
ploratores duos, legem , et euangelium destinauit. Raab vero tv.
pum tenet ecclesiae , quae de extraneis, atque alienis gentibus con-
gregata est, quae antea viuens in desideriis carnis, fornicabatur in
tdolis . De talibus ait Dominus Z quod precedent vos in regno
caelorum . 6
3. Haec igitur testamenta Domini sola suscepit, et eadem fi-
deliter conseruat, inimicis omnino non tradidit, ipsa potius peri-
clitari optans, dummodo illaesa, ac salua seruaret. Haec casurum
mundum , sicut illam ciuitatem, firmiter credidit. Haec pro se ,a c
suorum omnium salute pactum cum testamentis Domini fecit.
Haec in domo sua coccum , id est, sanguinis signum posuit Extra
hanc siquis inuentus fuerit,. ruinam seculi, atque rncendium
nuindi nulla ratione vitabit.
C A P V T I I I .
Dc transitu A.rcac ^ ct dims tone lordanis • T 1. J . ran sit deinde populus cum area testamenti trans Iordanem .
Sed quid sibi vult , quod Iordanem eadem area transeunte , per
sacerdotes, et leuitas deducitur turba,sicque stante aqua fluminis
in cumulum, Dei populus iter incedit innoxium? Haec omnia im-
plentur in ecclesiae populis mystica operatione.
2. Dum enim quis ad baptismi venerit fontem , et consistente
sacerdotali, et leuitico ordine initiatus fuerit mysticis sacramentis ,
tunc sacerdotum ministeriis per baptismum , ‘quasi per lordanis
fluenta, ingreditur, et terram caelestis repromissionis adipiscitur.
j 3- Quod vero pars aquarum fluminis retro resiliuit perseuerans
in dulcedine , pars vero in amarum maris gurgitem defluit, haec
figura baptizatorum varietatem designat, quia omnes,qui baptizan-
tur, partim quidem ex ipsis acceptam gratiae caelestis dulcedinem
custodiunt j partim vero in peccatorum amaritudinem conuertuntur.
4. Quod vero sacerdotalis ordo, et leuiticus iter ostendit po-
pulo Dei, magisterium sacerdotale monstratur . Ipsi enim et docent
populum exire de Aegypto, id e st, de erroribus mundi, et
Cap. III. d. 1 . Transit deinde populus ra defiuxit in mare. al. pars vero in
Iordan. Origin, homil. 4. GR. amaro confluit gurgite maris . AR.
3. Pars vero etc. al. pars vero amatransire
per eremum vastam,id esr, per seculi tentationes. Quod
vero sacerdotalis, et leuiticus ordo assistit arcae testamenti,in qua
lex portatur , sine dubio , vt ipsi illuminent populum .
C À P V T IV .
De 'duabus semis tribubus praecedentibus.
i . D u a e semis tribus, quae trans Iordanem a Moyse acceperant
terram, relictis mulieribus , et infantibus, cum fratribus transeuntes,
praebebant illis pugnandi auxilium , vsque quo et ipsi conse-
querentur hereditatem . Isti, qui per Moysem accipiunt hereditär
tem trans Iordanem , et cum fratribus suis armati, et praecincti in«
cedunt,illi hoc loco intelliguntur, qui primum per Moysem he-
reditate legis potiti sunt,vnde et primogeniti omnes esse me-
morantur.
2. Ruben quippe primogenitus Iacob est ex Lia , Gad primo-
genitus eiusdem de Zelpha, Manasses primogenitus est Ioseph,
de aegyptia filia sacerdotis Putipharis . In his ergo primogenitis
figuraliter illi ex priori populo designantur,qui per legem placue-
runt Deo, quique non reqiiiescunt , sed expediti ad auxilium fra-
trum suorum consurgunt. Laborantibus enim nobis in agone hu-
ius vitae, atque habentibus certamen aduersus contrarias potesta-
tesjveniunt in auxilium nobis i l l i ,qui ante aduentum Christi per
legem iustificati sunt.
3. Videmus enim Isaiam , Ieremiam , accinctos, expeditosque
ad auxilium nostrum, de voluminum suorum iaculis cordis nostri
acerrimos hostes vulnerantes . Accingitur et Daniel ad auxilium
nostrum , quum nos de regno Christi , et de Antichristi futura
fraude instruit, atque praemonet.
4. Adest et Ezechiel , sacramenta nobis caelestia in quadri-
formibus rotarum circulis signans. Ducit et Osee bissenas agmi-
nis turmas,et praecedunt nos succinctislumbis in veritate,quam
praedicant ad auxilium nostrum . Isti ergo viri fortes pugnant no-
biscum , quousque caelestis repromissionis patriam consequamur.
Cap IV. n .i. Duae semis tribus. Orig» Ib. Vnde .et etc. al. quod omnes pri-
verba pleraque hom. 3. GRML . mogemti fuere ( velfugere ) qui trans lor-
Ib. Hereditate legis potiti sunt. Non danem dimissi sunt. AREV.
gratiae euangelicae . Vid.Qrig* GRIAL . 4. Bissenas » al. bis septem . AR.