
et praedicari fn nomine eius poenitentiam, et remissionem pecca-
torum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem . Nam et ipse
habitus meretricis confessio peccatorum est. Typum quippe eccle-
siae gerit Thamar ex gentibus euocatae , sedens cum hoc habitu
ad portam Henam,vel Henaim,quod interpretatur_/c)«/cj-.
17 . Cucurrit enim,velut ceruus ad fontes aquarum, perueni-
re ad seinen Abrahae . Illic a non agnoscente foetatur: quia de illa
praedictum est : Populus , quem non cognoui, seruiuit mihi. Accepit
in occulto annulum , monile, et virgam, quia vocatione Signatur,
iustificatione decoratur, glorificatione exaltatur.
Rom. 8. 18. Quos enim praedestinauit, illos et vocauit: quos autem vscauit,
illos et iustificauit: quos autem iustificauit, illos et glorifica-
uit. Sedhaec,vt dixi, adhuc in occulto,vbi fit et conceptio san-
ctae vbertatis • Mittitur autem promissus hoedus, tamqüam mere-
trici. Hoedus exprobratio peccati: Per eundem Odollamitein, tarn-
quam increpantem , et dicentem : Generatio viperarum . Sed non
eam inuenit peccati exprobratio , quam mutauit confessionis ama-
ritudo.
19. Post vero iam publican's signis annuli, monilis,et virgae
vicit fernere iudicantes iudaeos : quorum iam personam Iudas ipse
gestabat . Qui hodieque dicunt,non hunc populum esse Christi,
nec habere nos semen Abrahae , sed prolatis certissimis documen-
tis nostrae vocationis, iustificationis,, et glorificationis sine dubio
confundentur: et nos magis, quam se,iustificatos esse fatebuntur .
Pignora enim refert habere secum ecclesia. Accusatur enim a iu-
daeis, quasi adulteratrix legis: sed ostendit virgam , signum passio-
nis, et monile legis legitimae , et annulum pignus immortalitatis.
20. Quod autem scriptura inducit parientem Thamar,et duos
in vtero geminos habentem : quorum scilicet primus , qui dicitur
Zara, misit manum suam , et obstetrix ligauit coccinum: et dehinc
illo manum intrinsecus retrahente, posterior, qui Phares vocatur ,
porrexit manum, et nascendo praecessit,figuraliter congruit, quod
ostenderit Israel in legis opera manum suam , et eam prophetarum,
»aim , quae eculos , v e l fontes significat. publicis, Aug. GRIAL .
Pro qua Vulg. in biuio re d d id it . Pid. 20. Quod ostenderit: it a mss. Quod
Hier. trad. hehr, in cap.^Z. Gen. GR. exceoderit , apud Bed. GRIAL.
19. Post vcro iam publicatis : iam
I N G E N E S I N , 3 3 9
et ipsius Saluatoris pollutam cruore contraxerit. Postea vero pro-
ruperit populus gentium : scilicet vt futuri essent nouissimi, qui
erant primi,et primi futuri essent, qui erant nouissimi.
C A P V T X X X .
De historia Ioseph.
x f jp h i n c historia sequitur Ioseph, qui venditus a fratribus,in
Aegyptum perductus, atque ibidem sublimatus e st. Ioseph vnus ex
d.uodecim filiis Iacob , quem pater prae ceteris filiis dilexit, Christum
Dominum figurauit. Quem Deus Pater secundum carnemna-
tum ceteris fratribus ex Abraham Stirpe genitis praetulit. Vnde et
ibi dicitur : Amabat eum Iacob , eo quod in senectute genuisset eum .
2. Senescenti enim mundo illucescens Dei filius per Mariae
virginis partum serus aduenit , tamquam filius senectutis, secundum
sacramentum suscepti corporis, qui erat ante per substantiam
deitatis semper cum patre. Tunica autem polymita, quam fecit ei
pater, varietatem populorum ex omnibus gentibus in corpore Christi
congregatam significauit.
3. Somnium vero illud, per quod Fratrum manipuli adoraue-
runt manipulum eius, illud est, quod in Christo completum est:
Adorabunt eum omnes reges terrae : omnes gentes seruient e i . Scilicet
perfidem fructuin bonorum operum offerentes . Ipse est,
quem sol, et luna, et stellae adorant: de quo sole dictum est,
Laudate eum sollet luna, laudate eum omnes stellae.
4. Ipsum enim excellentia sanctorum in solis nomine , et ec-
clesiae claritas sub imagine lunae , et omnium numerositas popu-
lotum in figura stellarum adorant . Vnde pater suus increpauit
eum dicens : Numquid ego , et mater tua , et fratres tu'iadorabimus
te % Obiurgatio ista patris duritiem populi Israel significat : pro eo
quod ex se natum Christum esse cognoscunt, adorare contemnunt.
Cap. XXX. n. 1. Vid. Aug. term. 81.
de temp. GRIAL .
3. Somnium vero •vsque ad adorabimus
te, verba sunt Aug» ibid. GR.
4, Obiurgatio vsque ad contemnunt,
verba sunt Ambros, c. 2. de Joseph.
GRIAL .
lb. Iacob mittit vsque ad visitaret*
August. ibid. GRIAL.
V v 2