
Psalm. 68.
Matth. 1 6.
I. Cor. i l .
Psalm. 118.
7. Sed sicut illi desperatione terruerunt populum, ne de Dei
promissione confideret, ita et isti scribae , et pharisaei suaserunt
populo iudaeorum,ne crederent in Christum , ad Aegyptum secu-
11 huius redire cupientes, repudiantes manna fidei, quaerentes ol-
las peccatorum nigras,et cepas blasphemiarum putidas,et pepones
vitiorum , ac libidinum corruptione marcentes .
8. Ille autem botrus vuae, quern in ligno pensilem medio de
terra repromissionis duo aduexere vectores, quid significat ? botrus
iste pendens e ligno , vtique Christus ex ligno crucis promissus
gentibus salutaris de terra genitricis Mariae secundum camera ter-
renae stirpis visceribus effusus.
9. Duo baiuli,qui sub onere botri illius incedebant, populus
est vterque . Cuius prior iudaicus, caecus,et auersus, ignarus pen-
dentis gratiae 3 et pressus onere suspensi,cui subiicietur iudicanti:
de quibus dicitur : Obscurentur oculi eorum , ne vide ant ,-et dorsum
eorum semper incurua . Qui vero posterior veniebat, populi
gentium gerebat figuram, qui credens, et Christum ante oculos ha-
bens 3 semper eum portans videt, et quasi seruus dominum, et di-
scipulus magistrum sequitur 3 sicut Dominus in euangelio ait : Si-
quis vult venire post me, tollat crucem suam , et sequatur me .
10. Hie est autem botrus , qui effusus in salutem nostram,
vinum sanguinis sui crucis contritione profudit, atque expressum
passionis suae calicem ecclesiae propinauit. Hie est botrus 3 quera
malogranatum socia muneris gratia secuta est , nostra scilicet ecclesia
mater , habens intra se per granorum numerum multitudi-
nem populorum: per ruborem , sanguinis Christi signaculo coru-
scantem , habentem etiam intus distincta grana, sicut Apostolus
ait : Diuisa charismata, et dona Spiritus sancti gratia distributa :
quibus omnibus indignos se increduli iudicantes , terram carnis
Christi fluentem lacte , et melle accipere non meruerunt, quam'
per fidem serui eius, id est, populi christiani , consecuti sunt.
1 1 . De cuius doctrina quotidie dicit ecclesia: Quam duleia
7. Alb. confiderent . . . crederent Chri-
sto. Aiii crederent Christum. Grialius mentisse
, corruptionem arcentes . AREV.
10. Alb. contritione p erfudit. Aptid
Griatium menduro videtur vinum san-
guis sui crucis etc. Vêtus editio : botrus,
qui effusum in salutem nostram vinum
sangui nis sui crucis contritione perfudit.
Paulo post Alborn. per ruborem sacri
sanguini Christi signaculum coruscans
habens etiam intus etc. AREV.
1 1 . Habuisse , Ita Alborn. Grialius
cum. aliis excusis attulisse . AREV.
faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo . Ficum autem,quam
cum botro de terra repromissionis attulerant, imaginent legis habuisse
euangelicis edocemur exemplis : sicut et botrum constat figuram
Saluatoris ostendere , quemadmodum in Canticis cantico-
rum ecclesia de Christo dicit : Frater meus, v t botrus Cypri : quia
nec est Christus sine lege, nec lex sine.Christo esse poterit.
12 . Post haec quidam homo , diesabbati colligens ligna, ne-
catur a populo. Quid autem insinuât , quod tam atrociter iussu
Dei fuerit idem ab omni populo trucidatus ? Quod facile ab in-
fidelibus proponitur. Intelligant ergo , quia haec omnia in typo
acciderunt illis. Scripta sunt autem ad correctionem nostram.
13 . Ille enim pristinus , carnalisque homo, qui diem sabbati
violare ausus est, dum ligna colligeret, propter quod est punitus,
formam significabat eius, qui hodie in Christo signants , inuenitur
aoere carnale opus : id est ,contrahere ligna, foenum, stipulant ad
escam ignis aeterni conuenientem . Quae dum colligit in suam
perniciem , si fuerit deprehensus, pellitur ab omnibus , et statim
occiditur, dum iudicatur ab spiritualibus . Sic ergo omnia, quae
illis iudaeis per legem acciderunt, formaliter intelligenda sunt.
14 . Sequitur iam excidium Core,Dathan, et Abiron, qui si-
bi contra Moysem, et Aaron sacerdotem sacrificandi licentiam vin-
dicantes, poenas pro suis conatibus expenderunt . Per eos itaque
si^nificantur hi , qui haereses, et Schismata facere conantur,et
multos secum trahendo decipiunt, contemnentes sacerdotes Christi
: et se a clero eius , plebisque societate segregantes , constitue-
re audent ecclesias., et aliud altare, precemque alteram illicitis vo-
cibus faciunt, Dominicae hostiae veritatem per falsa sacrificia profanantes
.
i j . Hi,quia contra Dei ordinationem nituntur , ob temeritatis
audaciam terrae compagibus ruptis, viuentes profundo hiatu rner-
guntur : nec tantum hi, qui duces errorum sunt, sed et illi, qui
consentiendo participes eorumdem ^iBfecti sunt, in ignem aeterni
iudicii praeparata vltione peribunt.
16. Deinde Aaron sanctus in ruinam mortis populum trahi
14. Sequitur excidium , ex Ambros.
GRIAL .
lb. Expenderunt , at. exceperunt.
GRIAL.
16. Deinde Aaron sanctus in ruinam
mortis populum trahi spectans . Huec
a lio , atque alio modo in vetustis libris
leguntur, eadem sententia : nos codicem
K k k 2