
scilicet, vt homines, qui eadpm vitia habebant, aequales pecoribus
existimentur.
3- Nam in animalibus mores pinguntur humani, et actus, et
voluntates : ex quibus ipsi hunt mundi, vel immundi. Haec itaque
munda esse dicit. Omne, inquit, quod habet diuisam vngulam , et
ruminât,in pecoribus comcdetis. Quod quum diceret, non peco-
ra ,sed mores hominmn discernebat. Denique hi homines mundi
sunt, qui ruminant: qui in ore semper portant, quasi cibum, di-
uina praecepta.
4. Hi et vngulam findunt :quia duo testamenta legis, et euan-
geliorum credentes, firrao gressu innocentiae , iustitiaeque incedunt.
Item iudaei ruminant quidem verba legis , sed vngulam non findunt
: hoc est, quod nec duo testamenta recipiunt, nec in P®trem ,
Filiumque fidei suae gressus statuunt . Propterea immundi ha-
bentur.
5. Haeretici quoque licet vngulam findant,in Patrem , et Fi-
lium credentes,et duo testamenta recipientes, sed quia doctrinam
veritatis in ore non ruminant, nihilominus et ipsi immundi sunt.
Nam quod adiecit Scriptura dicens , Ex omnibus, quae gignuntur
in aquis, et habent pinnulas , et squamas , haec comedetis : quidquid
autem pinnulas, et squamas non habet, abominabile erit vobis
6. Nam qui in piscibus squamosi , et cum pinnulis, pro mun-
dis habentur: hispidi, et hirti, et fortes in fide, ac graues mores
designantur hominum habentes pinnas contemplationis . Quae autem
sine his sunt, dicuntur immunda,in quibus leues,et lubrici,
et infidi, et effeminati mores improbantur.
7. Quid autem sibi vult, q'uod lex dicit, Camelum non man-
duc'abis, nisi quod de exemplo animalis vitam damnat informem
et criminibus tortuosam ? Quum autem in cibum suem prohibet,
6. Namqui in piscibus etc. Alb. Nam-
que in piscibus squamis aspersa pro mundis
habentur , hispidi, et hirsutt, et ri~
gidi , et grauiores mores hominum appro-
bantur . In infimö eluscfem .codicis Alb.
haec rcperiuntuf v Isidorus in wiginali
dicit s ic : Natnque in piscibus squamo*
sis , et compennulis , qui pro 'mundis haben
tur ^ hispidi y et h irc i, et -firmi in fide
, ac graues mores hominum. approban
tur . Existimo igitur, originale Isidori,
quocurn codex Albornozianus, collatus
fuit ab ipsotnet , vt videtur L Cardinal!
Aibornozio , nihil aliud fuisse , quam co-
dicem mirae vetustatis , qui forçasse a
nonnullis credebatur originale S. Isidori.
AREV.
7. Cur prohibuerit Deus iudaeis quae-
dam animalia manducare, et quaenam
inde aliegoriae expromantur, vide Patres
Apostolicos cum notis Cotelerii tom-z.
pag. 30. AREV.
reprehendit coenosam vtique, et luteam, ac gaudentem vitiorum
sordibus vitam . Et quum leporem accusat, deformatos vtique in
feminas viros damnat.
8. Quis autem corpus mustelae cibum faciat ? Sed, furtum reprehendit.
Quis lacertam? Sed odit vitae incertam varietatem. Quis
postremo stellione vesci possit, vt hoc lex magnopere prohiberet?
Sed maculas mentium execratur. Quis accipitrem , aut miluum,
aut aquilam ? Sed odit raptores violento scelere viuentes .
9. Quis vulturem ? Sed execratur praedam de aliena morte
quaerentes. Sic et quumcoruum prohibet, voluptates, vel magni-
tudinem vitiorum vetat. Passerem quoque dum interdicit, intem-
perantiam coarguit. Quando noctuam , odit lucifugas 'vanitates .
Quando charadrium, et gersaulam , nimiae linguae intemperantiam.
Quando cygnum prohibet, ceruicis altae superbiam denotat. Quando
vespertilionem , quaerentes tenebris noctis similes errores.
10. Haec ergo, et his paria lex in animalibus execratur,quae
in illis non sunt criminosa, quia in hoc nata:sed in homine cul-
paQtur , quia contra naturam non, ex institutione , sed ex errore
quaesita sunt . Sed fuit tempus aliquando antiquum, quo istae vm«
brae, vel figurae exercendae erant apopulo, vel gerendae: vt abs-
tinendum esset a cibis, quos institutio quidem commendauerat,
sed lex interdixerat.
1 1 . Verum iam finis legis Ghristus aduenit, aperiens clausa leg's
s SX obscura reserans , atque omnia sacramenta , quae nobis te-
xerat antiquitas figuris, magister insignis, et doctor caelestis, et in-
stitutor reserata veritate patefecit . Sub quo dicitur: lam omnia
munda mundis, inquinatis autem, et infidelibus , nihil mundum : sed
polluftae sunt eorurn et mens , et conscientia .
12 . Et alio loco : Quidquid vobis appositum fu e rit, manducate ;
ex quibus constat, omnia ista iam suis benedictionibus reddita,
quae carnali populo fuerant pro moribus interdicta . Cauendum
est autem, nequis licentiam istam putet in tantum esse permissam,
9. Alb. Quum coruum prohibet, m-
gras 9/. v e l impuras respuit voluntates•,
S B » Et mox , lucifugam veritatis pro
lucifugas vanitates. AREV.
12 . Et alio loco , et cetera vsque ad
finem capitis absunt a Beda, et Palentino,
et plerisque aliis . GRIAL.