
MYSTICORVM EXPOSITIONES
S À C R A M E N T O R VM
S E V Q V A È S t I O N E S
IN LIBRVM IVDICVM
C A P V T I.
De seruitute populi , et liberatione .
I T
*• istoria Iudicum non parua mysteriorum indicat sacra-
menta . Primum , quod post Iosue succedunt Iudices, sicut çt post
Christum succedunt Apostoli, et ecclesiarum rectores ad gubernan-
dos, et regendos fideles, quos ipse ad spent aeternae repromissio-
nis perducit. Per omnia autem in hoc volumine delicta iudaici populi,
et seruitutes, clamor quoque eo,rum,et miserationes Dei de-
scribuntur.
2. Nam multis annis pro suis offensis rnultis regibus seruie-
runt,et iterum conuersi liberati sunt. Sed quid est, quod saepe
peccantes in manu hostili traduntur, nisi quod nostra peccata,
quando delinquimus, vires hostibus praebent, et quando nos fa-
cimus malum in conspectu Domini, tunc confortantur aduersarii
nostri,id est, daemones , spiritualium nequitiarum virtutes ?
\ 3* Sed iterum , quando conuertimur, suscitât Dominus saluato-
re^ et iudices , hoc est, principes, et doctores, quos ad subsidium
Deus mittit eorum,qui ad se toto corde clamauerunt, sicut misit
Othoniel, qui expugnauit Chusan Rasathaim regem Mesopotamiae ;
sicut misit A od , qui occidit Eglon Regem Moab 5 sicut misit Ia-
h el, et Debboram,qui interfecerunt Sisaram: quarum historia pro
suis mysteriis breuiter memoranda e s t.
Câp. I. n.i. E x Orig. hom.$. GR.
a. In manu hostili. al. in manum
hostilem . Et raox daemottes > et spiritualium
etc. AREV.
I N
C A P V T I I .
De Debbora , et Iahet. TI i--L /eb b o ra enim prophetis, vxor Lapidoth,iudicabat populum
in illo tempore, et sedebat sub palma inter Rama , et Bethel in
monte Ephraim, ascendebantque ad earn filii Israel in omne iudicium
. Debbora , quae interpretatur apis, siue Ioquela, in prophetia
, et forma accipienda est, de qua scribitur : Quam dulcia fauci- psalm. 118 .
bus mets eloquia tua . Consideremus , vbi locus prophetiae esse
describitur.
2. Sub palma, inquit, sub palma sedem habet prophetia, quia
quos suis institutionibus érudit, ad palmam supernae vocationis ad-
ducit: inter medium autem Rama, et inter medium Bethel sedere
prophetia dicitur : quia Rama interpretatur excelsa , Bethel autem
domus Dei, vtique quia nos in domo Dei positos , non, quae in
terra sunt, quaerere docet, sed quae in caelis sunt .
3. Haec misit, et vocauit ad se Barac; Barac interpretatur co-
ruscatio. Coruscatio est,quae habet quidem lucem , sed non permanentem
; ad modicum enim temporis resplendet, et desinit. Hic
ergo Barac formant gerit prioris populi, qui primo omnium per
prophetiam vocatus,et inuitatus ad audienda eloquia De i, refulsit
quidem in legis splendore,et breui tempore coruscauit, sed non
diu permansit.
4. Quum ergo dixisset Debbora ad Barac , id est, prophetia
ad priorem populum, t ib i praecepit Daminus , et tu ascendes in
montem Thabo y , et accipe decern milia vivorum : respondit Barac ex
persona prioris populi ad prophetissam : Non ascendam , nisi et tu
ascenderis mec um . Dicit ad eum Debbora : Ibo tecum , sed non erit
primatus tuus in via , qua incedis , sed in manu mulieris tradet
Daminus Sisaram, euidenter ostendens, quia non est apud ilium
popolum primatus, nec permanet apud eum victoriae palma, sed
apud Iahel mulierem, id est, ecclesiam : nam Iahel ista alienigena,
in cuius manu victoria facta est, figurant tenet ecclesiae ex genti-
bus congregatae .
Cap. II. n. 1 . E x Orig. htm. GR. 4. Aiii, in via hac, quam incedis . AR^V.
Q q q 2