
Isa!, i. i
2. Hi sunt duodecim filii Israel. Nunc autem quid rerum fr
gurauerint quatuor vxores Iacob, quarum duae liberae, et duae an-
cillae fuerunt, rimemur. Videmus enim, Apostolum in libera, et
ancilla,quas habebat Abraham,duo testamenta intelligere: sed ibi
in vna, et in vna facilius apparet, quod dicitur . Hie autem duae
sunt, et duae.
3. Deinde etiam ibi ancillae filius exheredatur : hie vero an-
cillarum filii simul cum filiis liberarum terrain promissions acci-
piunt. Vnde hie proculdubio aliquid aliud significatur : quamquam
enim duae liberae vxores Iacob ad nouum testamentum , quo in
libertatem vocati sumus, existimentur pertinere, non tarnen frustra
duae sunt, nisi quia duae vitae nobis in Christi corpore prae-
dicantur .
4. Vna temporalis, in qua labotamus : alia aeterna, in qua de-
lectationem Dei contemplamur . Lia namque interpretatur labo-
rans, Rachel autem visum principium , siue verburn . Actio ergo
huius vitae,in qua viuimus ex fide, laboriosa est in operibus,et
incerta, quo exitu perueniat ad vtilitatem eorum, quibus consu-
lere volumus .
5. Ipsa est Lia prior vxor Iacob i ac per hoc et infirmis ocu-
lis fuisse commemoratur. Cogitationes enim mortalium timidäe,
et incertae prouidentiae nostrae . Spes vero. aeternae contempla-
tionis Dei, habens certain intelligentiam veritatis, ipsa est Rachel.
Vnde etiam dicitur : Bona fa cie , et pulchra specie . Hanc enim amat
3- omnis pie studiosus,et propter hanc seruit gratiae De i. Quapec-
cata nostra, etsi fuerint sicut phoenicium , tamquam nix dealba-
buntur.
6. Laban quippe interpretatur dealbatio : cui seruiuit Iacob
Cap. XXV. n. 2. Nunc autem quid rerum
figurauerint, omnia vsque ad Victo*
rini interpretationcm sunt Aug. lib. 22.
fentr. Faust, a cap. 51. vsque ad 58. GR.
Per Liam ,• et Rachel duas vitas
intelligi, fuse exponitur in libro DifFe-
rentiarum rerum , differentia 34. Inter
actiuam , et contemplatiuam vitam . AR.
4. In cod. Florent. 1. post contem-
flamur multa adduntur , quae in nostra
editione collocantur in fine quaestionum
in Genesin, scilicet, Deinde a
quibusdam quaeritur vsque ad super 0-
mnem carnem . AREV.
5. Isaias : Si fuerint peccata vestra ,
vt coccinum , quasi nix dealbabuntur .
Coccus , coccinum j et coccineus color
est color purpureus, qui etiam phoeni•
ceus dicitur : nam phoenix aliquando rubrum
significat. AREV.
6. Neque enim se quisque conuer-
tit 9 it a Aug. Submitt it, Val. GRIAL .
propter Rachel: neque enim se quisque conuertit sub gratia re-
missionis peccatorum seruire iustitiae, nisi vt quiete viuat in ver-
bo : ex quo videtur principium, quod est Deus.
7. Ergo propter Rachel, non propter Liam seruitur . Nam
quis tandem amauerit in operibus iustitiae laborem actionum, at-
que passionum? quis earn vitam propter seipsam expetiuerit , sicut
nec Iacob Liam ? Sed tamen sibi nocte suppositam in vsum gene-
randi amplexus, fecunditatem eius expertus est. Dominus enim
earn , quia per se ipsam diligi non poterat, primo , vt ad Rachel
perueniretur , tolerari fecit.
8. Deinde propter filios commendauit . Ita vero vnusquisque
vtilis Dei seruus,sub dealbationis peccatorum suorum gratia con-
stitutus, quid aliud amans in conuersatione sua meditatur, nisido-
ctrinain sapientiae? Quam plerique se percepturos putant, statim vt
se in septem praeceptis legis exercuerunt: quae sunt de dilectione
proximi, ne cuiquam noceatur: id est, Honora patrem tuum, et ma-
trem tuam , Non moechaberis, Non occides , Non furaberis , Nonfal-
sum testimonium dices, Non concupisces -vxorem proximi tui, Non
concupisces rem proximi tui .
9. Quibus obseruatis, posteaquam homini pro concupita de-
lectatione doctrinae, per tentationes varias, quasi per huius seculi
noctem , tolerantia laboris adhaeserit, velut pro Rachel Liae ino-
pinatae coniungitur. Et hanc sustinet, vt ad illam perueniat, si
perseueranter amat , acceptis aliis septem praeceptis, ac si dica-
tur : Serui alios septem annos propter Rachel, vt sit pauper spiritu,
mitis, lugens, esuriens, sitiensque iustitiam , misericors, mundicors,
pacificus.
10. Vellet enim homo, si fieri posset, sine vlla tolerantia laboris
, quae in agendo , patiendoque amplectenda est, statim ad
pulchrae contemplationis delicias peruenire . Sed hoc non potest
in terra morientium . Hoc enim videtur significare , quod dictum
est Iacob : Non est moris in hoc loco, •vt minor nubat prius, quam
maior .
î . Aliud amans in conuersatione,
Ibid. Misericors, et mundicors, ita
ita lib. 0. in conuersione , Aug. GR.
August, eleganter ,a l. mundicordis. GR.
9* Seculi noctem : noctes 9 Aug. GR.
lb. Mundicors. Sic cap. T. libri contra
lb. Lia inopinata 5 August. Liae ino-
Iudaeos, impie, duricordçs .AREV,
pinatae, apud Eucher, et mss. GRIAL .