prole numerosae fecun-
di ta tis.
85. Heli sacerdos reprobatus abiectionem sacerdotii veteris te-
stamenti praefigurauit.
86. Samuel vero , qui reprobato Heli in ministerio sacerdo-
tali successif, noui sacerdotii successionem , abiecto veteri sacerdo-
tio, praenunciauit.
87. Duo filii Heli sacerdotes, qui capta a gentibus area per-
empti sunt, significant, posteritatem sacerdotii prions fuisse extin-
ctam, et legis testamentum ad cultum gentium esse translatum .
79. Iephte • B. Hier on. a it , in vo-
uendo ilium fuisse stultum, et in reddendo
impium . In eadem sententia est B.
Thomas . Sed B. Aug. q.49. in lib .Iu d .
quaestionem hanc magnam esse a i t , et
ad iudicandum dijficillimam , de qua ipse
copiose in primis, et erudite dis sen t. Vt-
attaque sit , certum est, de quibusdam
malts operibus hominum in seripturis San.
élis quaedam non mala , sed bona futura
significari \ id quod erudite probat idem
B. Aug. in lib. 12. com. Fauslum . SVAR.
80. Fort, pluresque moriens . AR.
Î6 . Samuel vero . Samuelem non fuisse
sacerdotent, sed leuitam, multi exi-
stimant : or tuf enim est ex Abiathar filio
Core 1 . Parai. 6. quum sacerdotes ne~
cesse fuerit originem ducere ex Aaron .
Atque id videtur innuere psalm. 98. bis
verbis : Moyses , et Aaron in sacerdoti-
bus. eius : de Samuele autem a i t , et Samuel
inter eos , qui inuocant. nomen
eius . A t B. Aug. hoc ipso loco affirmai,
sacerdotem , et quidem magnum , fuisse
Samuelem. E t i . l i b . Retr. c. 43. a i t ,
Samuelis patron non fuisse quidem sa~
cerdotem , reperiri tamen in f ! i is Aaron .
SVAKIVS ,
88. Saulregni iudaici insinuat repromissionem , vel reproba-
tionem, siue eiusdem populi aemulationem, qui Dauid, id est, Christum
iniusto odio inuidiae conatus est occidere.
89. Dauid filii Dei, et saluatoris nostri expressit imaginem,
siue quod insectatione iudaeorum iniustam persec.utionem sustinuit,
siue quia Christus ex eius stirpe carnem assumpsit.
00. Vrias Hethaeus typum habuit diaboli,cuius coniugio prius
erat copulata ecclesia, quam Christus concupiuit lauantem a sordi-
bus seculi semetipsam, et per lauacri vndam purificantem .
9 1 . Salomon Christi praenunciat figuram, qui aedificauit do-
mum Deo in caelesti Ierusalem, non de lignis , et lapidibus , sed
de sanctis omnibus.
92. Regina Austri,quae venit ad audiendam sapientiam Salq- 3. Reg. 10.
monis, ecclesia intelligitur, quae ad verbum Dei ab vltimis finibus et 2- Fara1' 5
terrae congregatur.
93. Roboam filius Salomonis, et Ieroboam seruus, quibus Israel
in duas partes diuisus est, significant diuisionem illatn in Domini ad-
uentu factam, in qua pars credentium ex iudaeis regnat cum Christo,
qui est ex Dauid genere ortus : pars vero secuta Antichristum,
cuius ad cultum nefandae seruitutis errore constricti sunt.
94. Golias designat diabolum , cuius eleuationis superbiam *-R«g-i7»
Christi prostrauit humilitas.
95. Elias Christum demonstrat, quia sicut igneo curru ad superna
sublatus est , ita Christus ministeriis angelorum assurnptus
est in caelum -
96. Vidua, ad quam mittitur Elias pascendus, ecclesia est: ad 3-Seg- 17-
quam per fidem venisse legitur Christus, cuius farinae , et oleo be-
nedicitur, et non deficit, id est,, gratia corporis Christi , et chri-
90, Quoji Vrias typum habuerit dia-
figuratum, neque in eo , quod
koli, et Bersabee typum ecclesiae, cHffi-
repraesentat, perfecticnem figurati attin-
cultatem aliquam pfae se ferre videtur;
gere . Vide Append. 1 6. ad Etymolog,
sed quae ips.a rei explicatione satis di-
mim. io. tom. 4. pag, 522, AREV.
luitur, vt in muit is. aliis similibus alle-
g j| Vidua , ad quam mittitur Elias .
gbrirs accidit . Hanc de Vria Hethaeo
Duas has allegorias ds E lia , e i Christo,
ïsidorus sumpsit ex S. Augustino , cuius
tractat prdeclare B. Aug. in serm. 201.
verba late excribit Quaestion. in 'Keg,,
de tempore , qui sermo est 2 . in Dorn. 2. do
lib. 2. cap. 2. Obsèruandum interea ,
Trinitäte . SVAR.
^uod neque figura in omnibus debet repraesentare
R 2